Immagini della pagina
PDF
ePub

audīvī, tantam illam contumēliam sibi ab Cicerōne impositam.

49. Sed iisdem temporibus Q. Catulus et C. Pisō neque pretio neque grātiā Cicerōnem impellere quīvēre, uti per Allobrogēs aut alium indicem C. Caesar falsō 5 nōminārētur. Nam uterque cum illō gravis inimicitias exercebant: Pisō oppugnātus in iudicio pecuniārum repetundārum propter cuiusdam Trānspadānī supplicium iniūstum; Catulus ex petitione pontificatus odio incēnsus, quod extrēmā aetāte, māxumīs honōribus ūsus, ab adulē- 10 scentulō Caesare victus discesserat. Rēs autem oportūna vidēbātur, quod is prīvātim ēgregiā līberālitāte, pūblicē māxumīs mūneribus, grandem pecuniam dēbēbat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundo, quae sẽ ex 15 Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illī invidiam conflaverant, usque eo, ut nonnulli equitēs Rōmānī, qui praesidi causă cum tēlis erant circum aedem Concordiae, seu periculī māgnitudine seu animī mobilitāte impulsi, quo studium suum in rem publicam 20 clarius esset, egredienti ex senātū Caesarī gladiō minitārentur.

50. Dum haec in senātū aguntur et dum lēgātīs Allobrogum et T. Volturcio, comprobātō eōrum indiciō, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Len- 25 tulī dīvorsīs itineribus opificēs atque servitia in vīcīs ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirēbant ducēs multitudinum, qui pretiō rem publicam vēxāre solitī erant; Cethegus autem per nuntiōs familiam atque libertōs suōs, lēctōs et exercitātōs, ōrābat ut grege factō 30 cum tēlis ad sēsē irrumperent. Consul ubi ea parārī cognovit, dispositīs praesidiis ut res atque tempus monē

bat, convocato senātū, refert quid dē iīs fierī placeat, qui in cūstōdiam traditi erant. - Sed eōs paulo ante frequens senātus iudicāverat contră rem pūblicam fēcisse. — Tum D. Iūnius Sīlānus, prīmus sententiam rogātus, quod eō 5 tempore consul dēsīgnātus erat, de iis, qui in custōdiīs tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbrēnō, Q. Anniō, sī dēprehēnsī forent, supplicium sūmundum decreverat; isque postea, permotus ōrātiōne C. Caesaris, pedibus in sententiam Ti. Nerōnis itūrum 10 sẽ dixerat, qui de eã rẽ, praesidiis abductis, referundum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam ā cōnsule, huiusce modi verba locutus est:

51. "Omnis hominēs, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odiō, amīcitiā, īrā atque misericordiā 15 vacuōs esse decet. Haud facile animus vērum prōvidet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdinī simul et ūsuī pāruit. Ubi intenderis ingenium, valet; sī lubīdō possidet, ea dominātur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, qui rēgēs atque 20 populi, īrā aut misericordia impulsī, male consuluerint; sed ea mālō dicere, quae mãiōrēs nostrī contrā lubīdinem animī sui rēctē atque ōrdine fēcēre. Bellō Macedonicō,

40, 2-11. Video duās adhuc esse sententiās; ūnam D. Sīlānī, qui censet eos, qui haec dēlēre cōnāti sunt, morte esse multandōs; alteram C. Caesaris, qui mortis poenam removet, cēterōrum suppliciorum omnes acerbitātēs amplectitur. Uterque et 5 prō suā dīgnitāte et prō rērum māgnitūdine in summā sevēritāte versātur. Alter eōs, qui nōs omnēs vītā prīvāre cōnāti sunt, qui dēlēre imperium, qui populi Rōmānī nōmen exstinguere, punctum temporis frui vītā et hoc communi spīritū nōn putat oportere atque hōc genus poenae saepe in improbōs cīvēs in hac 10 rē pūblicā esse ūsūrpātum recordātur. - IV.

IV.

[ocr errors]

quod cum rege Perse gessimus, Rhodiōrum civitās māgna atque magnifica, quae populi Romānī opibus creverat, infida et advorsa nōbīs fuit; sed postquam, bellō cōnfectō, de Rhodiis consultum est, mãiōrēs nostrī, në quis dīvitiārum magis quam iniuriae causā bellum inceptum 5 diceret, impūnītōs eōs dīmīsēre. Item bellis Pūnicīs omnibus, cum saepe Carthaginiēnsēs et in pace et per indutiãs multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fēcēre: magis quid sẽ dignum foret, quam quid in illōs iure fieri posset, quaerebant.

