Immagini della pagina
PDF
ePub

60. Nero, ducta Poppaea, Octaviam amolitur. tum hanc revocat, 61. laetante Populo. Poppaeae mox honos repositus. eius doli. 62--64. Aniceti scelere Octavia in exilium pulsa necatur in Pandateria. Temporum infelicitas. 65. Libertos Doryphorum et Pallantem veneno tollit Nero. Seneca incusatur. Piso Neroni insidiatur. Gesta haec annis circiter quattuor.

C. VIPSTANO. C. FONTEIO CAPITONE.

IMP. NERONE. IV. COSSO CORNELIO LENTVLO.
C. CAESONIO PAETO. C. PETRONIO TVRPILIANO
P. MARIO CELSO. L. ASINIO GALLO. COSS.

CALO Vipstano, Fonteio coss. diu meditatum sce-
lus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita
audacia, et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae
sibi matrimonium et discidium Octaviae, incolumi
Agrippina, haud sperans, crebris criminationibus,
aliquando per facetias incusare Principem, et pupil-
'lum' vocare, 'qui iussis alienis obnoxius, non modo
'Imperii, sed libertatis etiam indigeret. Cur enim
'differri nuptias suas? formam scilicet displicere et
'triumphales avos? an fecunditatem et verum ani-
mum? timeri, ne uxor saltem iniurias Patrum, iram
'populi adversus superbiam avaritiamque matris,
'aperiat. Quod si nurum Agrippina non nisi filio
'infestam ferre possit, reddatur ipsa Othonis coniugio.
'ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius contume-
'lias Imperatoris, quam viseret, periculis eius inmix-
'ta.' Haec atque talia, lacrimis et arte adulterae
penetrantia, nemo prohibebat; cupientibus cunctis

Triumphales avos] Vnum tantum, Poppaeum Sabinum. Lips. Parentes, liberos, filios, et similia in plurali dici, etiam cum de uno sermo est, hodie notissimum. Ern. De Poppaeo IV. 39.

Othonis coniugio] Vide XIII. 45, 46.

1

infringi matris potentiam, et credente nullo, usque 2 ad caedem eius duratura filii odia. Tradit Cluvius, Agrippinam ardore retinendae potentiae eo usque

[ocr errors]

' provectam, ut medio diei, cum id temporis Nero

[ocr errors]

per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius 'temulento comptam et incesto paratam. Iamque, 'lasciva oscula et praenuntias flagitii blanditias ' adnotantibus proximis, Senecam contra muliebres 'inlecebras subsidium a femina petivisse inmissam'que Acten, libertam, quae, simul suo periculo, et 'infamia Neronis anxia, deferret, pervulgatum esse 'incestum, gloriante matre, nec toleraturos milites 'profani Principis imperium.' Fabius Rusticus, non Agrippinae, sed Neroni cupitum id,' memorat,

6

[ocr errors]

eiusdemque libertae astu disiectum.' Sed, quae Cluvius, eadem ceteri quoque auctores prodidere, et fama huc inclinat: seu concepit animo tantum inmanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis meditatio in ea visa est, quae, puellaribus annis, stuprum cum Lepido, spe dominationis, admiserat, ' pari cupidine usque ad libita Pallantis provoluta, et 3 exercita ad omne flagitium patrui nuptiis. Igitur Nero vitare secretos eius congressus: abscedentem in hortos, aut Tusculanum, vel Antiatem in agrum, laudare, quod otium lacesseret. Postremo, ubicumque haberetur, praegravem ratus, interficere constituit: hactenus consultans, veneno, an ferro, vel qua alia vi. placuitque primo venenum. Sed inter epulas Princi

Exercita] Pricaeus ad Apul. Met. 9. p. 563. vult exercitata, sed non necesse. Sic enim et 4, 11. H. 4, 4. etc.

