scelera, caedesque et bella tendunt: quamque sanguine nostro irrigamus, insepultis ossibus tegimus. Quibus tamen, velut exprobrato furore, tandem ipsa se obducit, et scelera quoque mortalium occultat. Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim, quod naturam eius ignoramus. LXIV. Est autem figura prima, de qua consensus indicat. Orbem certe dicimus terrae, globumque verticibus includi fatemur. Neque enim absoluti orbis est forma, in tanta montium excelsitate, tanta camporum planitie: sed cuius amplexus, si capita linearum comprehendantur ambitu, figuram absoluti orbis efficiat: id quod ipsa rerum naturae cogit ratio, non eisdem causis, quas attulimus in caelo. Namque in illo cava in se convexitas vergit, et cardini suo, hoc est, terrae, undique incumbit. Haec, ut solida atque conferta, assurgit, intumescenti similis, extraque protenditur. Mundus in centrum vergit: at terra exit a centro, immensum eius globum in formam orbis assidua circa eam mundi volubilitate cogente. LXV. Ingens hic pugna literarum, contraque vulgi: circumfundi terrae undique homines, conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse caeli verticem, ac simili modo ex quacunque parte mediam calcari: illo quaerente, cur non decidant contra siti; tanquam non ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. Intervenit sententia, quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilominus terram undique incoli. Sed quid hoc refert alio miraculo exoriente? pendere ipsam, ac non cadere nobiscum: ceu spiritus vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit: aut possit cadere, natura repugnante, et quo cadat, negante. Nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu: ita terrae, arcentibus cunctis, nisi in se, locus non est. Globum tamen effici mirum est, in tanta planitie maris, camporumque. Cui sententiae adest Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelion, MCCL passuum, ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universae rotunditatis colligens. Mihi incerta haec videtur conieetatio, haud ignaro quosdam Alpium vertices, longo tractu, nec breviore quinquaginta millibus passuum assurgere. Sed vulgo maxima haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus: et pulveri illatae, frondiumque lanugini impositae, absoluta rotunditate cernuntur: et in poculis repletis media maxime tument: quae propter subtilitatem humoris, mollitiamque in se residentem, ratione facilius, quam visu, deprehenduntur. Idque etiam magis mirum, in poculis repletis, addito humore minimo circumfluere quod supersit: contra evenire ponderibus additis ad vicenos sacpe denarios: scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminente infusa dilabantur. Eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua: ac procul recedente navigio, si quid, quod fulgeat, religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur, et postremo occultetur. Denique Oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret, atque non decideret, nullo ultra margine includente? Ipsum id ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. Contra quod, ut sint plana maria, et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio, magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent. Namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur, et sit haec natura earum confessa: nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas, quo longissime devexitas passa sit: procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius centro esse terrae: omnesque lineas, quae emittuntur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri, quam quae ad extremum mare a primis aquis. Ergo totas, omnique ex parte aquas vergere in centrum: ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur. LXVI. Quod ita formasse artifex Natura credi debet, ut cum terra arida et sicca constare per se ac sine humore non posset, nec rursus stare aqua, nisi sustinente terra, mutuo implexu iungerentur; hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra, extra, supra, venis, ut vinculis, discurrentibus: atque etiam in summis iugis erumpente: quo spiritu acta et terrae pondere expressa, siphonum modo emicat: tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. Qua ratione manifestum est, quare tot fluminum quotidiano accessu maria non crescant. Est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo mari. Nec argumentis hoc investigandum, sed iam experimentis