Immagini della pagina
PDF
ePub

illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo vehementius, quo majus dedecus est parta amittere, quam omnino non paravisse. Dicet aliquis, Quid igitur censes? Vindicandum in eos, qui hosti 5 prodidere rem publicam. Non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus et indicio ipsius Jugurthae; qui si dediticius est, profecto jussis vostris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis 10 illa pax aut deditio sit, ex qua ad Jugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maxumae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet, et illa quam haec tempora magis 15 placent, cum regna, provinciae, leges, jura, judicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant, vos autem, hoc est, populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere: nam ser20 vitutem quidem quis vostrum recusare audebat? Atque ego, tametsi viro flagitiosissumum existumo impune injuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. 25 Nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum intelligetis aut serviundum esse aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concor30 diae quae spes est? Dominari illi volunt, vos liberi esse, facere illi injurias, vos prohibere; postremo sociis nostris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam divorsis mentibus pax aut amicitia esse? Quare moneo hortorque vos, ne tantum 35 scelus impunitum omittatis. Non peculatus aerari factus est, neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur. Hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum est:

domi militiaeque res publica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus? Nam impune quae lubet facere, id est regem esse. Neque ego vos, Quirites, hortor ut ma- 5 litis cives vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in re publica multo praestat benefici quam malefici immemorem esse: bonus tantummodo segnior fit, ubi negligas, at malus improbior. Ad hoc, si in- 10 juriae non sint, haud saepe auxili egeas."

32. Haec atque alia hujusce modi saepius dicundo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Jugurtham mitteretur, eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius 15 indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae accerse bat, delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui pluruma et flagitiosissuma facinora fecere. Fuere 20 qui auro corrupti elephantos Jugurthae traderent, alii perfugas vendere, pars ex pacatis praedas agebant: tanta vis avaritiae in animos eorum veluti tabes invaserat. At Cassius praetor, perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate, ad 25 Jugurtham proficiscitur, eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam ejus experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publi- 30 cam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio

erat.

33. Igitur Jugurtha contra decus regium cultu quam maxume miserabili cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirma- 35 tus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cujus impudentia contra jus et injurias omnes munitus foret.

At C. Memmius, advocata concione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci jubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more majorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis 5 consulens, sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare, fidem publicam per sese inviolatam fore. Post, ubi silentium coepit, producto Jugurtha verba facit: Romae Numidiaeque facinora ejus memorat, scelera in patrem fratresque ostendit; 10 quibus juvantibus quibusque ministris ea egerit quamquam intelligat populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se 15 suasque spes corrupturum.

34. Deinde, ubi Memmius dicundi finem fecit et Jugurtha respondere jussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere jubet, ac tametsi multitudo, quae in 20 concione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, voltu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex concione discedit, Jugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exa25 gitabat, animi augescunt.

35. Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos; qui, quia in dissensione regum Jugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto, pro30 fugus ex patria abierat. Huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit, Jugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu petat. 35 Avidus consul belli gerundi movere quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit, neque Jugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama

et timor impediebat, Bomilcari, proxumo ac maxume fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret, ac maxume occulte; sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exsequitur, et per ho- 5 mines talis negoti artifices, itinera egressusque ejus, postremo loca atque tempora cuncta explorat. Deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur; illum obtruncat, sed 10 ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino consule, indicium profitetur. Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex jure gentium Bomilcar, comes ejus, qui Romam fide publica venerat. At Jugurtha, manifestus tanti sceleris, non prius omisit 15 contra verum niti, quam animum advortit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, 20 veritus ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus est, jussus a senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse: 25 'Urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit."

36. Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti 30 ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. At contra Jugurtha trahere omnia et alias, deinde alias morae causas facere; polliceri deditionem ac deinde metum simulare; cedere instanti et paulo 35 post, ne sui diffiderent, instare: ita belli modo, modo pacis mora consulem ludificare. Ac fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis existumarent, neque ex tanta properantia tam facile tractum bel

lum socordia magis quam dolo crederent. Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus, Aulo fratre in castris pro praetore relicto, Romam decessit.

5 37. Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius, tribuni plebis, resistentibus collegis, continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adduc10 tus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae, milites mense Januario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum 15 Suthul, ubi regis thesauri erant. Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat-nam circum murum, situm in praerupti montis extremo, planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat tamen aut simulandi 20 gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem jacere, aliaque, quae incepto usui forent,

properare.

38. At Jugurtha, cognita vanitate atque imperitia 25 legati, subdole ejus augere amentiam, missitare supplicantes legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti cedentem insequere30 tur: ita delicta occultiora fuere. Interea per homines callidos diu noctuque exercitum temptabat ; centuriones ducesque turmarum partim uti transfugerent corrumpere, alii signo dato locum uti desererent. Quae postquam ex sententia instruit, intem35 pesta nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. Milites Romani perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis; vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus ob

« IndietroContinua »