Immagini della pagina
PDF
ePub

Cic. pro Sext. et de Prov.

illorum agmen diffugisset, timens Domitius ægre domum rediit; Pompeius Crassusque, repugnante jam nemine, facti.

r

8. Inter hæc L. Piso Macedoniam, A. Gabinius Syriam cum finitimis provinciis adversa uterque fama tenuCons. et in erant. Piso avaritiam accolis Macedoniæ Thracibus per Pis. ac Dardanis pacem magna summa vendiderat. Ea ipsa res in bellum egit barbaros, ut replerent bellica præda domos, quas pretio quietis exhauserant. Igitur non vexata solum et spoliata Macedonia est, sed etiam exercitus Romanus, vi hostium, aut imperatoris injuria, fame, morbo

c. 4. et pro

consumtus.

9. Thessalia et Achaia, sicut ab hoste longius aberant, cladibus intactæ, pacis injurias sentiebant, magnam vim pecuniæ Pisoni pendere coactæ. Gravius adhuc Byzantini vexabantur, quos ob merita Mithridatici belli senatus populusque Romanus nuper liberaverat. Missæ tamen eo cohortes in hyberna sunt, contra leges senatusqueconsulta exercita jurisdictio : avaritia, vis, ac libido fœdissime grassata. Nam et statuæ Urbisque ornamenta multa abrepta sunt; et cædes factæ : et virgines nobilissimæ, cum ad stuprum raperentur, in puteos abjectis corporibus voluntaria morte interierunt. Neque mitius Agriani Dolopesque et Ætolia vexata.

10. In Syria Gabinius adversis rebus nocebat reipubCic. de licæ; prosperis consulebat sibi. Primo adventu parte Prov.Cons. equitatus, deinde cohortibus aliquot amissis, cum reliqua Sext. c. 33. felicius procederent, bella non ex necessitate aut bono c. 43. publico sumebat, sed inferebat quibuslibet etiam pacatissimis, quorum opes spem opimæ prædæ rapacissimo eidem profusissimoque mortalium facerent.

Joseph. 11. In Judæos tamen, cum Alexandro Aristobuli filio Antiq. XIV. rebellantes, expeditione suscepta, non instrenuum imperatorem egit. Cum enim Alexander, exercitu collecto,

10. et de

B. Jud. I.

6.

Piso per avaritiam] Quicquid hic de Pisone narratur, ex variis orationum Ciceronis locis collec. tum est: quos quia sigillatim notare si voluissemus, ora libri

nimium oneraretur, id facere supersedimus, et ad ipsas orationes remittere satis habuimus. Crev.

c. 3.

muros Hierosolymitanos eversos a Pompeio instaurare cœpisset, deinde ab hoc instituto repulsus Machæruntem et alia quædam castella communiret, Gabinius, præmisso M. Antonio, quem equitatui præfecerat, cum legionibus Plut. Ant. subsecutus, haud procul Hierosolymis signa cum Judæis Joseph. contulit. Ibi cum tria millia interfecta hostium, capta totidem essent; reliqui cum duce suo Alexandrium confugerunt, castris ante ipsa munimenta positis. In hos, quia veniam delictorum oblatam a Gabinio aspernabantur, iterum factus impetus, et, plerisque cæsis, ceteri intra muros compulsi sunt. Hoc prælio M. Antonii virtus clara' extitit, multique hostium ipsius manu interfecti. Nec diu postea restitit Alexander. Quo in deditionem accepto, Gabinius castella quæ nominavimus, et præterea Hyrcanium, ne res novantibus receptui essent, diruit: contra dirutas olim urbes restituit multas, Scythopolin, Samariam, Anthedonem, Azotum, Raphiam, Dora, Marissam, Apolloniam, Jamniam, Gamala, Gazam, et alias præterea non paucas. Judæam deinde ita composuit, ut reducto Hierosolymam Hyrcano sacerdotium redderet; gentem optimates regerent, quinque conventibus insti

tutis.

11.8.

