Immagini della pagina
PDF
ePub

virtute hujus autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire: ita mihi non tam copia, quàm modus in dicendo quærendus est.

II. Atque, ut inde oratio mea proficiscatur, unde hæc 5 omnis causa ducitur; bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque sociis a duobus potentissimis regibus infertur, Mithridate et Tigrane; quorum alter relictus, alter lacessitus, occasionem sibi, ad occupandam Asiam, oblatam esse arbitratur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, affe10 runtur ex Asiâ quotidie literæ, quorum magnæ res aguntur, in vestris vectigalibus exercendis occupatæ; qui ad me, pro necessitudine quæ mihi est cum illo ordine, causam reipublicæ periculaque rerum suarum detulerunt: Bithyniæ, quæ nunc vestra provincia est, vicos exustos esse complures: reg15 num Ariobarzanis, quod finitimum est vestris vectigalibus, totum esse in hostium potestate; Lucullum, magnis rebus gestis, ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci 20 atque expeti; eundem hunc unum ab hostibus metui, præterea neminem.

Causa quæ sit, videtis: nunc, quid agendum sit, considerate. Primùm mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo, esse dicendum. Ge25 nus est belli ejusmodi, quod maximè vestros animos excitare atque inflammare ad studium persequendi debeat. Agitur enim populi Romani gloria, quæ vobis a majoribus, cùm magna in rebus omnibus, tum summa in re militari, tradita est: agitur salus sociorum atque amicorum, pro quâ multa majores 30 vestri magna et gravia bella gesserunt: aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima; quibus amissis, et pacis ornamenta, et subsidia belli, requiretis: aguntur bona multorum civium, quibus est a vobis, et ipsorum et reipublicæ causâ, consulendum.

35

III. Et, quoniam semper appetentes gloriæ præter cæteras gentes, atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est illa macula, Mithridatico bello superiore suscepta; quæ penitus jam insedit atque inveteravit in populi Romani nomine: quòd is, qui uno die, totâ Asiâ, tot in civitatibus, uno nuntio, atque unâ 40 literarum significatione, cives Romanos necandos trucidandosque denotavit, non modò adhuc pœnam nullam, suo dignam scelere, suscepit, sed ab illo tempore annum jam tertium et vicesimum regnat; et ita regnat, ut se non Ponto, neque Cappadocia latebris, occultare velit, sed emergere e patrio

The

occasion

sion of the antion debate.

What action is the taken a the premises. Plan of the discouse - 144. nature of the wan (the intenst at stake ) - 2. the magnitud. 3rd the commande & be appointed.

1st. Nature of the wa

war.

(a) the glory of tome is in feopardy – for With. is still unprnished.

he not out the reigned, but he has reigned trium

[ocr errors]
[graphic]

auth victims gaine haurd not been folldups.

advantage of the

while he has found the take adortige respite to increase his forces-o alliance with Sertorius

1

-and enter

his scherns homeen have been defeated in the west by Pompy, in the cast by Lucething

11.

36 lumen. cf. pro Sulla lumen gentine Bromar

b) (but having now formund

The again theaters an

an allinnen with Jig.

invasion of the prow.), 35 legati superbius; Oritolaus on being madd strategus of the Acheans insulted the in Koman Ambassadors

[ocr errors]

advaners

Korman who attemplet of subay Your noble
of the
to assembly
ut Corinth were drom out
and grossly insulted.) All the
of Metellus core treated with contempt. On
the death of Beactolans, Diacus, his predecesser,
office, and imitated the former

[ocr errors]

in

Ambassadors

insulting them into prison of Metellus,

[ocr errors]

casting

if our ancestors were

Jealous of the least ment when this honom, ousts must be vindicated,

regno, atque in vestris vectigalibus, hoc est, in Asiæ luce, versari. Etenim adhuc ita vestri cum illo rege contenderunt imperatores, ut ab illo insignia victoriæ, non victoriam, reportarent. Trimphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri, et summi imperatores: sed ita 5 triumphârunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Veruntamen illis imperatoribus laus est tribuenda, quòd egerunt; venia danda, quòd reliquerunt; propterea quòd ab eo bello Sullam in Italiam respublica, Murenam Sulla, revocavit.