10

"Hōc item vōbis providendum est, patres conscripti, nē plūs apud vōs valeat P. Lentuli et ceterōrum scelus quam vostra dīgnitās, neu magis īrae vostrae quam fāmae cōnsulātis. Nam sī dīgna poena pro factis eōrum reperitur, novom consilium approbō; sin magnitudō sceleris omnium 15 ingenia exsuperat, iīs utendum censeō, quae legibus comparāta sunt. Plerique eōrum, qui ante mẽ sententiās dixerunt, composite atque magnificē casum rei publicae miserātī sunt; quae belli saevitia esset, quae victīs acciderent, ēnumerāvēre; rapī virginēs, puerōs; divelli libe- 20 'rōs ā parentum complexū; mātrēs familiārum pati quae victoribus collubuissent; fäna atque domos spoliari; caedem, incendia fieri; postrēmō armis, cadaveribus, cruōre atque luctu omnia complērī. Sed, per deōs immortālīs, quo illa ōratio pertinuit? An uti võs infestōs coniūrā 25 tiōnī faceret? scilicet quem rēs tanta et tam atrōx nōn permōvit, eum ōrātiō accendet? Non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur; multī eas gravius aequo habuere. Sed alia aliis licentia est, patres conscripti. Qui demissī in obscūrō vītam habent, 30 sī quid īrācundiā dēlīquēre, paucī sciunt, fāma atque fortūna eōrum parēs sunt; qui magnō imperio praediti in

excelsō aetatem agunt, eōrum facta cuncti mortālēs nōvēre. Ita in maxumā fortūnā minuma licentia est; neque studere neque ōdisse, sed minumē īrāsci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque cru5 dēlitās appellatur. Equidem ego sic existumō, patrēs cōnscripti, omnis cruciatus minōrēs quam facinora illōrum esse; sed plērīque mortālēs postrēma meminēre, et in hominibus impiīs, sceleris eōrum oblītī, dē poenā disserunt, si ea paulō sevērior fuit.

10

[ocr errors]

"D. Sīlānum, virum fortem atque strenuum, certō sciō, quae dixerit, studiō reī pūblicae dixisse, neque illum in tantā rē grātiam aut inimicitias exercere: eōs mōrēs eamque modestiam virī cōgnōvī. Vērum sententia eius mihi nōn crūdēlis quid enim in tālīs hominēs crūdēle fierī 15 potest? sed aliēna ā rē pūblicā nostrā vidētur. Nam profecto aut metus aut iniuria te subēgit, Sīlāne, cōnsulem dēsīgnātum, genus poenae novom decernere. De timōre supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissumī virī cōnsulis tanta praesidia sint 20 in armīs. De poena possum equidem dicere - id quod rēs habet- in lūctú atque miseriīs mortem aerumnārum

[ocr errors]

42, 17-20. Quae cum ita sint, Quirītēs, võs, quem ad modum iam antea dixi, vestra tecta vigiliis custōdiisque defendite; mihi, ut urbi sine vestrō mōtū ac sine üllō tumultū satis esset praesidi, cōnsultum atque prōvisum est. Colōnī omnēs mūni5 cipesque vestrī, certiōrēs ā mē facti de hac nocturna excursiōne Catilinae, facile urbes suas finesque defendent. Gladiātōrēs, quam sibi ille manum certissimam fore putāvit, — quamquam animō meliōre sunt quam pars patriciōrum, — potestate tamen nostra continebuntur. - II. XII.

10

42, 20-43, 2. Alter intellegit mortem ab dis immortalibus non esse supplici causă cōnstitūtam, sed aut necessitātem nātūrae aut labōrum ac miseriarum quietem esse. - IV. IV.

requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortālium mala dissolvere; ultră neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deōs immortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eōs animadvorterētur ? An quia lex Porcia vetat ? At aliae lēgēs item 5 condemnatis civibus nōn animam eripi, sed exsilium permitti iubent. An quia gravius est verberārī quam necārī? Quid autem acerbum aut nimis grave est in hominēs tantī facinoris convictōs? Sin quia levius est, qui convenit in minōre negōtiō legem timere, cum eam in mãiōre neglē- 10 geris?

"At enim quis reprehendet, quod in parricīdās reī pūblicae décrētum erit? Tempus, dies, fortuna, cuius lubīdō gentibus moderatur. Illis merito accidet, quicquid ēvē nerit; cēterum vōs, patrēs cōnscripti, quid in aliōs sta- 15 tuātis considerate. Omnia mala exempla ex bonis orta sunt; sed ubi imperium ad īgnārōs ēius aut minus bonōs. pervenit, novom illud exemplum ab dīgnīs et idōneīs ad indignōs et non idōneōs transfertur. Lacedaemoniī dēvictis Atheniensibus triginta virōs imposuere, qui rem 20 publicam eōrum tractārent. Ii prīmō coepēre pessumum quemque et omnibus invīsum indemnatum necāre; ea populus laetārī et meritō dīcere fierī. Post, ubi paulātim licentia crevit, iuxtā bonōs et malōs lubīdinōsē interficere, cēterōs metū terrēre: ita cīvitās, servitūte oppressa, 25 stultae laetitiae gravis poenās dedit. Nostrā memoriā victor Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui malō reī pūblicae crēverant, iugulārī iussit, quis nōn factum eius laudabat? hominēs scelestōs et factiōsōs, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, meritō ne- 30 cātōs āiēbant. Sed ea rēs māgnae initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villam, postrēmō vās aut

« IndietroContinua »