12. Ob has res cum missis in Urbem literis supplicationem petisset, Idibus Maiis frequenti senatu denegata Cic. ad est: quod præter T. Albucium acciderat nemini. Eam Q. Fratr. Gabinius ignominiam Ciceronis inimici opera putaretur Cic. de accepisse, nisi per absentiam Ciceronis id esset actum. Publicanorum potentissima factio plurimum ei nocuisse Cic. ad Q. videtur, cui se in provincia perquam iniquum adversumque exhibuerat.

[ocr errors]

13. Cum deinde Cn. Pompeius Cn. F. Sex. N. Magnus, M. Licinius P. F. M. N. Crassus, altero collegio consulatum inissent, ante omnia ceterorum magistratuum comitia curæ habuerunt: intentis in hoc animis, ne quisquam, nisi qui de factione illorum esset, crearetur. Præ

1 Vox clara abest ab edd. ante Crev.

............

A. U. C. 697. A. C. 55.

Prov. Cons. c.7.

Fratr.

Cic. de Prov.Cons.

c. 5.

Dio.

cipue referre arbitrabantur Catonem repelli, qui providus Plut. Cat. futuri præturam petebat, ut auctoritatem magistratus vélut arcem defendendæ libertatis obtineret.

Fratr. II.

[ocr errors]

Igitur multa præter morem et honestum commenti sunt, quo tam gravem futurum adversarium amolirentur. Jam primum per infrequentiam senatusconsultum faciendum curaverunt, Cic. ad Q. uti prætores, qui creati essent, extemplo inirent :' quanquam sententiæ dictæ erant, prætores ita creari placere, ut dies sexaginta privati essent.' Cum ita providissent ne ambitus judicio esset ante magistratum initum locus, amicos suos clientesque commendarunt populo, tam inverecunde, ut ipsi palam præberent pecunias, ipsi præessent suffragiis.

9. Plut.

Plut.

Pomp. et
Cat.

14. Ne sic quidem plus largitio et fraus consulum, quam virtus atque existimatio Catonis potuit; fiebatque haud dubie prætor, ni Pompeius ceteras tribus auctoritatem prærogativæ secuturas metuens, turpi mendacio comitia dissolvisset, tanquam audito tonitru obnuntians: nec enim Jove tonante cum populo agi licebat. Iterum deinde mercedem augentes, atque saniore populi parte vi pulsa, cum Cato, ut erat legum servantissimus, suarum partium studiosos vim vi opponere vetaret; effectum est, ut pro Val. Max. Catone P. Vatinius renuntiaretur, quanquam nuper repulsam in petitione ædilitatis tulerat.

Dio.

Liv. Epit.

VII. 5.
Cic. in

Vat. 15. et

16. Plut. Dio.

Plut.

15. Hoc ubi factum est, ferunt partem populi talium suffragiorum sibi consciam, fugæ simili discessu disparuisse ad ceteros dante concionem tribuno (sive C. Ateius Capito, sive P. Aquillius Gallus fuit : ceteri enim consulum erant assecla) verba fecisse Catonem, non præsentia modo uti se haberent clare docentem, sed etiam vaticinantem de futuris: Pompeio Crassoque haud leviter perstrictis, qui rempublicam et consulatum ita gerere constituissent, ut timendus eis prætor Cato fuerit.' Domum inde digredientem major hominum multitudo deduxit, quam eos simul omnes qui erant prætores declarati. Edilium mox comitia turbulentiora fuerunt. Cædes ibi Val. Max. facta, tamque propinquus periculo Pompeius fuit, ut vestis ejus multo sanguine respergeretur. Is aspectus,

Dio.

Appian. Civ. 1.

IV. 6.

Unde Plut. Cras.

cum, remissa domum veste, alia postularetur, Juliam Plut.Pomp. Pompeii conjugem tum prægnantem ita perterruit, ut, abortu facto, gravem in morbum incideret. Valde enim amabat virum, isque ei in amore respondebat. mox criminati sunt inimici, provinciam obtinere per Dio. Plut. legatos, ipsum sedere ad Urbem, ut fomenta præberet Cat. seditionibus, et Juliæ suæ deliciis homo uxorius fru- Vell. 11.48. Plut.Pomp. eretur.'

c. 28.

Vell. 11. 46.

