Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

rat): " itaque ne ausurum quidem quemquam arbitrabantur "experiri remedium quod propter novitatem posset esse suspectum.” VErat inter nobiles medicos e Macedoniâ regem secutus Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi; puero comes, et custos salutis datus, non ut regem modò, sed etiam ut alumnum eximiâ caritate diligebat. Is non præceps se, sed strenuum remedium afferre, tantamque vim morbi potione medicatâ levaturum esse promisit. Nulli promissum ejus placebat, præter ipsum cujus periculo pollicebatur. Omnia quippe faciliùs quàm moram perpeti poterat. Arma et acies in oculis erant; et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantùm ante signa stare potuisset : idipsum, quòd post diem tertium medicamentum sumpturus esset (ita enim medicus prædixerat) ægrè ferens. Inter hæc a Parmenione fidissimo purpuratorum litteras accipit, quibus ei denunciabat, ne salutem suam Philippo committeret; mille talentis a Dario, et spe nuptiarum sororis ejus esse corruptum. Ingentem animo sollicitudinem litteræ incusserant, et quicquid in utramque partem aut metus aut spes subjecerat, secretâ æstimatione pensabat. "Bibere perseverem? ut, si venenum datum fuerit, ne immeritò quidem, quicquid acciderit, evenisse videatur? Damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere, quàm metu nostro.” Diu animo in diversa versato, nulli quid scriptum esset enunciat; epistolamque, sigillo anuli sui impresso, pulvino cui incubabat subjecit.

Inter has cogitationes biduo assumpto, illuxit a medico destinatus dies. Et ille cum poculo, in quo

a

[ocr errors]

medicamentum diluerat, intravit. Quo viso Alexander, levato corpore in cubitum, epistolam a Parmenione missam sinistrâ manu tenens, accipit poculum, et haurit interritus: tum epistolam Philippum legere jubet, nec a vultu legentis movit oculos, ratus aliquas conscientiæ notas . in ipso ore posse deprehendere. Ille epistolâ perlectâ, plus indignationis quàm pavoris ostendit: projectisque amiculo et litteris ante lectum : "Rex,” inquit, "semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc verè ab isto sacro et venerabili ore trahitur.

Crimen parricidii, quod mihi objectum est, tua salus diluet. Servatus a me vitam mihi dederis.

Oro quæsoque, amisso metu, patere medicamentum concipi venis. Laxa paulisper animum, quem sollicitudine intempestivâ amici sanè fideles, sed molestè seduli turbant.” Non securum modò hæc vox, sed etiam -lætum regem, ac plenum bonæ spei fecit. Itaque, "Si Dii,” inquit, "Philippe, tibi permisissent, quo maximè modo animum velles experiri meum, alio profectò voluisses; sed certiorem quàm expertus es, ne optâsses quidem. Hâc epistolâ acceptâ, tamen quod dilueras bibi ; et nunc crede me non minùs pro tuâ fide quàm pro meâ salute esse sollicitum.” Hæc elocutus, dexteram Philippo offert.

Cæterùm tanta vis medicaminis fuit, ut quæ secuta sunt criminationem Parmenionis adjuverint. Interclusus spiritus arctè meabat, nec Philippus quidquam inexpertum omisit. Ille fomenta corpori admovit, ille torpentem nunc cibi nunc vini odore excitavit. Atque, ut primùm mentis compotem esse sensit, modò matris sororumque, modò tantæ victoriæ appropinquantis admonere non destitit. Ut verò medicamentum se diffudit in venas, et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primùm animus vigorem suum, deinde corpus quoque exspectatione maturiùs recuperavit: quippe post tertium diem quàm in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit. Nec avidiùs ipsum regem quàm Philippum intuebatur exercitus : pro se quisque dexteram ejus amplexi grates habebant velut præsenti deo. Namque haud facilè dictu est, præter ingenitam illi genti erga reges

suos venerationem, quantùm hujus utique regis vel admirationi dediti fuerint, vel caritate flagraverint. Jam primùm nihil sine divinâ ope aggredi videbatur.

Nam cùm præstò esset ubique fortuna, temeritas in gloriam cesserat: ætas quoque vix tantis matura rebus, sed abundè sufficiens, omnia ejus opera honestabat: et quæ leviora haberi solent, plerumque in re militari gratiora vulgo sunt; exercitatio corporis inter ipsos, cultus habitusque paulùm a privato abhorrens, militaris vigor; quîs ille vel ingenii dotibus, vel animi artibus, ut pariter carus ac venerandus esset, effecerat.

2. Battle of Issus.

(Book III. Chapters 7–12.]

At Darius nuntio de adversâ valetudine ejus accepto, celeritate quantam capere tam grave agmen poterat, ad Euphratem contendit : junctoque eo pontibus, quinque tamen diebus trajecit exercitum, Ciliciam occupare festinans. Jam Alexander viribus corporis receptis, ad urbem Solos pervenerat: cujus potitus, ducentis talentis multæ nomine exactis, arci præsidium militum imposuit. Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens, ostendit quantâ fiduciâ barbaros sperneret: quippe Æsculapio et Minervæ ludos celebravit. Spectanti nuntius lætus affertur ex Halicarnasso, "Persas acie a suis esse superatos, Myndios quoque et Caunios, et pleraque tractûs ejus, suæ facta ditionis.” Igitur edito spectaculo ludicro, castrisque motis, et Pyramo amne ponte juncto, ad urbem Mallon pervenit: inde alteris castris ad oppidum Castabulum. Ibi Parmenio regi occurrit, quem præmiserat ad explorandum iter saltûs, per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat. Atque ille angustiis ejus occupatis, et præsidio modico relicto, Isson quoque desertam a barbaris ceperat. Inde progressus, deturbatis qui interiora montium obsidebant, præsidiis cuncta firmavit: occupatoque itinere, sicut paulo antè dictum est, idem et auctor et nuntius venit.

Isson deinde rex copias admovit: ubi consilio habito utrùmne ultrà progrediendum foret, an ibi opperiendi essent novi milites, quos ex Macedoniâ adventare constabat; Parmenio non alium locum prælio aptiorem esse censebat. Quippe illic utriusque regis copias numero futuras pares, cùm angustiæ multitudinem non caperent: planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent: timere, ne non virtute hostium, sed lassitudine suâ vincerentur : Persas recentes subinde successuros, si laxiùs stare potuissent. Facilè ratio tam salubris consilii accepta est. Itaque inter angustias saltûs opperiri statuit. Erat in exercitu regis Sisenes Perses, quondam a prætore Ægypti missus ad Philippum; donisque et omni honore cultus, exilium patriâ sede mutaverat : secutus deinde in Asiam Alexandrum, inter tideles socios habebatur. Huic epistolam Cretensis miles obsignatam anulo, cujus signum haud sanè notum erat, tradidit.

Nabarzanes prætor Darii miserat eam, hortabaturque Şisenem, ut dignum aliquid nobilitate ac moribus suis ederet, magno id ei apud regem honori fore. Has litteras Sisenes utpote innoxius, ad Alexandrum sæpè deferre tentavit: sed cùm tot curis apparatuque belli regem videret urgeri, aptius subinde tempus exspectans, suspicionem initi scelesti consilii præbuit. Namque epistola, priùsquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam, ignoti anuli sigillo impresso, Siseni dari jusserat, ad æstimandam fidem barbari. Qui, quia per complures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse; et in agmine a Cretensibus, haud dubiè jussu regis, occisus.

Jam Græci milites, quos Thymodes a Pharnabazo acceperat, præcipua spes, et propemodum unica, ad Darium pervenerant. Hi magnoperè suadebant, ut retrò abiret, spatiososque Mesopotamiæ campos repeteret. Si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias, neu sub unum fortunæ ictum totas vires regni cadere pateretur. Minùs hoc consilium regi, quàm purpuratis ejus displicebat : Ancipitem fidem, et mercede venalem proditionem imminere, et dividi non ob aliud copias velle, quàm ut ipsi in diversa digressi, si quid commissum essent traderent Alexandro. Nihil tutius fore, quàm circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultæ perfidiæ futuros." At Darius, ut erat

« IndietroContinua »