cognitum. LXVII. A Gadibus, columnisque Herculis, Hispaniae et Galliarum circuitu, totus hodie navigatur occidens. Septemtrionalis vero Oceanus, maiore ex parte navigatus est, auspiciis Divi Augusti, Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promontorium: et inde immenso mari prospecto, aut fama cognito, ad Scythicam plagam, et humore nimio rigentia. Propter quod minime verisimile est illic maria deficere, ubi humoris vis superet. Iuxta vero ab ortu ex Indico mari, sub eodem sidere pars tota vergens in Caspium mare, pernavigata est Macedonum armis, Seleuco atque Antiocho regnanti. bus, qui et Seleucida atque Antiochida ab ipsis appellari voluere. Circa Caspium quoque multa Oceani litora explorata, parvoque brevius, quam totus, hinc aut illinc Septemtrio eremigatus. Ut tamen coniecturae locum sic quoque non relinquat, ingens argumentum paludis Maeoticae, sive ea illius Oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. Alio latere Gadium, ab eodem occidente, magna pars meridiani sinus ambitu Mauritaniae navigatur hodie. Maiorem quidem eius partem, et Orientis, victoriae Magni Alexandri lustravere, usque in Arabieum sinum. In quo res gerente C. Caesare Augusti filio, signa navium ex Hispaniensibus naufragiis feruntur agnita. Et Hanno, Carthaginis potentia florente, circumvectus a Gadibus ad finem Arabiae, navigationem eam prodidit scripto: sicut ad extera Europae noscenda missus eodem tempore Himilco. Praeterea Nepos Cornelius auctor est, Eudoxum quendam sua aetate, cum Lathurum regem fugeret, Arabico sinu egressum, Gades usque pervectum: multoque ante eum Caelius Antipater, vidisse se, qui navigasset ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia. Idem Nepos de septemtrionali circuitu tradit, Quinto Metello Celeri, L. Afranii in Consulatu collegae, sed tum Galliae proconsuli, Indos a rege Suevorum dono datos, qui ex India commercii causa navigantes, tempestatibus essent in Germaniam abrepti. Sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis: nec inde huc, nec hinc illo pervio tractu. Quae contemplatio apta detegendae mortalium vanitati, poscere videtur, ut totum hoc, quidquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis, quantum sit ostendam. LXVIII. Iam primum in dimidio computari videtur, tanquam nulla portio ipsi decidatur Oceano: qui toto circumdatus medio, et omnes ceteras fundens recipiensque aquas, et quidquid exit in nubes, ac sidera ipsa tot et tantae magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio credetur habitare? Improba et infinita debet esse tam vastae molis possessio. Adde quod ex relicto plus abstulit caelum. Nam cum sint eius quinque partes, quas vocant Zonas, infesto rigore et aeterno gelu premitur omne, quidquid est subiectum duabus extremis, utrinque circa vertices: hunc qui septemtrio vocatur, eumque qui adversus illi, austrinus appellatur. Perpetua caligo utrobique, et alieno molliorum siderum aspectu, maligna, ac pruina tantum albicans lux. Media vero terrarum, qua Solis orbita est, exusta flamwis et cremata, cominus vapore torretur. Circa duae tantum. inter exustam et rigentes, temperantur: eaeque ipsae inter se non perviae, propter incendium sideris. Ita terrae tres partes abstulit caclum: Oceani rapina in incerto est. Sed et relicta nobis una portio, haud scio an etiam in maiore damno sit. Idem siquidem Oceanus infusus in multos (ut dicemus) sinus, adeo vicino accessu interna maria allatrat, ut centum quindecim millibus passuum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mari: Caspius vero CCCLXXV millibus a Pontico. Idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiamque dispescit, quantum terrarum occupat? Computetur etiam nunc mensura tot fluminum, tantarum paludum: addantur et lacus, et stagna. Iam elata in caelum, et ardua aspectu quoque juga: iam silvae, vallesque praeruptae, et solitudines, et mille causis deserta detrahantur. Hae tot portiones terrae, immo vero, ut plures tradidere, mundi punctus, (neque enim est aliud in universo:) haec est materia gloriae nostrae, haec sedes hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia, mutuisque caedibus laxiorem facimus terram. Et ut publicos gentium furores transeam, haec in qua conterminos pellimus, furtoque vicini cespitem nostro solo adfodimus, ut qui latissime rura metatus fuerit, ultraque fines exegerit accolas, quota terrarum parte gaudeat? vel cum ad mensuram avaritiae suae