Immagini della pagina
PDF
ePub

aquarum solvebantur: ingens jumentorum numerus, homines quoque multi suffocati aquis aut oppressi ruina perierunt. Hæc omnia infensi ad iram Deorum referebant, spretas religiones vindicantium.

Scaur.

Dio.

5. Igitur ad M. Catonis tribunal, qui de repetundis _Ascon. in judicabat, adduxerunt reum, minus jam timentem, quia maximam adversariorum tempestatem incolumis pertulerat. Sed a judicibus, qui et populum timebant, et a reo acceperant nihil, condemnatus, solum vertit. Erant enim tanta ejus tamque manifesta crimina, populique indignationem ita vehementem commoverant, ut nullis præsidiis, cum habere videretur longe firmissima, servari posset.

Rab. Post.

6. Pompeius, qui rei frumentariæ causa in Italia erat, cum ad primum judicium Gabinii occurrere studuisset, sub eosdem dies quibus repetundarum postulatus fuerat, ad Urbem venit: nihilque ad summam diligentiam fecit reliquum, quo nocentem eriperet. Ideoque et Cice- Cic. pro ronem, non sine probro utriusque, permovit, ut in quem priore judicio testimonium acriter dixerat, eum nunc de- Q. Fratr. et fenderet. Ipse, quia proconsulare imperium habenti Ur- ad bem ingredi non licebat, evocato populo, verba pro Ga- IV. 2. binio accurate fecit, Cæsaris etiam recitatis epistolis, quibus salutem Gabinii enixe commendaverat.

c. 8. et ad

Att.

Val. Max.

Dio.

1. et ad

Scaur.

7. Eodem ferme tempore pro M. Scauro felicius inter Cic. ad Q. alios patronos Cicero dixit. Postulatus et iste repetun- Fratr. 111. darum fuerat ex Sardinia, C. Triario C. F. accusante. Att. iv. 16. Causa hominis tam erat perdita, ut accusator diceret, Ascon. in 'lege sibi centum atque viginti hominibus denuntiare tes- Val. Max. timonium licere. Se vero non recusare, quominus absol- vii. 1. vatur reus, si totidem nominasset, quibus in provincia nihil abstulisset.' Tam bona conditione cum reus uti non posset, tamen propter favorem splendidæ ædilitatis, et patris Scauri memoriam, frequentibus suffragiis est ab- Ascon. solutus.

b Et a reo acceperant nihil] Immo pauca, ut habet Dio, un δὲν μέγα, οὐ πολλά. Interpres quidem Dionis vertit nullum mu

nus, nullos sumtus: ita ut videa-
tur Freinshemius hoc in loco
non recurrisse ad fontem. Crer.

Plut. Cat.

Val. Max.

III. 6.
Ascon.
Plut.
Ascon.

8. Hæc judicia, cum calido adhuc anni tempore agerentur, M. Cato sine calceis et tunica exercuit, campestric sub toga prætexta cinctus. Id alii tanquam sordidum et indignum majestate jus dicentis accusabant: aliis repetitum ex vetustate exemplum placebat, quod eodem habitu in Capitolio et rostris antiquorum statuæ visebantur. Sed Cato talibus et reprehensionibus et laudibus superior, tantum de republica dies noctesque cogitabat. Ambitus, et nundinationes magistratuum ad extremum Lucan. 1. impudentiæ processerant: cum, positis in medio mensis, Petron. palam largitiones fierent, et a mercenaria plebecula honores emerentur. Igitur auctore Catone senatusconsultum factum, ut designati magistratus, quibus accusator nullus esset, ultro se offerrent juratis judicibus, rationemque adepti honoris redderent.'

Plut.

178.

Carm.

Plut.

9. Magnus inde timor candidatorum: dolor incredibilis forensis turbæ, quæ vitiis reipublicæ pasci solita, si res ad bonos mores redisset, sibi jejunium indici cernebat. Idcirco postridie prodeuntem ad tribunal Catonem promiscua multitudo conviciis, mox etiam lapidibus appetivit ut diffugientibus qui eum deducebant, vehementer contusus atque jactatus vix in rostra penetraret. Inde conversus ad turbam, constantia vultus illico seditionem clamoremque compressit: mox, apta tempori oratione sic disseruit de præsentibus, ut tumultus omnis semel conquiesceret. Legi tamen, cum a consulibus ex senatusconsulto ferretur, Att. IV. 16. ne ipsis quidem nolentibus, intercessum est.

