Immagini della pagina
PDF
ePub

audīvī, tantam illam contumēliam sibi ab Cicerone impositam.

49. Sed iīsdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque pretio neque grātiā Ciceronem impellere quīvēre, uti per Allobrogēs aut alium indicem C. Caesar falso 5 nominārētur. Nam uterque cum illo gravīs inimicitiās exercebant: Pīso oppugnātus in iūdicio pecūniārum repetundārum propter cüiusdam Trānspadānī supplicium iniūstum ; Catulus ex petītione pontificātūs odio incēnsus, quod extrēmā aetāte, māxumīs honoribus ūsus, ab adulē- 10 scentulo Caesare victus discesserat. Rēs autem oportūna vidēbātur, quod is privātim ēgregiā liberālitāte, pūblicē māxumīs mūneribus, grandem pecūniam dēbēbat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsī singillātim circumeundo atque ēmentiundo, quae sē ex 15 Volturcio aut Allobrogibus audīsse dicerent, māgnam illi invidiam conflāverant, ūsque eo, ut nonnulli equitēs Romānī, qui praesidī causā cum tēlīs erant circum aedem Concordiae, seu perīculī māgnitūdine seu animī mobilitate impulsī, quo studium suum in rem pūblicam 20 clārius esset, ēgredienti ex senātū Caesarī gladio minitārentur.

50. Dum haec in senātū aguntur et dum lēgātīs Allobrogum et T. Volturcio, comprobāto eorum indicio, praemia dēcernuntur, lībertī et paucī ex clientibus Len- 25 tulī dīvorsīs itineribus opificēs atque servitia in vicīs ad eum ēripiundum sollicitābant, partim exquīrēbant ducēs multitūdinum, qui pretio rem publicam vēxāre soliti erant; Cethēgus autem per nūntios familiam atque libertös suos, lēctos et exercitātos, örābat ut grege facto 30 cum tēlīs ad sēsē irrumperent. Consul ubi ea parārī cognovit, dispositīs praesidiis ut rēs atque tempus monē

bat, convocāto senātā, refert quid de iis fieri placeat, qui in cūstodiam trāditi erant. – Sed eos paulo ante frequēns senātus iūdicāverat contrā rem pūblicam fēcisse. — Tum

D. Iūnius Sīlānus, prīmus sententiam rogātus, quod eo 5 tempore consul dēsīgnātus erat, de iis, qui in cūstodiīs

tenebantur, et praetereà de L. Cassio, P. Furio, P. Umbrēnā, Q. Annio, si dėprehēnsi forent, supplicium sūmundum dēcrēverat; isque posteā, permõtus õrātione

C. Caesaris, pedibus in sententiam Ti. Neronis itūrum 10 sē dixerat, qui de eā rē, praesidiīs abductīs, referundum

cēnsuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam à consule, hūiusce modi verba locūtus est:

51. “Omnīs hominēs, patrés conscriptī, qui de rēbus dubiis consultant, ab odio, amicitiā, īrā atque misericordia 15 vacuos esse decet. Haud facile animus vērum providet,

ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdiní simul et ūsus pāruit. Ubi intenderis ingenium, valet; sī lubīdo possidet, ea dominātur, animus nihil valet. Māgna mihi

còpia est memorandī, patrēs conscrīptī, qui rēgēs atque 20 populī, īrā aut misericordia impulsī, male consuluerint;

sed ea mālo dicere, quae māiūrēs nostri contrā lubīdinem animi sui rēctē atque ordine fēcēre. Bello Macedonico,

40, 2–11. Video duās adhūc esse sententias; ūnam D. Sīlānī, qui cēnset eos, qui haec dēlēre cõnāti sunt, morte esse multandõs; alteram C. Caesaris, qui mortis poenam removet, cēterā

rum suppliciorum omnēs acerbitātēs amplectitur. Uterque et 5 pro suā dignitāte et prā rērum māgnitūdine in summā sevēri

tāte versātur. Alter eos, qui nos omnēs vītā privāre conātī sunt, qui dēlēre imperium, qui populi Romāni nomen exstinguere, pūnctum temporis frui vītā et hoc commūnī spiritū non putat

oportēre atque hoc genus poenae saepe in improbās cīvēs in hâc 10 rē pūblicā esse ūsūrpātum recordātur. — IV. IV.

quod cum rēge Persē gessimus, Rhodiorum civitās māgna atque māgnifica, quae populi Romāni opibus crēverat, infīda et advorsa nõbīs fuit; sed postquam, bello confecto, dē Rhodiis consultum est, māiūrēs nostrī, nē quis dīvitiārum magis quam iniūriae causā bellum inceptum 5 diceret, impūnītos eos dimisēre. Item bellis Pūnicīs omnibus, cum saepe Carthāginiēnsēs et in pāce et per indūtiās multa nefaria facinora fēcissent, numquam ipsi per occāsiõnem tālia fēcēre: magis quid sē dignum foret, quam quid in illos iūre fieri posset, quaerēbant.