propagaverit, quam tandem portionem eius defunctus obtineat! LXIX. Mediam esse mundi totius haud dubiis constat argumentis; sed clarissime aequinoctii paribus horis. Nam nisi in medio esset, aequales dies noctesque haberi non posse deprehendunt et dioptrae, quae vel maxime id confirmant: cum aequinoctiali tempore ex eadem linea ortus occasusque cernatur, et solstitialis exortus per suam lineam, brumalisque occasus. Quae accidere nullo modo possent, nisi in centro sita esset. LXX. Tres autem circuli supra dictis zonis implexi, inaequalitates temporum distinguunt: solstitialis a parte Signiferi excelsissima nobis, ad septemtrionalem plagam versus: contraque ad alium polum brumalis: item medio ambitu Signiferi orbis incedens aequinoctialis. LXXI. Reliquorum, quae miramur, causa in ipsius terrae figura est: quam globo similem, et cum ea aquas, iisdem intelligitur argumentis. Sic enim fit haud dubie, ut nobis septemtrionalis plagae sidera nunquam occidant; contra meridianae nunquam oriantur: rursusque haec illis non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum globo. Septemtriones non cernit Troglodytice, et confinis Aegyptus: nec Canopum Italia, et quem vocant Berenices crinem; item quem sub Divo Augusto cognominavere Caesaris thronon, insignes ibi stellas. Adeoque manifesto assurgens fastigium curvatur, ut Canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere Alexandriae intuentibus videatur: eadem a Rhodo terram quodammodo ipsam stringere: in Ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis septemtrio. Idem a Rhodo absconditur, magisque Alexandriae. In Arabia Novembri PLIN. HIST. NATUR. mense prima vigilia occultus, secunda se ostendit: in Meroe solstitio vesperi paulisper apparet, paucisque ante exortum Arcturi diebus pariter cum die cernitur. Navigantium haec maxime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari: subitoque conspicuis, atque ut e freto emergentibus, quae in anfractu pilae latuere, sideribus. Neque enim (ut dixere aliqui) mundus hoc polo excelsiore se attollit: aut undique cernerentur haec sidera: verum haec eadem quibusque proximis sublimiora creduntur: eademque demersa longinquis: utque nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic illam terrae devexitatem transgressis, illa se attollunt, residentibus quae hic excelsa fuerant: quod nisi in figura pilae, accidere non posset. LXXII. Ideoque defectus Solis ac Lunae vespertinos orientis incolae non sentiunt: nec matutinos ad occasum habitantes: meridianos vero saepius. Nobili apud Arabiam Magni Alexandri victoria, Luna defecisse noctis secunda hora prodita est: eademque in Sicilia exoriens. Solis defectum, Vipsanio et Fonteio Coss. qui fuere ante paucos annos, factum pridie Kalendas Maias, Campania hora diei inter septimam et octavam sensit: Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum, circuitu globi alia et aliis detegente et occultante. Quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis, noctesque non fierent inaequales: nam aeque aliis, quam in medio sitis, paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quae nunc in omni parte simili modo congruunt. LXXIII. Ideo nec nox diesque quaevis eadem toto orbe simul est, oppositu globi noctem, aut ambitu diem afferente. Multis hoc cognitum experimentis. In Africa Hispaniaque, Turrium Hannibalis; in Asia vero propter piraticos terrores, simili specularum praesidio excitato: in queis praenuntiativos ignes sexta hora diei accensos, saepe compertum est, tertia noctis a tergo ultimis visos. Eiusdem Alexandri cursor Philonides, ex Sicyone Elin mille et ducenta stadia novem diei confecit horis: indeque, quamvis declivi itinere, tertia noctis hora remensus est saepius. Causa, quod eunti cum Sole iter erat: eundem remeans obvium contrario praetervertebat occursu. Qua de causa ad occasum navigantes, quamvis brevissimo die, vincunt spatia nocturnae navigationis, ut Solem ipsum comitantes. LXXIV. Vasaque horoscopa non ubique eadem sunt usui, in trecentis stadiis, aut, ut longissime, in quingentis, mutantibus semet umbris Solis. Itaque umbilici (quem gnomonem appellant) umbra, in Aegypto meridiano tempore, aequinoctii die, paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit. In urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae. In oppido Ancone superest quinta. Decima in parte Ita. liae, quae Venetia appellatur, eisdem horis umbra gnomoni par fit. LXXV. Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est supra Alexandriam quinque millibus stadiorum, solstitii die medio nullam umbram iaci: puteumque eius experimenti gratia factum, totum illuminari. Ex quo apparere, tum Solem illi loco supra verticem esse: quod et in India supra flumen Hypasin fieri tempore eodem Onesicritus scripsit. Constatque in Berenice urbe Troglodytarum, et inde stadiis quatuor millibus DCCCXX in eadem gente, Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus, totidemque postea fieri; et per eos XC dies in meridiem umbras iaci. Rursus in Meroe (Insula haec caputque gentis Aethiopum, quinque millibus stadiorum a Syene in amne Nilo habitatur:) bis anno absumi umbras, Sole duodevicesimam Tauri partem, et quartamdecimam Leonis obtinente. In Indiae gente Ore 7 tum, mons est Maleus nomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme in septemtrionem iaciuntur. Quindecim tantum noctibus ibi apparet septemtrio. In eadem India Patalis celeberrimo portu, Sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt. Septemtrionem, ibi Alexandro morante, annotatum prima tantum noctis parte aspici. Onesicrítus dux eius scripsit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, septemtrionem non conspici, et ea loca appellari Ascia: nec horas dinumerari ibi. ibi terrae motum. Quae si vera sunt, quantum a Deo tandem videri possunt tales distare, dum vivant? Et haec quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur: ventos in causa esse non dubium reor. Neque enim unquam intremiscunt terrae, nisi sopito mari, caeloque adeo tranquillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni spiritu qui vehit: nec unquam, nisi post ventos, condito scilicet in venas et cava eius occulto flatu. Neque aliud est in terra tremor, quam in nube tonitruum: nec hiatus aliud, quam cum fulmen erumpit, incluso spiritu luctante, et ad libertatem exire nitente. LXXVI. At in tota Troglodytice, umbras bis quadraginta quinque diebus in anno Eratosthenes in contrarium cadere prodidit. LXXVII. Sic fit, ut vario lucis incremento, in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales, et octo partes unius horae colligat: Alexandriae vero XIV horas: in Italia quindecim: in Britannia XVII; LXXXII. Varie itaque quatitur, et mira eduntur opera: alibi prostratis moenibus, alibi hiatu profundo haustis, alibi egestis molibus, alibi emissis amnibus: nonnunquam etiam ignibus, calidisve fontibus, alibi averso fluminum cursu. Praecedit vero ubi aestate lucidae noctes, haud dubie repromittunt | comitaturque terribilis sonus, alias murmur similius id, quod cogit ratio credi; solstitii diebus accedente Sole propius verticem mundi, angusto lucis ambitu, subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus; noctesque e diverso ad brumam remoto. Quod fieri in insula Thule, Pytheas Massiliensis scripsit, sex dierum navigatione in septemtrionem a Britannia distante: quidam vero et in Mona, quae distat a Camalduno Britanniae oppido circiter ducentis millibus, affirmant. LXXVIII. Umbrarum hanc rationem, et quam vocant gnomonicen, invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri (de quo diximus) discipulus: primusque horologium, quod appellant sciothericon, Lacedaemone ostendit. LXXIX. Ipsum diem alii aliter observavere. Babylonii inter duos Solis exortus: Athenienses inter duos occasus: Umbri a meridie in meridiem: vulgus omne a luce ad tenebras: sacerdotes Romani, et qui diem diffiniere civilem: item Aegyptii, et Hipparchus, a media nocte in mediam. Minora autem intervalla esse lucis inter ortus Solis iuxta solstitia, quam aequinoctia, apparet: quia positio Signiferi circa media sui obliquior est; iuxta solstitium vero rectior. LXXX. Contexenda sunt his caelestibus nexa causis. Namque Aethiopas vicini sideris vapore torreri, adustisque similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium. Et adversa plaga mundi, atque glaciali, candida cute esse gentes, flavis promissas crinibus: truces vero ex caeli rigore has, illas mobilitate hebetes: ipsoque crurum argumento, illis in supera succum revocari, natura vaporis: his in inferas partes depelli, humore deciduo. Hic graves feras, illic varias effigies animalium provenire, et maxime alitum, et in multas figuras gigni volucres. Corporum autem proceritatem utrobique: illic ignium nisu, hic humoris alimento. Medio vero terrae salubris utrimque mixtura, fertilis ad omnia tractus, magna et in colore