Immagini della pagina
PDF
ePub

1

bata, donec pervicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem 13 traheret. creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam

et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus,

quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios 14 certatum est. praetorum inde comitia sunt habita: C. De

cimius Flavus, P. Sempronius Longus, P. Cornelius Ce

thegas, Q. Naevius Matho, C. Sempronius Blaesus, A. 15 Terentius Varro praetores facti. haec eo anno, quo Ap.

Claudius, M. Sempronius consules fuerunt, domi militiae que gesta.

XXXIII. Principio insequentis anni P. Claudius, L. Porcius consules, cum Q. Caecilius, M. Baebius, Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque civitates missi erant, 2 legationem renuntiassent, regum quoque eorum civi

tatiumque legatos in senatum introduxerunt. eadem

utrimque iterata quae dicta apud legatos in Graecia erant. 3 aliam deinde novam legationem patres, cuius princeps

Ap. Claudius fuit, in Graeciam et Macedoniam decreve

runt ad visendum, redditaene civitates Thessalis et Per4 rhaebis essent. üsdem mandatum, ut ab Aeno et Maronea

praesidia deducerentur maritimaque omnis Thraciae ora 5 à Philippo et Macedonibus liberaretur. Peloponnesum

quoque adire iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam si non venissent; nam super

cetera etiam sine responso dimissi nec datum petentibus 6 erat Achaeorum concilium. de qua re querente graviter

Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia

diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, 7 ademptas, quibus ad eam diem civitas stetisset, Lycurgi

leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae, nisi belli pacisve causa et cum

legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis veni8 rent, vetaret indici concilium. ea ne postea excusatio

esset, ostendit senatus, curae iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens vellent, senatus daretur.

XXXIIII. Dimissis iis legationibus, Philippus a suis

1

certior factus, cedendum civitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut par- 2 tis adversae principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe caedem fecit. id apud Romanos legatos querentes tam 3 crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat, quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere: seditione inter ipsos dimicatum, cum 4 alii ad se, alii ad Eumenem civitatem traherent; id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas , haud 5 dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis neminem hiscere adversus se ausurum.

negare Appius 6 rem evidentem pro dubia quaerendam: si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, initteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbavit ea vox regem, 7 ut non color, non vultus ei constaret; deinde conlecto tandem animo Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique vellent, se missurum dixit: ad Onomastum quidem 8 quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? et parcebat 9 magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem contulerat cum eo et multorum talium ministrum et conscium habebat. Casander quoque, missis qui per Epirum ad 10 mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, veneno creditur sublatus.

XXXV. Et legati a Philippi conloquio ita digressi 1 sunt, ut prae se ferrent, nihil eorum sibi placere, et Phi- 2 lippus minime quin rebellandum esset dubius, quia tamen inmaturae ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens, ipsum etiam iuvenem, quod Romae 3 obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti

4 facturum. interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi,

re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad adcolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam inrumperent, sollicitandos.

Et in Peloponneso adventus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspecta

batur; adversus quos ut praeparata consilia haberent, 6 Lycortas praetor concilium indixit. ibi de Lacedaemoniis

actum: ex hostibus eos accusatores factos et periculum esse, ne victi magis timendi forent quam bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos; nunc

eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis 7 esse, ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo

beneficio restituti, legationem Romam adversus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent adeoque

infesta oratione usi essent, ut pulsi patria, non restituti 8 in eam viderentur. clamor undique ortus, referret no

minatim de iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis damnati sunt. paucos post dies Romani legati venerunt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.

XXXVI. Priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo disceptatio 2 futura esset, quod Areum et Alcibiadem capitis ab se

concilio proximo damnatos cum legatis videbant; nec 3 hiscere quisquam audebat. Appius ea quae apud senatum

questi erant Lacedaemonii displicere senatui ostendit:

caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Phi4 lopoemene ad causam dicendam evocati venissent; deinde

cum in homines ita saevitum esset nec ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae

esse, leges vetustissimas abrogatas inclutamque per gen5 tes disciplinam Lycurgi sublatam. haec cum Appius di

xisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis,

auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factio6 nis erat, ita respondit: 'difficilior nobis, Ap. Claudi, apud

vos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit. 7 tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum

erat; nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa

1

cum vOS 11

est dicenda. quam iniquitatem condicionis subimus illa 8 spe,

iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae questi sunt Lacedaemonii a te paulo ante relata sint, non tibi, sed illis me apud te respondere credam. caedem obicitis 9 eorum, qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego crimen non modo a vobis, Romani, sed ne apud vos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii. quo 10 tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno inpetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et obpressi confugissent. procul essetis, quo alio nisi ad nos socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa obpugnantes viderant, confugerent? pro vobis igitur iustum piumque bellum susce- 12 pimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea quae belli iure acta sunt in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. nostrum est 13 quod evocavimus ad causam dicendam eos qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant; quod vero illi venientes in castra interfecti sunt, vestrum 14 est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. exsules Lacedaemoniorum, quo ex 15 numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, inpetum fecerunt. Lacedaemonii igitur Lacedaemo- 16 nios, non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria caesi sint argumentari refert.

XXXVII. At enim illa certe vestra sunt, Achaei, 1 quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustu

non

2 listis, quod muros diruistis. quae utraque ab iisdem obici

qui possunt, cum muri Lacedaemonîs non ab Lycurgo,

sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi discipli3 nam exstructi sint? tyranni enim nuper eos arcem et

munimentum sibi, non civitati paraverunt; et si exsistat

hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum et nunc 4 se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat.

Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi,

Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia 5 vestigia tyrannidis debuistis. vestrae enim illae deformes

veluti cicatrices servitutis erant et, cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes

Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis 6 vincti per centum annos servistis. quod ad leges adem

ptas adtinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos

ademisse arbitror, nos non suas ademisse, quas non ha7 bebant, sed nostras leges dedisse nec male consuluisse

civitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscue

rimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi 8 esset. tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus,

alias istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et in9 dignari possent. scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios

neque liberae gentis esse, sed vere servorum disceptantium 10 apud dominos. nam si non vox illa vana praeconis fuit,

qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego quid Capua capta feceritis Romani non

quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedae11 moniis bello victis fecerimus? interfecti aliqui sunt, finge

a nobis; quid? vos senatores Campanos securi non per12 cussistis? muros diruimus; vos non muros tantum, sed 13 urbem, agros ademistis. specie, inquis, aequum est foe

dus; re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos 14 etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non oportet, non

indignor; sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique

apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. 15 nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis no

« IndietroContinua »