IV. Mithridates autem omne reliquum tempus, non ad 10 oblivionem veteris belli, sed ad comparationem novi, contulit: qui posteaquam maximas ædificâsset ornâssetque classes; exercitusque permagnos, quibuscunque ex gentibus potuisset, comparâsset, et se Bosporanis, finitimis suis, bellum inferre simulâsset; usque in Hispaniam legatos Ecbatanis misit ad 15 eos duces, quibuscum tum bellum gerebamus: ut, cùm duobus in locis disjunctissimis maximèque diversis, uno consilio, a binis hostium copiis bellum terrâ marique gereretur, vos, ancipiti contentione districti, de imperio dimicaretis.

Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianæ atque His- 20 paniensis, quæ multò plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompeii divino consilio ac singulari virtute depulsum est in alterâ parte ita res a L. Lucullo, summo viro, est administrata, ut initia illa gestarum rerum magna atque præclara, non felicitati ejus, sed virtuti; hæc autem extrema, 25 quæ nuper acciderunt, non culpæ, sed fortunæ, tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco; et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione nostrâ, neque falsa afficta, esse videatur. De vestri imperii dignitate atque gloriâ, quoniam is est exorsus orationis meæ, videte, 30 quem vobis animum suscipiendum putetis.

V. Majores vestri sæpe, mercatoribus ac naviculariis injuriosiùs tractatis, bella gesserunt: vos, tot civium Romanorum millibus, uno nuntio atque uno tempore, necatis, quo tandem animo esse debetis? Legati quòd erant appellati su- 35 perbiùs, Corinthum patres vestri, totius Græciæ lumen, exstinctum esse voluerunt: vos eum regem inultum esse patiemini, qui legatum populi Romani consularem, vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum, necavit? Illi libertatem civium Romanorum imminutam non tulerunt: vos 40 vitam ereptam negligetis? Jus legationis, verbo violatum, illi persecuti sunt: vos legatum, omni supplicio interfectum, relinquetis? Videte, ne, ut illis pulcherrimum fuit, tantam

vobis imperii gloriam relinquere ; sic vobis turpissimum sit, illud, quod accepistis, tueri et conservare non posse.

Quid, quòd salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur ? Regno expulsus est Ariobarzanes, rex, so5 cius populi Romani atque amicus: imminent duo reges toti Asiæ, non solùm vobis inimicissimi, sed etiam vestris sociis atque amicis civitates autem omnes, cuncta Asia atque Græcia, vestrum auxilium exspectare, propter periculi magnitudinem, coguntur: imperatorem a vobis certum deposcere, 10 cùm præsertim vos alium miseritis, neque audent, neque id se facere summo sine periculo posse arbitrantur.

Vident et sentiunt hoc idem, quod vos, unum virum esse, in quo summa sint omnia, et eum propè esse (quo etiam carent ægriùs), cujus adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad 15 maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intelligunt ac retardatos. Hi vos, quoniam liberè loqui non licet, tacitè rogant, ut se quoque, sicut cæterarum provinciarum socios, dignos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis; atque hoc etiam magis quàm cæteros, quòd 20 ejusmodi in provinciam homines cum imperio mittimus, ut, etiamsi ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbes sociorum non multùm ab hostili expugnatione differant. Hunc audiebant antea, nunc præsentem vident, tantâ temperantiâ, tantâ mansuetudine, tantâ humanitate, ut ii beatissimi 25 esse videantur, apud quos ille diutissimè commoratur.

VI. Quare, si propter socios, nullâ ipsi injuriâ lacessiti, majores vestri cum Antiocho, cum Philippo, cum Ætolis, cum Pœnis bella gesserunt; quanto vos studio convenit, injuriis provocatos, sociorum salutem unâ cum imperii vestri 30 dignitate defendere; præsertim cùm de vestris maximis vectigalibus agatur! Nam cæterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt, ut iis, ad ipsas provincias tutandas, vix contenti esse possimus: Asia verò tam opima est et fertilis, ut et ubertate agrorum, et varietate fructuum, et mag35 nitudine pastionis, et multitudine earum rerum quæ exportantur, facilè omnibus terris antecellat. Itaque hæc vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem sustinere vultis, non modò a calamitate, sed etiam a metu calamitatis, est defendenda.

40

Nam, cæteris in rebus, cùm venit calamitas, tum detrimentum accipitur: at, in vectigalibus, non solùm adventus mali, sed etiam metus ipse, affert calamitatem. Nam, cùm hostium copiæ non longè absunt, etiamsi irruptio facta nulla sit, tamen pecora relinquuntur; agricultura deseritur; mercatorum na

« IndietroContinua »