Immagini della pagina
PDF
ePub

loci, quum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela conjicerent, ne primum quidem posse impetum suum sustineri existimabant. Accedebat, quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant, et Romānos, non 5 solum itinerum causa, sed etiam perpetuae possessionis, culmina Alpium occupare conari, et ea loca finitimae provinciae adjungere, sibi persuasum habebant.

III. His nuntiis acceptis, Galba, quum neque opus hibernorum munitionesque plene essent perfectae, neque de fru10 mento reliquoque commeatu satis esset provisum, quod, deditione factă obsidibusque acceptis, nihil de bello timendum existimaverat, consilio celeriter convocato, sententias exquirere coepit. Quo in consilio, quum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset, ac jam omnia fere 15 superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur, neque subsidio veniri neque commeatus supportari, interclusis itineribus, possent, prope jam desperată salute, nonnullae hujusmodi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis, eruptione facta, iisdem itineribus, quibus eo per20 venissent, ad salutem contenderent. Majori tamen parti placuit, hoc reservato ad extremum consilio, interim rei eventum experiri et castra defendere.

IV. Brevi spatio interjecto, vix ut his rebus, quas constituissent, collocandis atque administrandis tempus dare25 tur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum conjicere. Nostri primo integris viribus fortiter repugnare, neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere; ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium 30 ferre, sed hoc superari, quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succede bant: quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem ejus loci, ubi constiterat, relinquendi 85 ac sui recipiendi facultas dabatur.

V. Quum jam amplius horis sex continenter pugnaretur ac non solum vires, sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius instarent languidioribusque nostris

vallum scindere et fossas complere coepissent, resque esset jam ad extremum perducta casum, Publius Sextius Bacălus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item Gaius Volusēnus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Gal- 5 bam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. Itaque convocatis centurionibus celeriter milites certiores facit, paulisper intermittérent proelium ac tantummodo tela missa exeiperent seque ex labore reficerent, post dato signo ex 10 castris erumperent atque omnem spem salutis in virtute ponerent.

VI. Quod jussi sunt, faciunt; ac subito omnibus portis eruptione factā, neque cognoscendi, quid fieret, neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. Ita commutatā 15 fortuna, eos, qui in spem potiundorum castrorum venerant, undique circumventos interficiunt et ex hominum millibus amplius triginta, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam conjiciunt, ac ne in locis quidem superio- 20 ribus consistere patiuntur. Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis, se in castra munitionesque suas recipiunt. Quo proelio facto, quod saepius fortunam tentare Galba nolebat, atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus viderat, maxime frumenti 25 commeatusque inopia permotus, postero die omnibus ejus vici aedificiis incensis, in provinciam reverti contendit; ac nullo hoste prohibente aut iter demorante, incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.

30

VII. His rebus gestis, quum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam existimaret, superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedūnis, atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoscere volebat, subitum bellum in 35 Gallia coortum est. Ejus belli haec fuit causa. Publius Crassus adolescens cum legione septima proximus mare Oceanum in Andibus hiemarat. Is, quod in his locis

inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum complures in finitimas civitates frumenti commeatusque petendi causă dimisit, quo in numero erat Titus Terrasidius, missus in Esubios, Marcus Trebius Gallus in Curiosolītas, 5 Quintus Velanius cum Tito Silio in Venětos.

VIII. Hujus est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum earum, quod et naves habent Veněti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu nauticarum rerum reli10 quos antecedunt, et in magno impetu maris atque aperto, paucis portibus interjectis, quos tenent ipsi, omnes fere, qui eo mari uti consuerunt, habent vectigales. Ab his fit initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant. 15 Horum auctoritate finitimi adducti (ut sunt Gallōrum subita et repentina consilia), eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent, et celeriter missis legatis per suos principes inter se conjurant, nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnis fortunae exitum esse latu20 ros; reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate, quam a majoribus acceperant, permanere quam Romanōrum servitutem perferre mallent. Omni ora maritimā celeriter ad suam sententiam perductā, communem legationem ad Publium Crassum mittunt; si velit suos recipere, 25 obsides sibi remittat.

IX. Quibus de rebus Caesar ab Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligĕre, quod influit in Oceănum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari jubet. 30 His rebus celeriter administratis ipse, quum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. Veněti reliquaeque item civitates, cognito Caesaris adventu, simul quod, quantum in se facinus admisissent, intelligebant (legatos, quod nomen ad omnes nationes sanctum inviola35 tumque semper fuisset, retentos a se et in vincula conjectos), pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea, quae ad usum navium pertinent, providere instituunt; hoc majore spe, quod multum natura loci confidebant.

Pedestria esse itinera concisa aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, neque nostros exercitus propter frumenti inopiam diutius apud se morari posse confidebant; ac jam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum 5 navibus posse; Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum, ubi bellum gesturi essent, vada, portus, insulas novisse; ac longe aliam esse navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant. His initis consiliis oppida 10 muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam, ubi Caesărem primum esse bellum gesturum constabat, quam plurimas possunt, cogunt. Socios sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Nannētes, Ambiliātos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt: auxilia ex Britan- 15 nia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.

X. Erant hae difficultates belli gerendi, quas supra ostendimus, sed multa Caesărem tamen ad id bellum incitabant injuriae retentorum equitum Romanōrum, rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, tot civita- 20 tum conjuratio, imprimis, ne, hac parte neglectă, reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur. Itaque quum intelligeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines naturā libertati studere et conditionem servitutis odisse, pri- 25 usquam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit.

XI. Itaque Titum Labienum legatum in Treviros, qui proximi flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. Huic mandat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in officio 30 contineat, Germanosque, qui auxilio a Belgis arcessiti dicebantur, si per vim navibus flumen transire conentur, prohibeat. Publium Crassum cum cohortibus legionariis duodecim et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci jubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittan- 35 tur ac tantae nationes conjungantur. Quintum Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in Venellos, Curiosolitas Lexoviosque mittit, qui eam manum distinendam

curet. Decimum Brutum adolescentem classi Gallícisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire jusserat, praeficit, et quum primum possit, in Venětos proficisci jubet. Ipse eo pedestribus 5 copiis contendit.

XII. Erant ejusmodi fere situs oppidorum, ut posita in extremis lingulis promontoriisque, neque pedibus aditum haberent, quum ex alto se aestus incitavisset, quod bis accidit semper horarum viginti quattuor spatio, neque 10 navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis afflictarentur. Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur; ac si quando magnitudine operis forte superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno nume15 ro navium appulso, cujus rei summam facultatem habebant, sua deportabant omnia seque in proxima oppida recipiebant. Ibi se rursus iisdem opportunitatibus loci defendebant. Haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant, quod nostrae naves tempestatibus detinebantur, summa20 que erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus, difficultas navigandi.

XIII. Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant. Carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus exci25 pere possent; prorae admodum erectae, atque item puppes

ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; naves totae factae ex robore, ad quamvis vim et contumeliam perferendam ; transtra pedalibus in altitudinem trabibus confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitu30 dine; ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae; pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, hae sive propter lini inopiam atque ejus usus inscientiam, sive eo, quod est magis verisimile, quod tantas tempestates Oceăni tantos. que impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium £5 regi velis non satis commode posse arbitrabantur. Cum his navibus nostrae classi ejusmodi congressus erat, ut unā celeritate et pulsu remorum praestaret, reliqua pro loci naturā, pro vi tempestatum illis essent aptiora et accommo

« IndietroContinua »