temperies, ritus molles, sensusli. quidus, ingenia foecunda, totiusque naturae capacia. lisdem imperia, quae nunquam extimis gentibus fuerint: sicut ne illae quidem his paruerint, avulsae, ac pro immanitate naturae urgentis illas, solitariae. LXXXI. Babyloniorum placita motus terrae, hiatusque, et cetera omnia, vi siderum existimant fieri; sed illorum trium, quibus fulmina assignant: fieri autem, meantium cum Sole, aut congruentium, et maxime circa quadrata mundi. Praeclara quaedam esse et immortalis in eo, si credimus, divinitas perhibetur Anaximandro Milesio Physico: quem ferunt Lacedaemoniis praedixisse, ut urbem actecta custodirent: instare enim motum terrae, cum et urbs tota eorum corruit, et Taygeti montis magna pars ad formam puppis eminens abrupta, cladem insuper eam ruina pressit. Perhibetur et Pherecydi Pythagorae doctori alia coniectatio, sed et illa divina: haustu aquae e puteo praesensisse, ac praedixisse mugitibus, aut clamori humano, armorumve pulsantium fragori: pro qualitate materiae excipientis: formaque vel cavernarum, vel cuniculi, per quem meat: exilius grassante in angusto; eodem rauco in recurvis, resultante in duris, fervente in humidis, fluctuante in stagnantibus: item fremente contra solida. Itaque et sine motu saepe editur sonus. Nec simplici modo quatitur, sed tremit vibratque. Hiatus vero alias remanet, ostendens quae sorbuit, alias occultat ore compresso, rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis, agrorumque tractu hausto. Maritima autem maxime quatiuntur. Nec montuosa tali malo carent. Exploratum est mihi, Alpes Apenninumque saepius tremuisse. Et autumno ac vere terrae crebrius moventur, sicut fiunt fulmina. Ideo Galliae et Aegyptus minime quatiuntur: quoniam hic aestatis causa obstat, illic hiemis. Item noctu saepius, quam interdiu. Maximi autem motus exsistunt matutini vespertinique: sed propinqua luce crebri: interdiu autem circa meridiem. Fiunt et Solis Lunaeque defectu, quoniam tempestates tune sopiuntur. Praecipue vero, cum sequitur imbrem aestus, imbresve aestum. LXXXIII. Navigantes quoque sentiunt non dubia coniectura, sine flatu intumescente fluctu subito aut quatiente icti. Intremunt vero et in navibus posita, aeque quam in aedificiis, crepituque praenuntiant. Quin et volucres non impavidae sedentes. Est et in caelo signum, praeceditque motu futuro, aut interdiu, aut paulo post occasum sereno, ceu tenuis linea nubis in longum porrectae spatium. Est et in puteis turbidior aqua, nec sine odoris taedio. LXXXIV. Sicut in iisdem est remedium, quale et crebri specus praebent: conceptum enim spiritum exhalant: quod in certis notatur oppidis, quae minus quatiuntur, crebris ad eluviem cuniculis cavata. Multoque sunt tutiora in iisdem illis quae pendent : sicut Neapoli in Italia intelligitur; parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. Tutissimi sunt aedificiorum fornices, anguli quoque parietum, alterno pulsu renitente. Et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur. Magna differentia est et in ipso genere motus: pluribus siquidem modis quatitur. Tutissimum est, cum vibrat crispante aedificiorum crepitu: et cum intumescit assurgens, alternoque motu residet: innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant; quoniam alter motus alteri renititur. Undantis inclinatio, et fluctus more quaedam volutatio infesta est: aut cum in unam partem totus se motus impellit. Desinunt autem tremores, cum ventus emersit: sin vero duravere, non ante quadraginta dies sistuntur: plerumque et tardius, utpote cum quidam annuo et biennio spatio duraverint. LXXXV. Factum est semel, quod equidem in Etruscae disciplinae voluminibus inveni, ingens terrarum portentum, L. Marcio, Sex. Iulio Coss. in agro Mutinensi. Namque montes duo inter se concurrerunt, crepitu maximo assultantes, recedentesque, inter eos flamma fumoque in caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna equitum Romanorum, familiarumque, et viatorum multitudine. Eo concursu villae omnes elisae: animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum: quod haud scio an funestius terrae ipsi Italiae fuerit, quam civilia. Non minus mirum ostentum et nostra cognovit aetas, anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleisque intercedente via publica, in contrarias sedes transgressis, in agro Marrucino, praediis Vectii Marcelli equitis Romani, res Neronis procurantis. LXXXVI. Fiunt simul cum terrae