Immagini della pagina
PDF
ePub

resque patrum, quos Servi rebus favisse credebat, interfecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se 3 exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit. neque enim ad ius regni quicquam praeter vim habebat, ut qui neque 4 populi iussu neque auctoribus patribus regnaret. eo accedebat, 5 ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset. quem ut pluribus incuteret, cognitiones capitalium 5 rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam occidere, in exilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut invisos, sed unde nihil aliud quam praedam 10 6 sperare posset. praecipue ita patrum numero inminuto statuit nullos in patres legere, quo contemptior paucitate ipsa ordo 7 esset, minusque per se nihil agi indignarentur. hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit, domesticis consiliis rem publicam administravit, 15 bellum pacem foedera societates per se ipse cum quibus voluit 8 iniussu populi ac senatus fecit diremitque. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior

[blocks in formation]

metu, Terrorismus; er befolgte den Grundsatz aller Tyrannen: oderint dum metuant. - 8. sine consiliis: der König hatte die oberste richterliche und zugleich die Executiv-Gewalt, aber in wichtigen Fällen galt es für Despotismus, wenn er sich keines Beiraths (consilium) bediente. Selbst in der Ausübung der patria potestas verlangte die Römische Sitte in wichteren Fällen stets die Zuziehung eines consilium cognatorum.-10.praedam sperare: Vgl. die Proscriptionen des Sulla und Octavian.-15. domesticis consiliis-nach Cabinetsbeschlüssen. Der Senat hatte keine Executive (inperium), welche allein dem König zustand, er konnte sich also nicht einmal versammeln, wenn der König ihn nicht berief.

Er war nur eine berathende Behörde, dessen Beschlüsssen (auctoritas) alle Könige bis auf Tarq. Sup. zu folgen gewohnt waren. Dazu war der König aber durch kein Grundrecht gezwungen, wenn er folgte, so huldigte er nur dem Herkommen. Dion. IV, 33: TOUS τε γὰρ νόμους τοὺς ὑπὸ Τυλλίου γρα φέντας — πάντας ἀνεῖλε· καὶ οὐδὲ τὰς σανίδας (tabulas) ἐν αἷς γεγραμμένοι κατέλιπεν, ἀλλὰ καὶ ταύτας καθαιρεθῆναι κελεύσας ἐκ τῆς ἀγορᾶς διέφθειρεν. ἔπειτα κατέλυσε τὰς ἀπὸ τῶν τιμημάτων εἰσφορὰς (das tributum nach dem Census) nai τὸν ἐξ ἀρχῆς τρόπον ἀποκατέστησε καὶ ὁπότε δεήσειεν αὐτῷ χρημάτων, τὸ ἴσον διάφορον (Summe, Quote) ὁ πενέστατος τῷ πλουσιωτάτῳ και τέφερε. 17. Tarq. erneuerte das Bündniss mit den Latinern u. gewann für Rom Suprematsrechte; dann setzte er die feriae Latinae ein, an welchen 47 Städte Theil nahmen. Cic. de rep. II, 44: etenim illi iniusto domino atque acerbo aliquamdiu in rebus gerendis prospere fortuna comitata est. nam et omne Latium bello devicit et Suessam Pometiam (Volsker) urbem opulentam refertamque cepit et maxima

inter cives esset, neque hospitia modo cum primoribus eorum sed adfinitates quoque iungebat. Octavio Mamilio Tusculano 9 - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus- ei Mamilio filiam nuptum 5 dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.

2. Sturz des Königthums. (Ovid Fast. lib. II, 687—852).

Ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
Regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen.
Ceperat hic alias, alias everterat urbes,
690 Et Gabios turpi fecerat arte suos.

Namque trium minimus, proles manifesta Superbi,
In medios hostes nocte silente venit.

Nudarant gladios: 'Occidite' dixit inermem! Hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, 695 Qui mea crudeli laceravit verbere terga.'

700

Dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
Luna fuit. spectant iuvenem, gladiosque recondunt.
Tergaque, deducta veste, notata vident.

