Immagini della pagina
PDF
ePub

agitantur et sub oculis tamen non venit ventus et flatus. In solem adeo qui videndi omnibus causa est, videre non possumus, radiis acies submovetur, obtutus intuentis hebetatur et, si diutius inspicias, omnis visus extinguitur. 5 Quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem, possis 6 sustinere, cum te ab eius fulgoribus avertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animam tuam qua vivificaris et loqueris nec aspicere possis nec tenere? sed enim Deus actum hominis ignorat et in 7 10 caelo constitutus non potest aut omnis obire aut singulos nosse. Erras, o homo, et falleris: unde enim Deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis provinciam sunt Deo cognita plena sint? ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est. In solem 8 15 adeo rursus intende: caelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est, pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam eius claritudo violatur. Quanto magis 9 Deus auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogita20 tionibus nostris, quasi alteris tenebris non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, vivimus.

Nos

33. Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi1 nobis videmur, sed Deo admodum pauci sumus. gentis nationesque distinguimus, Deo una domus est 25 mundus hic totus. Reges tamen regni sui per officia ministrorum universam noverunt, Deo indiciis opus non est; non enim solum in oculis eius, sed in sinu vivimus. Sed Iudaeis nihil profuit, quod unum et ipsi Deum aris 2 atque templis maxima superstitione coluerunt. Ignorantia 30 laberis, si priorum aut oblitus aut inscius posteriorum recordaris. Nam et ipsi Deum nostrum, idem enim om- 3 nium Deus est, experti sunt. Quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de

egentibus divites, de servientibus reges; modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, Dei iussu et 4 elementis adnitentibus obruerunt. Scripta eorum relege vel, si Romanis magis gaudes, ut transeamus veteres, Antonii Iuliani de Iudaeis require: iam scies, nequitia sua 5 hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit iis, si in contumacia perseverarent, ante praedictum. 5 Ita prius eos deseruisse comprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum Deo suo captos, sed a Deo ut disciplinae transfugas deditos.

...

10

1 34. Ceterum de incendio mundi, improvisum ignem ca2 dere aut difficile aut non credere vulgaris erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt occidere, quae facta sunt, interire? caelum quoque cum omnibus quae caelo continentur, ita ut coepisse desinere 15 fontium dulcis aqua maria nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumpto umore 3 mundus hic omnis ignescat. Et Epicureis de elementorum conflagratione et mundi ruina eadem ista sententia 4 est. Similiter loquitur Plato: partis orbis nunc inundare 20 dicit, nunc alternis vicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addidit tamen, ipsi artifici Deo soli et solubilem et esse 5 mortalem. Ita nihil mirum est, si ista moles ab eo quo exstructa est, destruatur. Animadvertis philosophos eadem 25 disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi de divinis praedictionibus pro6 fetarum umbram interpolatae veritatis imitati sint. Sic etiam condicionem renascendi sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, conrupta et dimidiata 30 fide tradiderunt: nam corporibus dissolutis solas animas volunt et perpetuo manere et in alia nova corpora saepius 7 conmeare. Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, avis, beluas hominum animas redire.

Non philosophi sane studio, sed mimi convicio digna ista sententia est; sed ad propositum satis est, etiam in hoc 9 sapientis vestros in aliquem modum nobiscum consonare. Ceterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeat re- 10 5 pugnare, hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse denuo reformari ? nihil esse post obitum et ante ortum nihil fuisse? sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere reparari? Porro difficilius esse, id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare. Tu perire et 10 Deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahitur? corpus omne sive arescit in pulverem sive in umorem solvitur vel in cinerem comprimitur vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis, sed Deo elementorum custodi reservatur. Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae time15 mus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus. Vide adeo quam in solacium nostri resur- 11 rectionem futuram omnis natura meditetur. Sol demergit et renascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, 20 semina nonnisi conrupta revirescunt: ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno, occultant virorem ariditate 12 mentita. Quid festinas, ut cruda adhuc hieme revivescat et redeat? expectandum nobis etiam corporis ver est. Nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse 25 post mortem magis optare quam credere, malunt enim. extingui penitus quam ad supplicia reparari. Quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et Dei patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis iustum est.

30 35. Et tamen admonentur homines doctissimorum libris 1 et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris quae cruciatibus aeternis praeparata et daemonum indiciis et de oraculis profetarum cognita tradiderunt. Et ideo apud eos etiam ipse rex 2

Iuppiter per torrentis ripas et atram voraginem iurat religiose; destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam 3 praescius perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus aut terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit. Sicut ignes fulminum corpora tangunt 5 nec absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuvi montis et ardentium ubique terrarum flagrant nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur. 4 Eos autem merito torqueri qui Deum nesciunt, ut impios, 10 ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit ig5 norare quam laedere. Et quamquam imperitia Dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam, tamen si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in non nullis 15 disciplina nostra minor est, multo tamen vobis meliores 6 deprehendemur. Vos enim adulteria prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo viri nascimur; vos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare est; vos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua 20 esse non possumus; denique de vestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus.

1 36. Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuset eventum sit sors fortunae, mens tamen libera est 25 2 et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur. Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum Deus fatus est? qui cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. Ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. 30 Ac de fato satis, vel si pauca pro tempore, disputaturi 3 alias et uberius et plenius. Ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria; animus. 4 enim ut luxu solvitur, ita frugalitate firmatur. Et tamen

qui potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo dives est? magis pauper ille est qui cum multa habeat, plura desiderat. Dicam tamen quemadmodum 5 sentio nemo tam pauper potest esse quam natus est. 5 Aves sine patrimonio vivunt et in diem pascuntur et haec nobis tamen nata sunt quae omnia, si non concupiscimus, possidemus. Igitur ut qui viam terit, eo felicior quo levior 6 incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat. Et tamen 7 10 facultates, si utilis putaremus, a Deo posceremus, utique indulgere posset aliquantum cuius est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam contingere, innocentiam. magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos. Et quod corporis humana vitia 15 sentimus et patimur, non est poena, militia est. Fortitudo 8 enim in infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina virtutis est; vires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt. Omnes adeo vestri viri fortes quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis in20 clyti floruerunt. Itaque et nobis Deus nec non potest sub-9 venire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi 25 posse perire securus. Itaque ut aurum ignibus, sic nos

discriminibus arguimur.

37. Quam pulchrum spectaculum Deo, cum Christianus 1 cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem. 30 carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit et soli Deo, cuius est, cedit, cum triumphator et victor ipsi qui adversum se sententiam. dixit insultat! Vicit enim qui quod contendit obtinuit. Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum 2

« IndietroContinua »