motu et inundationes maris, eodem videlicet spiritu infusi, ac terrae sidentis sinu recepti. Maximus terrae memoria mortalium exstitit motus, Tiberii Caesaris principatu, XII urbibus Asiae una nocte prostratis. Creberrimus Punico bello, intra eundem annum septies atque quinquagies nuntiatus Romam. Quo quidem anno ad Trasymenum lacum dimicantes, maximum motum neque Poeni sensere, nec Romani. Nec vero simplex malum, aut in ipso tantum motu periculum est: sed par aut maius ostento. Nunquam urbs Roma tremuit, ut non futuri eventus alicuius id praenuntiatum esset. LXXXVII. Eadem nascentium causa terrarum est, cum idem ille spiritus attollendo potens solo, non valuit erumpere. Nascuntur enim nec fluminum tantum invectu, sicut Echinades insulae ab Acheloo amne congestae, maiorque pars Aegypti a Nilo; in quam a Pharo insula noctis et diei cursum fuisse Homero credimus: sed et recessu maris, sicut eidem de Circeiis. Quod accidisse et in Ambraciae portu decem millium passuum intervallo; et Atheniensium quinque millium ad Piraceum memoratur: et Ephesi, ubi quondam aedem Dianae alluebat. Herodotoquidem si credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Aethiopum montes: itemque a planis Arabiae. Mare et circa Ilium, et tota Teuthrania, quaque campos intulerit Maeander. LXXXVIII. Nascuntur et alio modo terrae, ac repente in aliquo mari emergunt, velut paria secum faciente natura; quaeque hauserit hiatus, alio loco reddente. LXXXIX. Clarae iam pridem insulae, Delos et Rhodos, memoriae produntur enatae. Postea minores, ultra Melon Anaphe: inter Lemnum et Hellespontum Nea: inter Lebedum et Teon Halone: inter Cycladas, Olympiadis CXXXV anno quarto, Thera et Therasia. Inter easdem post annos CXXX Hiera, eademque Automate. Et ab duobus stadiis post annos CX in nostro aevo, M. Iunio Silano, L. Balbo Coss. a. d. VIII Idus Iulias, Thia. Ante nos et iuxta Italiam inter Aeolias insulas, item iuxta Cretam emersit e mari MMD passuum una cum calidis fontibus: altera Olympiadis CLXIII anno tertio, in Tusco sinu; flagrans haec violento cum flatu. Proditurque memoriae, magna circa illam multitudine piscium fluitante, confestim exspirasse, quibus ex his cibus fuisset. Sic et Pithecusas in Campano sinu ferunt ortas. Mox in his montem Epopon, cum repente flamma ex eo emicuisset, campestri acquatum planitie. In eadem et oppidum haustum profundo: alioque motu terrae stagnum emersisse: et alio, provolutis montibus insulam exstitisse Prochytam. XC. Namque et hoc modo insulas rerum natura fecit. Avellit Siciliam Italiae, Cyprum Syriae, Euboeam Boeotiae, Euboeae Atalantem et Macrin, Besbycum Bithyniae, Leucosiam Sirenum promontorio. XCI. Rursus abstulit insulas mari, iunxitque ter ris: Antissam Lesbo, Zephyrium Halicarnasso, Acthusam Myndo, Dromiscon et Pernen Mileto, Narthecusam Parthenio promontorio. Hybanda quondam insula Ioniae, CC nunc a mari abest sta. diis. Syrien Ephesus in mediterranea habet: Derasidas et Sophoniam vicina ei Magnesia. Epidaurus et Oricum insulae esse desierunt. XCII. In totum abstulit terras, primum omnium ubi Atlanticum mare est, si Platoni credimus, immenso spatio. Mox interno, quae videmus hodie, mersam Acarnaniam Ambracio sinu, Achaiam Corinthio, Europam Asiamque Propontide et Ponto. Ad hoc perrupit mare Leucada, Antirrhium, Hellespontum, Bosphoros duos. XCIII. Atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa se comest terra: devoravit Cybotum altissimum montem, cum oppido Curite: Sipylum in Magnesia: et prius in eodem loco clarissimam urbem, quae Tantalis vocabatur. Galanis et Gamales urbium in Phoenice agros cum ipsis: Phegium Aethiopiae iugum excelsissimum: tanquam non infida grassarentur et litora. XCIV. Pyrrham et Antissam circa Maeotim Pontus abstulit: Elicen et Buram in sinu Corinthio, quarum in alto vestigia apparent. Ex insula Cea amplius triginta millia passuum abrupta subito cum plurimis mortalium rapuit. Et in Sicilia dimidiam Tyndarida urbem, ac quidquid ab Italia deest. Similiter in Boeotia et Eleusina. XCV. Motus enim terrae sileantur, et quidquid est, ubi saltem busta urbium exstant: simul ut terrae miracula potius dicamus, quam scelera naturae. Et hercule non caelestia enarratu difficiliora fuerint. Metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam foecunda, tot seculis suboriens, cum tantum quotidie orbe toto populentur ignes, ruinae, naufragia, bella, fraudes: tantum vero luxuria, et tot mortales conterant: gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculae, interque eos candor alicuius, praeter lucem omnia excludens: medicatorum fontium vis: ignium tot locis emicantium perpetua tot seculis incendia: spiritus letales alibi, aut scrobibus emissi, aut ipso loci situ mortiferi; alibi volucribus tantum, ut Soracte vicino Urbi tractu: alibi praeter hominem ceteris animantibus: nonnunquam et homini, ut in Sinuessano agro, et Puteolano: spiracula vocant, alii Charoneas scrobes, mortiferum spiritum exhalantes. Item in Hirpinis Amsancti, ad Mephitis aedem, locum, quem qui intravere, moriuntur. Simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnae sacerdoti innoxium. Alibi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura praecinunt, ut Delphis, nobilissimo oraculo. Quibus in rebus quid possit aliud causae afferre mortalium quispiam, quam diffusae per omne naturae subinde aliter atque aliter numen erumpens? XCVI. Quaedam vero terrae ad ingressus tremunt, sicut in Gabiensi agro, non procul urbe Roma, iugera ferme ducenta, equitantium cursu: similiter in Reatino. Quaedam insulae semper fluctuant, sicut in agró Caccubo, et eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi. In Vadimonis lacu, et ad Cutilias aquas opaca silva, quae nunquam die ac noctu eodem loco visitur. In Lydia quae vocantur Calaminae, non ventis solum, sed etiam contis quo libeat impulsae, multorum civium Mithridatico bello salus. Sunt et in Nymphaeo parvae, Saltuares dictae: quoniam in symphoniae cantu ad ictus modulantium pedum moventur. In Tarquiniensi lacu magno Italiae, duo nemora circumferunt, nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam complexu, ventis impellentibus; quadratam nunquam. XCVII. Celebre fanum habet Veneris Paphos, in cuius quandam aream non impluit. Item in Nea, oppido Troadis, circa simulacrum Minervae. In eodem et relicta sacrificia non putrescunt. XCVIII. luxta Harpasa oppidum Asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis: eadem, si toto corpore impellatur, resistens. In Taurorum peninsula in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. At circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora: Sarcophagus vocatur. Duo sunt montes iuxta flumen Indum: alteri natura est, ut ferrum omne teneat, alteri ut respuat. Itaque si sint clavi in calciamento, vestigia avelli in altero non posse, in altero sisti. Locris et Crotone pestilentiam nunquam fuisse, nec ullo terrae motu laboratum, annotatum est. In Lycia vero semper a terrae motu XL dies serenos esse. In agro Arpano frumentum satum non nascitur. Ad aras Mucias in Veiente, et apud Tusculanum, et in silva Ciminia loca sunt, in quibus in terram depacta non detrahuntur. In Crustumino natum foenum ibi noxium, extra salubre est. XCIX. Et de aquarum natura complura dicta sunt: sed aestus maris accedere et reciprocare, maxime mirum: pluribus quidem modis, verum causa in Sole, Lunaque. Bis inter duos exortus Lunae affluunt, bisque remeant, vicenis quaternisque semper horis. Et primum attollente se cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum residentes: rursusque ab occasu subter caeli ima, et meridiano contraria, accedente, inundantes: hinc doneciterum exoriatur, se resorbentes. Nec unquam eodem tempore, quo pridie, reflui; ut ancillante sidere, trahenteque secum avido haustu maria, et assidue aliunde, quam pridie, exoriente: paribus tamen intervallis reciproci, senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis, aut loci, sed aequinoctialibus: ideoque inaequales vulgarium horarum spatio, utcunque plures in eas aut diei aut noctis illarum mensurae cadunt, et aequinoctio tantum pares ubique. Ingens argumentum, plenumque lucis ac vocis etiam diurnae, hebetes esse, qui negent subtermeare sidera, ac rursus eadem resurgere: similemque terris, imo vero universae naturae exinde faciem, in iisdem ortus occasusque operibus: non aliter sub terra manifesto sideris cursu, aliove effectu, quam cum praeter oculos nostros feratur. Multiplex ctiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. Quippe modici nova ad dividuam aestus, pleniores ab ea exundant, plenaque maxime fervent. Inde mitescunt. Pares ad septimam primis: iterumque alio latere dividua augentur. In coitu Sotis pares plenae. Eadem Aquilonia, et a terris longius recedente mitiores, quam cum in austros digressa, propiore nisu vim suam exercet. Per octonos quoque annos ad principia