Immagini della pagina
PDF
ePub

L. Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum 1 circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis.

Eam deditionem oppidorum haud cum fide factam 2 quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis conlatis pugnasse, multos utrim- 3 que cecidisse, nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum; spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum et tum 4 demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse. viginti duo milia hostium eo die 5 esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum et signa militaria septuaginta duo. inde debellatum veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide, Celtiberos fecisse. eadem aestate et L. Postumium in Hispania 6 ulteriore bis cum Vaccaeis egregie pugnasse scribunt: ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius vero est, serius in provinciam pervenisse, 7 quam ut ea aestate potuerit res gerere.

LI. Censores fideli concordia senatum legerunt. prin- 1 ceps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus; tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia adtributa divisaque 2 inter se haec confecerunt. Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi, privatamque publicae rei inpensam inseruerat; theatrum et proscenium 3 ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis, quae incommode obposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. M. 4 Fulvius plura et maioris locavit usus, portum et pilas pontis in Tiberim, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt inponendos; basilicam post argentarias novas et forum 5 piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum; et forum et porticum extra portam Trigeminam et 6 aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim [et ad] aedem Apollinis medici. habuere et in 7 promiscuo praeterea pecuniam; ex ea communiter locarunt aquam abducendam fornicesque faciendos. inpedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci

8 non est passus. portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. complura sacella (publicaque sua) occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo 9 curarunt. mutarunt suffragia regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus descripserunt.

LII. Et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis [causa] templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino ante annis octo 2 vovisset, pecunia ad ludos decerneretur. viginti milia aeris decreverunt. dedicavit eas aedes, utramque in circo 3 Flaminio, ludosque scenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit 4 in circo. idem dedicavit aedem Larium permarinûm in Campo. voverat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio adversus praefectos regis Antiochi. 5 supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est 'duello magno dirimendo, regibus subigendis causa patrandae pacis ad pugnam exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio [res cessit gloriose]. auspicio, imperio, felicitate ductuque eius 6 inter Ephesum, Samum Chiumque inspectante eos ipso Antiocho [cum] exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antea invicta fusa, contusa, fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque [eius in mari omne fractum, subactum est.] eius 7 rei ergo aedem Laribus permarinis vovit.' eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est.

1

LIII. Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes vallesque saltus cum exercitu transgressus, signis conlatis cum 2 hoste pugnavit; neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium omnisque ea 3 regio Ligurum in deditionem venit. consul deditos in campestres agros deduxit praesidiaque montibus inposuit. celeriter et [Roma consul ad hostes et] ex provincia litterae Romam venerunt. supplicationes ob eas res gestas 4 in triduum decretae sunt; praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt.

Ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in 5 Liguribus est gestum. Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub im6 perio populi Romani essent. eos senatus excedere Italia

iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.

LIIII. Eodem anno Philippus rex Macedonum, senio 1 et maerore consumptus post mortem filii, decessit. Deme- 2 triade hibernabat, cum desiderio anxius filii tum paenitentia crudelitatis suae. stimulabat animum et alter filius haud 3 dubie et sua et aliorum opinione rex conversique in eum omnium oculi et destituta senectus, aliis exspectantibus suam mortem, aliis ne exspectantibus quidem. quo magis 4 angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae vir maiestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem Lacedaemonium clarus. tutorem eum Graeci, ut cognomine 5 a ceteris regibus distinguerent, adpellarunt. huius fratris 6 filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat. is prospiciens animo, quanto 7 cum periculo suo hereditas regni ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, nunc praebendo aures, nunc laces- 8 sendo etiam mentionem rei temere actae, saepe querenti querens et ipse aderat. et cum multa adsoleat veritas praebere vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo maturius omnia emanarent. suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime 9 et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini adtulerant.

LV. Falsas esse et a scriba vitiatas signumque adul- 1 terinum vulgo in regia fremebant. ceterum cum suspecta 2 magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit. 'multis' inquit 'sermonibus intellexisse videor, magno te s aestimaturum, si scire vera omnia possis de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset. homo unus omnium, 4 qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus.' forte oblatum perductumque in regiam vocari iuberet. adductus primo ita negare inconstanter, ut parvo 5 metu admoto paratum indicem esse adpareret. conspectum tortoris verberumque non sustinuit ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit. extemplo 6 missi qui legatos comprehenderent, Philoclem, qui praesens erat, obpresserunt; Apelles missus ad Chaeream

quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam 7 traiecit. de Philocle nihil certi vulgatum est; alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam in8 fitiantem perpessum adfirmant. Philippo redintegratus est luctus geminatusque, et infelicitatem suam in liberis graviorem, quod alter [superesset quam quod alter] perisset, censebat.

1 LVI, Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat quam ut fugam necessariam duceret; 2 tantum ut procul abesset curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus. is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super inpunitatem 3 etiam praemio sceleris frueretur. Antigonum igitur adpellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, neque pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore cen4 sebat. quando in eam fortunam veni,' inquit 'Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id 5 tibi tradere in animo est. te unum habeo, quem dignum regno iudicem; si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. 6 Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus inlacrimasti, in locum eius substitutum relinquam.' 7 ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et, si vita longior subpetisset, haud dubium fuit, quin eum 8 in possessione regni relicturus fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolin venisset, gravi morbo est inplicitus. 9 sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat, curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, cum diris exstinctum 10 esse exsecrationibus alterius. tamen admoveri potuisset Antigonus, si [aut adfuisset], aut statim palam facta esset 11 mors regis. medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios praedispositos ita ut convenerat misit ad Perseum

et mortem regis in adventum eius omnes qui extra regiam erant celavit.

LVII. Obpressit igitur necopinantes ignarosque omnes 1 Perseus et regnum scelere partum invasit.

Peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad 2 vires bello contrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit. inde praegressi, 3 qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto; nobilis [is] erat Bastarna, (ea res) Antigonus saepius cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. haud procul Amphipoli fama, inde certi nuntii obcurrerunt, mortuum esse regem. quae res omnem ordinem consilii turbavit. compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam 4 tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat fide sua obligata, pacato agmine transituros Bastarnas. Dar- 5 danorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes fundare Bastarnis. duplex inde erat commodum 6 futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum inminens, tolleretur et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti: per Scordiscos iter 7 esse ad mare Adriaticum Italiamque, alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos-nec enim aut lingua aut moribus aequales abhorrere - et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent. inde in omnem eventum consilia ad- 8 commodabantur: sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore, sive prospere [rem] gessissent, Romanis aversis in Ba-9 starnarum bellum recuperaturum se in Graecia quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.

LVIII. Digressu (pacato agro) deinde Cottonis et 1 Antigoni et haud multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant [neque] Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via. inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in 2 dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinisDonucam vocant concesserunt. quo cum subire Ba- 3

« IndietroContinua »