Immagini della pagina
PDF
ePub

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM JUGURTHINUM.

I. FALSO queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque ævi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra, reputando, neque majus aliud, neque præstabilius invenias; magisque naturæ industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium animus est: qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget ; quippe probitatem, industriam, aliasque artis bonas neque dare, neque eripere cuiquam potest. Sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptatis corporis pessum datus est; perniciosa lubidine paullisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturæ infirmitas accusatur : suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura, multumque etiam periculosa, petunt; neque regerentur magis, quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, uti, pro mor talibus, gloria æterni fierent.

II. Nam, uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctæ, studiaque omnia nostra,

corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis corporis, et alia omnia hujuscemodi brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremo, corporis et fortunæ bonorum, ut initium, sic finis est: omnia orta occidunt, et aucta senescunt: animus incorruptus, æternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam ætatem agunt; ceterum ingenium, quo neque melius, neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt; quum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

III. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum, minume mihi hac tempestate cupiunda videntur : quoniam neque virtuti honos datur; neque illi, quibus per fraudem jus fuit, tuti, aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam, aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est; quum præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia portendant : frustra autem niti, neque aliud se fatigando, nisi odium, quærere, extremæ dementiæ est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

IV. Ceterum, ex aliis negotiis quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum: cujus de virtute quia multi dixere, prætereundum puto; simul, ne, per insolentiam, quis existumet, memet, studium meum laudando, extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a republica ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant; certe, quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quærere. Qui si reputaverint, et qui

bus ego temporibus magistratus adeptus sim, et quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quæ genera hominum in senatum pervenerint; profecto existumabunt, me magis merito, quam ignavia, judicium animi mei mutavisse, majusque commodum ex otio meo, quam ex aliorum negotiis, reipublicæ venturum. Nam sæpe ego audivi, Q. Maxumum, P. Scipionem, præterea civitatis nostræ præclaros viros solitos ita dicere, quum majorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam, neque figuram, tantam vim in sese habere; sed, memoria rerum gestarum, eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contra, quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum majoribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius [quam bonis artibus] ad imperia et honores nituntur; proinde quasi prætura et consulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint; ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget tædetque nunc ad inceptum redeo.

V. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha, rege Numidarum, gessit: primum, quia magnum et atrox, variaque victoria fuit: dein, quia tunc primum superbiæ nobilitatis(obviam itum est ;) quæ contentio divina et humana cuncta permiscuit, eoque vecordiæ processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiæ finem faceret. Sed, priusquam hujuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam; quo, ad cognos cendum, omnia illustria magis, magisque in aperto, sint. Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal, post magnitudinem nominis Romani, Italiæ opes

maxume adtriverat, Masinissa, rex Numidarum, in amicitia receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et præclara rei militaris facinora fecerat: ob quæ, victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta nobis permansit; sed imperii vitæque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Mastanabalis fratris filium, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum reliquerat, eodem cultu, quo liberos suos,~ domi habuit.

VI. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu, neque inertiæ corrumpendum dedit; sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum æqualibus certare : et, quum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse : ad hoc, pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus, aut in primis ferire: plurimum facere et minumum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore; tamen, postquam hominem adulescentem, exacta sua ætate et parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperii, et præceps ad explendam; animi cupidinem præterea opportunitas suæ liberorumque ætatis quæ etiam mediocris viros spe prædæ transvorsos agit ad hoc, studia Numidarum in Jugurtham accensa; ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio, aut bellum oriretur, anxius erat.

:

VII. His difficultatibus circumventus, ubi videt, neque

per vim, neque insidiis, opprimi posse hominem tam acceptum popularibus; quod erat Jugurtha manu promp tus et adpetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam temptare. Igitur, bello Numantino, Micipsa, quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans, vel ostentando virtutem, vel hostium sævitia, facile eum (occasurum) præfecit Numidis quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator, et morem hostium cognovit; multo labore, multaque cura, præterea modestissume parendo, et sæpe obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia`temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator omnis ferè res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque in dies amplecti; quippe cujus neque consilium, neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi, et inge nii sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat.

VIII. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures, novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi, domi potentes, apud socios clari magis, quam honesti: qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occi disset, fore, uti solus imperii Numidiæ potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romæ omnia venalia esse. Sed postquam, Numantia deleta, P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit; donatum atque laudatum magnifice pro concione Jugurtham in prætorium abduxit, ibique secreto monuit, "uti potius publice, quam privatim

« IndietroContinua »