Olium lacesseret] i. e. capesseret, uti inciperet.

pis si daretur, referri ad casum non poterat, tali iam Britannici exitio; et ministros tentare arduum videbatur mulieris, usu scelerum adversus insidias intentae atque ipsa praesumendo remedia munierat corpus. Ferrum et caedes quonam modo occultaretur, nemo reperiebat; et, ne quis, illi tanto facinori, delectus, iussa sperneret, metuebat. Obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus, et pueritiae Neronis educator, ac mutuis odiis Agrippinae invisus. Ergo, ' navem posse componi,' docet, 'cuius pars, ipso in mari per artem soluta, effunderet 'ignaram. nihil tam capax fortuitorum, quam mare, 'et, si naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum, 'ut sceleri adsignet, quod venti et fluctus delique'rint? Additurum Principem defunctae templum et 'aras et cetera ostentandae pietati.' Placuit soller- 4 tia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. Illuc matrem elicit, 'ferendas parentum iracundias et placandum animum,' dictitans, quo rumorem reconciliationis efficeret, acciperetque Agrippina, facili feminarum credulitate ad gaudia. Venientem dehinc, obvius in litora, (nam Antio adventabat) excipit manu et complexu, ducitque Baulos. Id villae nomen est, quae, promontorium Misenum inter et Baianum lacum, flexo mari adluitur. Stabat inter alias navis ornatior, tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat triremi, et classiariorum remigio vehi. ac

Quinquatruum festos dies] Sueton. 34, solemnia Quinquatruum vocat. Horatius em Quinquatrus festas. Caussa, quia ii dies Minervae, laeti pueris, virisque. De pueris, Horatius Ep. 2, 2, 197.- puer et festis Quinquatribus olim, exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

[blocks in formation]

tum invitata ad epulas erat, ut occultando facinori nox adhiberetur. Satis constitit, exstitisse proditorem, et Agrippinam, auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam. Ibi blandimentum sublevavit metum: comiter excepta, superque ipsum conlocata. Nam pluribus sermoni

bus, modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, arctius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu periturae matris supremus adspectus, quamvis ferum 5 animum retinebat. Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam, quasi convincendum ad scelus, Dii praebuere. Nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus ex quis Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia, super pedes cubitantis reclinis, poenitentiam filii, et reciperatam matris gratiam, per gaudium memorabat: cum, dato signo, ruere tectum loci, multo plumbo grave: pressusque Crepereius et statim exanimatus est. Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus, ac forte validioribus, quam ut oneri cederent, protectae sunt, nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus, et, quod plerique ignari, etiam conscios inpediebant. Visum dehinc remigibus, unum in latus inclinare, 'atque ita navem submergere.' Sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus, et alii, contra nitentes, dedere facultatem lenioris in mare iactus. Verum Acerronia inprudens, dum, se Agrippinam

Et rursus adductus] Id est, severus, compositus, gravis.

[ocr errors]
[ocr errors]

esse, utque subveniretur matri Principis,' clamitat, contis et remis, et, quae fors obtulerat, navalibus telis conficitur. Agrippina silens, eoque minus agnita, unum tamen vulnus humero excepit. Nando, deinde occursu lenunculorum, Lucrinum in lacum vecta, villae suae infertur. Illic reputans, ideo se 6 fallacibus litteris accitam, et honore praecipuo habitam: quodque litus iuxta, non ventis acta, non saxis inpulsa navis, summa sui parte, veluti terrestre machinamentum, concidisset: observans etiam Acerroniae necem; simul suum vulnus adspiciens: solum insidiarum remedium esse, si non intelligerentur : misit libertum Agerinum, qui nuntiaret filio, benig'nilate Deum, et fortuna eius, evasisse gravem ca'sum: orare, ut quamvis periculo matris exterritus, 'visendi curam differret: sibi ad praesens quiete opus.* atque interim, securitate simulata, medicamina vulneri, et fomenta corpori adhibet: testamentum 'Acerroniae requiri, bonaque obsignari' iubet. id tantum non per simulationem. At Neroni nuntios 7 patrati facinoris opperienti, adfertur, 'evasisse ictu 'levi sauciam, et hactenus adito discrimine, ne auctor 'dubitaretur.' Tum pavore exanimis, et, iam iamque adfore,' abtestans, vindictae properam, sive 'servitia armaret, vel militem accenderet, sive 'ad Senatum et Populum pervaderet, naufra'gium et vulnus et interfectos amicos obiiciendo. 'quod contra subsidium sibi? nisi quid Burrus 'et Seneca reperirent." quos statim acciverat, incertum an et ante gnaros. Igitur longum utrius

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Incertum an et ante ignaros] Fides tibi, Corneli, magis curae, quam Dioni, qui 61. 12, Senecam auctorem impulsoremque unicum

« IndietroContinua »