Immagini della pagina
PDF
ePub

prope urbe revocavit consul et abducere copias inde coegit. ad huius solacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae 4 Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis quam urbes. ea quoque ipsa vos mihi, Q. Caecili, paucos ante dies ademistis. pro non dubio paulo 5 ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere. id ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non nisi vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius. mei autem regni tantum aberat ut ulla 6 pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentûm et quinquaginta tectas naves et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus; hostemque ei me esse 7 prius etiam quam M'. Acilius exercitum in Graeciam traiceret praetuli et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegavit, gessi. et insequenti consuli L. Sci- 8 pioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui, nec 9 per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat. hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adicere vos, Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an quae haberem aut meo iure aut beneficio vestro eripere, id quod nunc facitis? Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fa- 11 temini, non restituuntur. Eumenes, tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae inpudentissimae praetendit, in quo maxime et refelli et coargui potest. diser- 12 tissime enim planissimeque in eo scriptum est, Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae civitates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit? quo in numero me 13 apud vos esse velitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis fa

pro 10

paratum more maiorum erat, ne quis qui exercitum non

LIBER XXXVIIII, 28-30. [a. u. c. 569]

1

14 cere: sin aliquis est respectus mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.

XXVIIII. Movit aliquantum oratio regis legatos. itaque medio responso rem suspenderunt: si decem lega

torum decreto Eumeni datae civitates eae essent, nihil se 2 mutare; si Philippus bello cepisset eas, praemium victo

riae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reservari et, ut omnia in integro manerent, praesidia quae in iis urbibus sint deduci.

Hae causae maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius novis causis motum,

sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit. 4 Romae nulla Macedonici belli suspitio erat. L. Manlius

proconsul ex Hispania redierat. cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat, exemplum obstabat, quod ita comdeportasset triumpharet, nisi perdomitam pacatamque

3

provinciam tradidisset successori. medius tamen honos 6 Manlio habitus, ut ovans urbem iniret.

aureas quinquaginta duas, auri praeterea pondo centum 7 triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronun

tiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta

auri Q. Fabium quaestorem advehere: id quoque se in 9 rentum provinciam L. Postumius praetor habebat. is de

pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque pu-
blica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit. ad

septem milia hominum condemnavit; multi inde fugerunt, 10 de multis sumptum est supplicium, consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in provincias profecti sunt.

XXX. Eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi

hostium castra erant, progressi sunt, communi animo 2 consilioque parati rem gerere. haud procul Dipone et

Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes co8

tulit coronas

aerarium delaturum.

Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit. Ta

1

,

piae in aciem eductae sunt. in eo tumultuario certamine 3 et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere.

duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes. praetores Romani, ne postero 4 die castra obpugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt. luce prima Hispani acie in- 5 structa ad vallum accesserunt vacuaque praeter spem castra ingressi, quae derelicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt. Romanorum sociorumque 6 in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt. praetores interim Romani omne id tempus contra- 7 hendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt. ubi satis placuere vires et iam miles quoque 8 ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. inde tertia vigilia sublatis signis, quadrato agmine prin- 9 cipio lucis ad Tagi ripam pervenerunt. trans fluvium in 10 colle hostium castra erant. extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. interim 11 Romani, inpedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt. in medio locatae quinta Calpurnii legio et octava Quinctii; 12 id robur totius exercitus erat. campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.

XXXI. Hispani postquam in citeriore ripa duo Ro- 1 manorum agmina conspexerunt, ut priusquam se iungere atque instruere possent occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. atrox in principio proe- 2 lium fuit et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso. acerrime media acies, 3 duae fortissimae legiones, dimicabant; quas cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret,

cuneo institit

pu

gnare; et usque plures confertioresque medios urgebant. 4 ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T.

Quinctilium Varum et L. Iuventium Thalnam legatos ad 5 singulas legiones adhortandas propere mittit, docere et

monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exerci

tus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem 6 ripam usquam visurum. ipse cum equitibus duarum le

gionum paululum circumvectus in cuneum hostium, qui 7 mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. Quinctius cum

suis equitibus alterum hostium latus invadit. sed longe

acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante 8 alios; nam et primus hostem percussit et ita se inmiscuit 9 mediis, ut vix utrius partis esset nosci posset; et equites

praetoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt. pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se

quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi. 10 renovatur ab omnibus clamor, inpetus fit velut ex supe

riore loco. haud secus ergo quam torrentis modo fundunt

sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios infe11 rentes sese possunt. fugientes in castra equites persecuti

sunt et permixti turbae hostium intra vallum penetraverunt, ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium in

stauratum; coacti sunt Romani equites descendere ex 12 equis. dimicantibus iis legio quinta supervenit, deinde, 13 ut quaeque potuerant, copiae adfluebant. caeduntur pas

sim Hispani per tota castra, nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere, qui arma

retinuerant, montem propinquum ceperunt, mille semier14 mes maxime per agros palati sunt. supra triginta quin

que milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars 15 pugnae superfuit. signa capta centum triginta duo. Ro

mani sociique paulo plus sexcenti et provincialium auxi16 liorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. tribuni

militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae maxime victoriae speciem fecerunt. in castris hostium,

quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manse17 runt. pro contione postero die laudati donatique a C.

Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. Quin- 18 ctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donavit. donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerunt.

XXXII. Consules dilectibus aliisque, quae Romae 1 agendae erant, peractis rebus in Ligures provinciam exercitum duxerunt. Sempronius a Pisis profectus in Apua- 2 nos Ligures, vastando agros urendoque vicos et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluvium et Lunae portum. hostes montem, antiquam sedem maiorum suo- 3 rum, ceperunt, et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt. et Appius Claudius felicitatem virtuten: - 1 que collegae in Liguribus Ingaunis aequavit secundis aliquot proeliis. sex praeterea oppida eorum expugnavit, multa milia hominum in iis cepit, belli auctores tres et quadraginta securi percussit.

Iam comitiorum adpetebat tempus. prior tamen Clau- 5 dius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit, quia P. Claudius frater eius consulatum petebat. competitores habebat patricios L. Aemilium, 6 Q. Fabium, Ser. Sulpicium Galbam, veteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes. etiam quia plus quam unum ex pa- 7 triciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Por- 8 cius, Q. Terentius Culleo, Cn. Baebius Tamphilus; et hi repulsi, in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. Claudius unus ex omnibus novus candidatus erat. 9 opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus. sed Claudius consul sine 10 lictoribus cum fratre toto foro volitando, clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum de- 11 bere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se praeberet? — coerceri tamen ab effuso studio nequit. magnis contentioni- 12 bus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens tur

26

Livi vol. III.

« IndietroContinua »