Cic. ad

Cic. ad

10. Nec ideo minus tribunitii candidati, depositis apud Att. iv. 15. M. Catonem quingenis sestertiis, compromiserunt petere et ad Q. Fratr.11.15. magistratum legitime: qui contra fecisset, arbitratu Catonis condemnaretur, depositamque pecuniam perderet.' Unum ex eo numero cum Cato damnasset, competitoribusque pecuniam jussisset solvere, illi, judicio Catonis contenti, pecuniam damnato remiserunt. Ea res ut illustrem Catoni gloriam, ita acerbissimam invidiam attulit, Att. et ad quod unus plus omnibus et legibus et judiciis valuisse vi

Plut.

Cic. ad

Q. Fratr.

Campestri] Linteo, quo inferiora corporis velare soliti erant ii qui in Campo sese nudi

exercebant. Crev.

d Quingenis sestertiis] Marcis argenti 1953. uncia 1. Crev.

deretur. Exclamasse tum Ciceronem ferunt, O te felicem, M. Porci, a quo rem improbam petere nemo audet !'

Plin. Præf.

Hist. Nat.

11. Ceterum Cato adversus tantam vim perditorum hominum plerumque frustra luctabatur, multique ejus conatus in irritum cadebant: quemadmodum et in C. Cic. ad Att. iv. 16. Pontinio, quem, se vivo, triumphaturum Cato negave- Dio. rat. Nam ille supra triennium post devictos Allobrogas ad Urbem hærebat, triumphum postulans: donec Ser. Sulpicius Galba prætor, qui legatus in Gallia Pontinio fuerat, de imperio ejus ad populum sub ipsam auroram tulit, cum ante horam primam agi cum populo non soleret. Igitur Cato et P. Servilius prætores, cum tribuno plebis Cic. Q. Mucio Scævola, prohibere triumphum conabantur, quem ante diem III. Nonas Novembres erat ducturus: Dio. fuitque non levis ea die contentio, ut etiam ad cædes perveniretur. Sed plerosque prætorum atque tribunorum se- _Cic. ad Q. cum Pontinius habebat, et consulem Appium: a quo in- et ad Fam. signiter adjutus, nequicquam tumultuantibus adversariis, 1. 10. Urbem triumphans iniit.

e

Fratr. III.4.

Dio.

Dio, XL.

12. Majores in eadem Gallia res iisdem temporibus C. Plut. Cæs. Cæsar gerebat, Eburonum rebellione excitus, qui nuntiis Flor.111.10. Indutiomari Treviri impellentibus, duce Ambiorige, L. Oros.v1.10. Liv. Epit. Aurunculeium Cottam, Q. Titurium Sabinum legatos de B. Cæsaris cum cohortibus occiderunt. Id infortunium Gall. v. culpa atque temeritate Q. Titurii accidit: quo impellente, castra feliciter defensa reliquerunt milites, ad proxima suorum hyberna transituri. Nam fraudulento hostis consilio crediderunt, amicum se ferentis, neque sponte ad oppugnanda castra profectum; sed quia Gallorum omnium ea esset conspiratio, cui ipse non posset resistere. Inveniebatque fidem ex eo quod contemta et ignobilis Eburonum civitas nihil per se attentatura videbatur, nisi plurium et opulentiorum fiducia armaretur.

13. Ambiorix, hac victoria multoque auro ex direptione castrorum potitus, statim cum equitatu in Atuaticos, deinde in Nervios pervenit, ubi legionis unius hyberna

• Cum cohortibus] Cum una legione et quinquè cohortibus. Sic memorat Cæsar. Crev.

Frontin. Strat. III.

17. Cæs.

Dio.

accesserunt.

erant. Ad hæc expugnanda omnes hi populi, aliis quo que vicinis adjectis, magna cum multitudine armatorum Hybernis Q. Cicero præerat, nequedum audito Titurii casu, vacuus curis. Itaque milites nonnulli, quos lignationis munitionisque causa in sylvas dimiserat, subito hostium adventu sunt excepti. Hinc castrorum per complures dies continuata oppugnatio, sed summa virtute Ciceronis et militum hostes repulsi: donec Verticonis Nervii fideli opera (nam is servo suo magnis præmiis persuaserat, ut literas perferret) Cæsar, præsentibus rebus cognitis, succurrere periclitantibus potuit.