Flent quoque, et ut secum tueatur bella, precantur.
Callidus ignaris adnuit ille viris.

Iamque potens misso genitorem appellat amico,
Perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
Hortus odoratis suberat cultissimus herbis.
Sectus humum rivo lene sonantis aquae.
705 Illic Tarquinius mandata latentia nati
Accipit, et virga lilia summa metit.

auri argentique praeda locupletatus votum patris Capitolii aedificatione persolvit et colonias (Signia u. Circeii) deduxit et magnifica dona quasi libamenta praedarum Delphos ad Apollinem misit. Eine Ehrenrettung des Tarquinius versuchte A. W. Schlegel, Werke XII, 506 sqq. — 4. ab Ulice: die Mamilier von Tusculum leiteten ihr Geschlecht von Telegonus her, dem Sohne des Ulixes und der Circe.

688 fortis ad arma] Nec ut iniustus in parce rex ita dux belli pravus fuit Liv. I, 53 (grammatisch vgl. Cic. Tusc. II, 6, 15). 690 Gabios]

691 minimus]

Liv. I, 53-54.
Sextus Tarquinius, qui minimus ex
tribus erat. proles manifesta, ein
echter Sprössling. Superbus ist zu-
gleich das Beispiel tückischer Ver-
schlagenheit u. Verschmitztheit. -
692 Die folgende Darstellung hat
manche Aehnlichkeit mit Vergil's
Schilderung des Sinon. 699 tuea-
tur bella] deutet auf die Bereitwil-
ligkeit, ihn zum Führer zu nehmen.

701 Liv. I, 54: dux ad ultimum belli legitur, ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset. 703 suberat] regiae. 706 lilia summa] Liv. pa

[ocr errors]

710

Nuntius ut rediit, decussaque lilia dixit,
Filius Agnosco iussa parentis' ait.
Nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina,
Traduntur ducibus moenia nuda suis.
Ecce nefas visu, mediis altaribus anguis
Exit, et extinctis ignibus exta rapit.
Consulitur Phoebus. Sors est ita reddita, 'Matri
Qui dederit princeps oscula, victor erit.'

715 Oscula quisque suae matri properata tulerunt,
Non intellecto credula turba deo.

720

Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset
Tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis.

Ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae,
Creditus offenso procubuisse pede.

Cingitur interea Romanis Ardea signis,

Et patitur lentas obsidione moras.

Dum vacat, et metuunt hostes committere pugnam,
Luditur in castris, otia miles agit.

725 Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque
Accipit. ex illis rege creatus ait:

730

'Dum nos difficilis pigro tenet Ardea bello, Nec sinit ad patrios arma referre deos, Ecquid in officio torus est socialis? et ecquid Coniugibus nostris mutua cura sumus?" Quisque suam laudat. studiis certamina crescunt, Et fervent multo linguaque corque mero. Surgit cui dederat clarum Collatia nomen: 'Non opus est verbis, credite rebus!' ait. 735 Nox superest. tollamur equis, Urbemque petamus!'

710

pavera. Aehnlich die Sage von der
Einnahme Babylons durch Zopyrus
bei Herod. III, 153 sqq.
Liv.: orba consilio auxilioque Ga-
bina res regi Romano sine ulla di-
micatione in manum traditur.
712 Itaque cum ad publica prodigia
Etrusci tantum vates adhiberentur,
hoc velut domestico exterritus visu
Delphos ad maxime inclitum in ter-
ris oraculum mittere statuit. Liv. I,
56, 5.
713 consulitur: perfectis
patris mandatis cupido incessit ani-
mos iuvenum sciscitandi, ad quem
eorum regnum Romanum esset ven-
turum. 713 die Gesandtschaft
nach Delphi bestand aus L. Junius
Brutus (Schwestersohn des Super-
bus) u. Titus u. Aruns Tarq., beide

Söhne des Königs.