16. Comitiis magistratuum, uti voluerant consules, perfectis, ipsi nullius rei cupiditatem præferentes, in speciem quiescebant. At C. Trebonius tribunus plebis suum no- Dio. men rogationi commodabat, qua consulibus provincia in Liv. Epit. quinquennium Syria et Hispania (nam et Hispaniam Appian. Aquitanici belli vicinia commoverat) destinabantur: ad- Plut. Pomp. et jiciebatur, uti copias civium sociorumque conscriberent, Cæs. &c. quantas e republica et fide sua ducerent: belli etiam et Dio. pacis arbitrium cum finitimis regibus atque nationibus penes ipsos esset.

17. Hæc ab initio non aliis modo, sed etiam amicis Cæsaris parum placebant, quod jam pleraque pars temporis, quo imperium ejus finiebatur, transierat, ne a Pompeio Crassoque tantam potentiam adeptis opprimeretur : donec hi nova pactione, de prorogando Cæsari imperio ferendum curaturos, astrinxerunt fidem. Ita quiescentibus Cæsarianis, reliquo populo obnoxio aut desperante, nemo magnopere Treboniæ legi præter Catonem atque Plut. Cat. Favonium repugnabat, duobus tribunis plebis hos adju- Dio. vantibus.

18. Sed adversus tantarum factionum opes parum roboris in tam paucis erat: legemque dissuadere volentibus ne tempus quidem idoneum concessum est. Unicam horam Favonio dederat Trebonius, vix ad querendum de temporis angustia sufficiens spatium. Duas Cato cum accepisset, frustra de negotio dicturum intelligens, multa monendo prædicendoque tempus eximebat: donec interpellatus, et, quia nihilo secius pergebat dicere, de rostris detractus est. Cum sic etiam ex inferiore loco vociferanti Plut. et populus auscultaret, iterum missus a tribuno viator foro Dio. eum eduxit. Nec quievit ille quominus statim reverte

retur, et populum ad præstandam sibi secundum mores et leges audientiam inclamaret.

19. Id cum sæpius esset factum, æstuans dolore et cura Trebonius abduci eum in carcerem jussit. Sed populus sequebatur, auresque præbebat inter eundum de legis incommodis disserenti. Unde metus incessit Trebonium, missumque fieri Catonem jussit. Sic ea dies exemta est, ut nemini tribunorum verba ad populum facere vacaret. Obtinebat enim, ut de legibus privati primum qui vellent, deinde magistratus dicerent, ne, si priores hi essent auditi, auctoritatem horum privati seque

rentur.

20. Idcirco P. Gallus, ne postridie foro excluderetur, in curia pernoctare statuit, tutissimum hunc receptum ratus et commodissimum una cum luce in concionem prodituro. Sed C. Trebonius, omnibus occlusis curiæ januis, præsidioque armatorum opposito, totam ibi noctem et sequentis diei partem magnam otiosum consumere coëgit: Ateium cum Catone et Favonio et horum amicis alia multitudo, præoccupato de multa nocte loco, concione prohibuerunt. Illi tamen omnia conati, Favonius et Ninnius, clam reperto aditu, Cato et Ateius aliorum humeris sublati, obnuntiaverunt. Ceterum vis adversariorum validior fuit. Summotis his a foro, pulsatisque, atque etiam interfectis aliorum haud paucis, cum etiam Plut.Crass. L. Annali senatori Crassus ipse faciem pugno contudisset, Dio. per vim perlata lex est.

sub fin.

21. Ecce autem populo jam incipiente dilabi, recurrit in forum Ateius, collegam Gallum manu ducens, qui e curia in concionem venerat, ibique fuerat vulneratus. Id ostendens multitudini Ateius, reique convenientem orationem orsus, magnopere plebem commovebat; cum, re nuntiata, consules, nec enim procul inde magna stipati manu aberant, repulerunt tribunos; vocataque statim concione, etiam de provinciis Cæsaris in quinquennium ei prorogandis pertulerunt legem. Ibi quoque repugnatum Plut. Cat. est ab iisdem: et Cato non jam ad populum, sed ad Pompeium sermone converso, ipsum non intelligere quæ faceret' testabatur: " nunc enim non in ceterorum magis

Appian.
Vell.

« IndietroContinua »