14. Is igitur solita celeritate cum legionibus duabus, quia Labienum Treviri cum omnibus copiis ad ejus hyberna profecti retinebant, in Nervios contendit, adventumque suum Ciceroni Græca epistola, ne intercepta intelligeretur ab hostibus, nuntiat. Eam Gallus quidam eques, per popularium castra sine suspicione transgressus, alligatam tragulæ intra vallum misit.

15. Galli, Cæsaris adventu per exploratores cognito, relicta obsidione, cum omnibus copiis, hominum millibus ferme sexaginta, obviam procedunt. Romanus viribus impar, consilio potior, ut hostem in contemtum sui adduceret, castra per se propter paucitatem armatorum exigua, etiam de industria contrahit. Ea simulatio timoris decepit Gallos, ut tanquam ad facilem prædam in locum iniquum succederent castra oppugnaturi; mox, erumpente portis omnibus Romano exercitu, tanquam subito casu attoniti, majore consternatione percellerentur, quam paulo ante fiducia exultaverant. Magnus primo impetu interfectus est numerus, ceteri armis abjectis fugerunt. Victoriæ rumor incredibili celeritate perlatus in Remos, Indutiomarum, qui postero die castra Labieni oppugnare constituerat, ita perterrefecit, ut eadem nocte profugeret.

16. At longe diversa in simili proposito fortuna M. Crasso fuit. Is quoque, Cæsaris æmulatione, magni ducis nomen potentiamque bellis serendis aucupari certus, postquam pacatam Syriam videt, arma Parthis, licet neque causa esset belli, neque senatus auctor extitisset, in

ferre cœpit.

Sed neque alia ei suppetebant ad Cæsarianæ indolis modum, et homo major annis sexagintar

Parth.

nihil satis ad tanta negotia vegetum, præter cupidita- Appian. tem, afferebat: idque nuper ducenti per Gallogræciam Plut.Crass. urbane exprobratum a rege Dejotaro fuerat. Hunc Crassus, exacta jam ætate, condentem oppidum cum offendisset, Duodecima,' inquit, hora ædificas, Dejotare.' Tum ille, Ne tu quidem, imperator, satis matutinus surrexisti in Parthos.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Oros. vi.13.

Dio.

17. Sed ille sitiens auri, quo Parthos abundare intel- Dio. ligebat, et novum regem, nec sine turbis in solium Arsaci- Flor.n.11. darum enisum, superatu facilem figurans, ponte junxit Dio. Plut. Euphratem, transgressusque læta belli initia habuit, quia Parthi adversus improvisam irruptionem parum providerant. Occurrit tamen ad Ichnas (id castello nomen est) cum paucis equitibus unus ex purpuratis Sillaces; victusque prorsus contendit ad regem, præsentia nuntiaturus.

18. Interim Crassus impune diripiebat Mesopotamiam, civitatesque et castella in deditionem accipiebat, lubenter deficientibus Græcis, quorum ibi frequentes colonias Magnus Alexander, et postea successores ejus constituerant. Illi, Parthorum imperium gravati, quorum dominos fuisse majores suos audierant, auspicia Romanorum, apud quos in pretio Græcos esse norant, haud gravatim sequebantur. Zenodotium tamen, cujus tyrannus erat Plut. Apollonius (Osrhoënæ ea civitas fuit; Osrhoëna porro Cellar. præfectura Mesopotamia), cum accivisset præsidium Ro- Geogr. Ant. manorum, centum milites occidit, et ob eam noxam direp- Dio. tum est; oppidani sub hasta venditi: Crassus imperator Plut. appellatus. Is ob res tam exiguas cupide acceptus honor valde existimationem ejus imminuit, quasi desperatione

Et homo major annis sexagin ta] Testem in ora libri appellamus hic Appianum, semel tan. tum in tota Crassi adversus Parthos expeditione, quod ille, vel qui sub ejus nomine Parthica consarcinavit, Plutarchum pæne ad verbum exscripsit.

Crev.

Delph. et Var. Clas.

B Victusque prorsus] Dubitamus de voce prorsus. Fortasse Freinshemius scripserat protinus; aut major aliquis latere potest error. Dio certe Sillacem eo prælio vulneratum esse narrat, quod cur Freinshemius omissum voluerit, non videmus.

Crev.

Livius.

III. 15.

15 A

« IndietroContinua »