motus et paria incrementa centesimo Lunae revocantur ambitu, augente ea cuncta: Solis annuis causis, duobus aequinoctiis maxime tumentes, et autumnali amplius, quam verno: inanes vero bruma, et magis solstitio. Nec tamen in ipsis, quos dixi, temporum articulis: sed paucis post diebus: sicuti neque in plena aut novissima, sed postea: nec statim ut Lunam mundus ostendat occultetve, aut media plaga declinet; verum duabus fere horis aequinoctialibus serius: tardiore semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu cadente, quam visu, sicuti fulguris, et tonitrus, et fulminum. Omnes autem aestus in Oceano maiora integunt spatia inundantque, quam in reliquo mari: sive quia totum in universitate animosius est, quam in parte; sive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem angustiis arcentibus. Qua de causa nec lacus, nec amnes similiter moventur. Octogenis cubitis supra Britanniam intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est. Interiora autem maria terris clauduntur, ut portu. Quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas ditioni paret: utpote cum plura exempla sint, in tranquillo mari, nulloque velorum impulsu, tertio die ex Italia provectorum Uticam, aestu fervente. Circa litora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus: quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est, spiritus magis sentiunt. In plerisque tamen aestuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus, diversi exsistunt aestus, tempore, non ratione, discordes, sicut in Syrtibus. C. Et quorundam tamen privata natura est, velut Tauromenitani euripi saepius, et in Euboea septies die ac nocte reciprocantis. Aestus idem triduo in mense consistit, septima, octava, nonaque Luna. Gadibus, qui est delubro Herculis proximus, fons inclusus ad putei modum, alias simul cum Oceano augetur minuiturque, alias vero utrumque contrariis temporibus. Eodem in loco alter, Oceani motibus consentit. In ripa Baetis oppidum est, cuius putei crescente aestu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum immobiles. Fadem natura in Hispali oppido uni puteo, ceteris vulgaris Et Pontus semper extra meat in Propontidem, introrsus in Pontum nunquam refluo mari. CI. Omnia plenilunio maria purgantur. quaedam et stato tempore. Circa Messanam et Mylas fimo similia exspuuntur in litus purgamenta unde fabula, Solis boves ibi stabuları. His addit (ut nihil, quod equidem noverim, praeteream Aristoteles, nullum animal nisi aestu recedente exspirare. Observatum id multum in Gallico Oceano, et dumtaxat in homine compertum. CII. Quo vera coniectatio exsistít, haud frustra spiritus sidus Lunam existimarı. Hoc esse quod terras saturet, accedensque corpora impleat, abscedens inaniat. Ideo cum incremento eius augeri conchylia; et maxime spiritum sentire, quibus sanguis non sit. Sed et sanguinem hominum etiam cum lumine eius augeri ac minui: frondes quoque ac pabula (ut suo loco dicetur; sentire, in omnia eadem penetran. te vi. CIII. Itaque Solis ardore siccatur liquor: et hoc esse masculum sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque. CIV. Sic mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius crassiusque linquatur: ideo summa aequorum aqua dulciorem profundam: hanc esse veriorem causam asperi saporis, quam quod mare terrae sudor sit aeternus: aut quia plurimum ex arido misceatur illi vapore: aut quia terrae natura sicut medicatas aquas inficiat. Est in exemplis, Dionysio Siciliae tyranno, cum pulsus est ea potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare. E contrario ferunt Lunae femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere humorem, et trahere, non auferre. Id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat: somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet, glaciem refundat, cunctaque humifico spiritu laxet. Ita pensari naturae vices, semperque sufficere, aliis siderum clementa cogentibus, aliis vero fundentibus. Sed in dulcibus aquis Lunae alimentum esse, sicut in marinis Solis. CV. Altissimum mare XV stadiorum Fabianus tradit. Alii in Ponto ex adverso Coraxorum gentis (vocant Βαθέα Ponti) trecentis fere a continenti stadiis. immensam altitudinem maris tradunt, vadis nunquam repertis. CVI. Mirabilius id faciunt aquae dulces, iuxta mare ut fistulis emicantes. Nam nec aquarum natura a miraculis cessat. Dulces mari invehuntur, leviores haud dubie. Ideo et marinae, quarum natura gra |