10 “Höc item võbis providendum est, patres conscripti, nē plūs apud vos valeat P. Lentulī et cēterorum scelus quam vostra dīgnitās, neu magis īrae vostrae quam fāmae consulātis. Nam sī dīgna poena pro factis eorum reperītur, novom consilium approbo; sin māgnitūdo sceleris omnium 15 intern ingenia exsuperat, iīs ūtendum cēnseo, quae lēgibus comparāta sunt. Plērīque eorum, qui ante mē sententiās dixērunt, compositē atque māgnificē cāsum rei pūblicae miserātī sunt; quae belli saevitia esset, quae victīs acciderent, ēnumerāvēre; rapī virginēs, puerös; divelli lībe- 20 'ros ā parentum complexū; mātrēs familiārum pati quae victoribus collubuissent; fāna atque domos spoliari; caedem, incendia fierī; postrēmo armīs, cadā veribus, cruore . atque luctū omnia complērī. Sed, per deos immortālīs, quo illa Ōrātio pertinuit? An utí vös infēstos coniūrā- 25 tioni faceret ? scilicet quem rēs tanta et tam atrox non permõvit, eum örātio accendet? Non ita est, neque cuiquam mortālium iniūriae suae parvae videntur; multi eās gravius aequo habuēre. Sed alia aliīs licentia est, patrēs conscripti. Qui dēmissi in obscuro vītam habent, 30 sī quid īrācundiā dēlīquēre, paucī sciunt, fāma atque fortūna eõrum parēs sunt; qui māgno imperio praediti in

excelsõ aetātem agunt, eorum facta cūncti mortālēs novēre. Ita in māxumā fortūnā minuma licentia est; neque studēre neque odisse, sed minumē īrāsci decet; quae apud

alios īrācundia dicitur, ea in imperio superbia atque crū5 dēlitās appellātur. Equidem ego sīc existumā, patrēs

conscrīpti, omnis cruciātūs minārēs quam facinora illőrum esse; sed plērique mortālēs postrēma meminēre, et in hominibus impiīs, sceleris eorum oblītī, dē poenā dis

serunt, si ea paulo sevērior fuit. 10 “D. Sīlānum, virum fortem atque strēnuum, certo scio,

quae dixerit, studio rei publicae dixisse, neque illum in tantā rē grātiam aut inimicitiâs exercēre: eos mūrēs eamque modestiam viri cognovī. Vērum sententia zius mihi

non crūdēlis - quid enim in tālīs hominēs crūdēle fierī 15 potest ? — sed aliēna ā rē pūblicā nostrā vidētur. Nam

profecto aut metus aut iniūria të subēgit, Sīlāne, consulem dēsīgnātum, genus poenae novom dēcernere. Dē timore supervacāneum est disserere, cum praesertim

diligentiā clārissumi viri consulis tanta praesidia sint 20 in armis. De poenā possum equidem dicere - id quod

rēs habet — in lūctū atque miseriīs mortem aerumnārum

1

42, 17–20. Quae cum ita sint, Quirītēs, vos, quem ad modum iam anteā dixī, vestra tēcta vigiliis cūstādiisque dēfendite ; mihi, ut urbī sine vestrõ mõtū ac sine ūllō tumultū satis esset

praesidi, consultum atque provīsum est. Coloni omnēs mūni5 cipēsque vestrī, certiòrēs ā mē facti de hāc nocturnă excursione

Catilīnae, facile urbēs sis fīnēsque dēfendent. Gladiātorēs, quam sibi ille manum certissimam fore putāvit, -- quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, — potestāte tamen

nostrā continēbuntur. — II. XII. 10 42, 20–43, 2. Alter intellegit mortem ab dis immortālibus

non esse supplici causā constitūtam, sed aut necessitātem nātūrae aut laborum ac miseriārum quiētem esse. - IV. iv.

requiem, non cruciātum esse ; eam cūncta mortālium mala dissolvere; ultrā neque cūrae neque gaudio locum esse. Sed, per des immortālīs, quam ob rem in sententiam non addidistī, uti prius verberibus in eos animadvorterētur ? An quia lēx Porcia vetat ? At aliae lēgēs item 5 condemnātīs cīvibus non animam ēripī, sed exsilium permittī iubent. An quia gravius est verberārī quam necārī? Quid autem acerbum aut nimis grave est in hominēs tanti facinoris convictos ? Sin quia levius est, qui convenit in minore negotio lēgem timēre, cum eam in māiore negle- 10 geris?

“At enim quis reprehendet, quod in parricīdās reī pūblicae dēcrētum erit? Tempus, diēs, fortūna, cuius lubīdo gentibus moderātur. Illis merito accidet, quicquid ēvēnerit; cēterum vos, patrēs conscriptī, quid in alios sta- 15 tuātis consīderāte. Omnia mala exempla ex bonīs orta sunt; sed ubi imperium ad ignārās ēius aut minus bonos pervēnit, novom illud exemplum ab dignīs et idoneīs ad indīgnos et non idoneos trānsfertur. Lacedaemonis dēvictis Athēniēnsibus trīgintā viros imposuēre, qui rem 20 publicam eorum tractārent. Ii primo coepēre pessumum quemque et omnibus invīsum indemnātum necāre; ea populus laetārī et merito dicere fierī. Post, ubi paulātim licentia crēvit, iūxtā bonos et malos lubīdināsē interficere, cēterõs metū terrēre: ita cīvitās, servitūte oppressa, 25 stultae laetitiae gravīs poenās dedit. Nostrā memoriā victor Sulla cum Damasippum et alios žius modi, qui malo rei pūblicae crēverant, iugulārī iussit, quis non factum Ēius laudābat ? hominēs scelestos et factiosos, qui sēditionibus rem pūblicam exagitāverant, merito ne- 30 cātos āiēbant. Sed ea rēs māgnae initium clādis fuit. Nam utī quisque domum aut villam, postrēmā vās aut

« IndietroContinua »