714 Livius lässt den Gott äussern: imperium summum Romae habebit, also nicht regnum! 719 Velut si prolapsus cecidisset (= iacens pronus), terram osculo contigit, scilicet quod ea conmunis mater omnium mortalium esset. -721 Ardea, südl. von Rom, verweigerte den Anschluss an den römischlatinischen Bund. Die Stadt lag wohlbefestigt auf einem steilen, ringsum schroff abgehauenen Felsen. Schwegler 1, 777. 725 regii iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant. 728 ad patrios deos] = in patriam redire. 729 in officio] Thun wohl unsere Gattinnen ihre Pflicht-(Treue)?, torus (léxos)=coniunx. — 735 superest] =

[ocr errors]

=

740

Dicta placent, frenis inpediuntur equi.
Pertulerant dominos. regalia protinus illi
Tecta petunt. custos in fore nullus erat.
Ecce nurum regis fusis per colla coronis
Inveniunt posito pervigilare mero.
Inde cito passu petitur Lucretia. nebat,

Ante torum calathi lanaque mollis erat.
Lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant,
Inter quas tenui sic ait ipsa sono:

745 Mittenda est domino... nunc, nunc properate, puellae!... Quamprimum nostra facta lacerna manu.

750

Quid tamen auditis? nam plura audire potestis:
Quantum de bello dicitur esse super?

Postmodo victa cades, melioribus, Ardea, restas,
Improba, quae nostros cogis abesse viros!
Sint tantum reduces! Sed enim temerarius ille
Est meus, et stricto quolibet ense ruit.
Mens abit, et morior, quotiens pugnantis imago
Me subit, et gelidum pectora frigus habet.'
755 Desinit in lacrimas, intentaque fila remittit.
In gremio voltum deposuitque suum.

Hoc ipsum decuit. lacrimae decuere pudicae,
Et facies animo dignaque parque fuit.
'Pone metum, venio!' coniunx ait. Illa revixit,
760 Deque viri collo dulce pependit onus.
Interea iuvenis furiatos regius ignis

Concipit, et caeco raptus amore furit.
Forma placet, niveusque color flavique capilli,
Quique aderat nulla factus ab arte decor;
765 Verba placent et vox, et quod corrumpere non est,
Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit.
Iam dederat cantus lucis praenuntius ales,
Cum referunt iuvenes in sua castra pedem.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

770

Carpitur attonitos absentis imagine sensus
Ille: recordanti plura magisque placent.
Ut solet a magno fluctus languescere flatu,
Sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet,
Sic quamvis aberat placitae praesentia formae,
Quem dederat praesens forma, manebat amor.
775 Ardet, et iniusti stimulis agitatur amoris.

780

Comparat indigno vimque dolumque toro. Exitus in dubio est. Audebimus ultima!' dixit: "Viderit, audentes forsne deusne iuvet. Cepimus audendo Gabios quoque.' Talia fatus Ense latus cinxit, tergaque pressit equi. Accipit aerata iuvenem Collatia porta,

Condere iam voltus sole parante suos. Hostis, ut hospes, init penetralia Collatina: Comiter excipitur. sanguine iunctus erat.

785 Quantum animis erroris inest! parat inscia rerum
Infelix epulas hostibus illa suis.

Functus erat dapibus. poscunt sua tempora somnum.
Nox erat, et tota lumina nulla domo:
Surgit, et auratum vagina liberat ensem,

790 Et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
Utque torum pressit, 'Ferrum, Lucretia, mecum est;
Natus' ait regis Tarquiniusque loquor.'

Illa nihil. neque enim vocem viresque loquendi,
Aut aliquid toto pectore mentis habet.

795 Sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis
Parva sub infesto cum iacet agna lupo.
Quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans.
Clamet? at in dextra, qui vetet, ensis erat.
Effugiat? positis urguentur pectora palmis.
800 Instat amans hostis precibus pretioque minisque;
Nec prece nec pretio nec movet ille minis.
'Nil agis! eripiam' dixit 'per crimina vitam:
Falsus adulterii testis adulter ero.

805

Interimam famulum, cum quo deprensa fereris.'
Succubuit famae victa puella metu.

Quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »