Immagini della pagina
PDF
ePub

Dio.

Plut.

majorum, ex levium gestorum successu summos adipisci honores properaret.

19. Nec enim quicquam præterea cruentum aut hostile tota ea expeditio habuit, sponte ad eum deficientibus multis. Neque dubitabatur, quin magnum operæ pretium fecisset, si eodem impetu inter terrorem barbarorum ad Babylonem et Seleuciam, urbes nunquam diuturna fide pacatas Parthis, signa Romana promovisset. Sed ille, contentus sponte oblatis, ne illa quidem tueri pro magnitudine periculi curæ habuit. Septem millibus peditum, equitibus mille per præsidia distributis, recessit in Syriam, spatiumque dedit hosti comparandi sese, et recuperandi amissa.

20. Ne armis quidem parandis aut exercendo milite consumsit hybernorum tempus; sed pecuniæ cogendæ intentus, imperabat auxilia, quæ mox pretio remitteret, civitatumque reditus, et donaria templorum computabat. Joseph. Hierosolymis etiam auream trabem ex templo sustulit, Ant. xiv. Eleazaro dante, ne quid præterea de sacro thesauro tolleret. At Crasso potior pecunia fide jurisquejurandi reJoseph. ib. ligione fuit. Igitur et duo millia talentorum, quæ PomJud. 1. 6. peius reliquerat, et quicquid præterea auri inventum in Hegesipp. fano est, detraxit.

12.

et de B.

I. 21.

Plin. v. 23.

XVI. pp.

748. et 785.

Syr. Dea.

h

21. In Cava Syria urbs fuit multis nominibus. Nam et Strabo, et Bambycen et Edessam appellant; et ab Syris Magog, a Græcis propter celebritatem delubri Hierapolis Plin. vocabatur. Deam Syriam ibi colebant prodigiosa forma. Lucian. de Superne mulier, inferiore parte corporis in piscem desinebat. Derceto aut Atergatis vocabatur. Semiramidis matrem fuisse quidam fabulantur. Græci Venerem eo nomine, aut Junonem, pars Naturam coli putabant. In antiquissimis Hebræorum libris Dagon est, piscem signifiReg. 1. 5. cante vocabulo. In hujus æde Crasso factum omen ferunt appropinquantis interitus. Erat cum eo Publius

Strabo. Ovid.Met. IV. 45. Lucian. Plut.

Diod. 11. 4.

Plut.

h Duo millia talentorum] Marcas argenti 187500. Crev.

Bambycen et Edessam] Ita quidem scripsit Strabo. Sed utrum recte, dubitant docti, Vid. Cellar. Geogr. Ant. 1. 1. c. 15. Crev.

k

Superne mulier, inferiore parte corporis in piscem desinebat] Lucianus de Syria Dea testatur hanc Deam sub illa quidem forma in Phoenicia cultam esse. At in Hierapolitana æde tota, inquit, mulier est. Crev.

filius, qui nuper a Cæsare lectos equites mille adduxerat, donis militaribus propter virtutem ab eo multis honoratus. Cum exirent fano, primum ad fores' impegit adolescens, mox pater super corpus jacentis provolutus est. Nec omen tantum mortis ea ædes Crasso, sed etiam causam dedisse videtur: quod hac maxime injuria credibile est' commotum Edessæ principem Abgarum, exitiali Romanis legionibus proditione, consilia cum Parthis sociasse.

ad Fam. 1.9.

22. Idem annus crebras illustrium virorum accusatio- Cic. ad Q. Fratr. 11. nes habuit, et, præter memoratos antea, M. Cœlius apud 13. et 16. et Cn. Domitium, C. Messius apud P. Servilium prætores, ad Att. iv. itemque Drusus et Vatinius a Cicerone defensi sunt. 15. 16. et Præterea C. Cato, Sex. Sufenas, qui in tribunatu, sublatis comitiis, magnas turbas dederant, A. D. III. Nonas Quintiles favore triumvirorum absoluti sunt. L. Procilium, qui patremfamilias domi suæ occiderat, cum multi absolverent, paucis suffragiis major pars judicum condemnavit.

Fratr. 111.

15. 16. 17.

et 18.

23. Sed hic ludus et jocus erat præ judiciis, quæ ad summum impudentiæ provectus ambitus pepererat. Candidati consulatus quatuor fuerunt: totidem ambitus sunt _Cic. ad Q. postulati. C. Memmius " Cn. Domitium, C. Memmium 2. et 3. et Q. Curtius reos fecerant: a Q. Pompeio M. Messalla, a ad Att. iv. C. Triario vetere inimico M. Scaurus accusabantur. Consules quoque flagrabant invidia, quod turpissimam cum Memmio ac Domitio pactionem fecerant, ut ambo sestertia quadringena consulibus darent, si essent ipsi consules facti.' Dederant operam consules, ut quamprimum comitia haberi senatus decerneret. Sed comitiorum singuli dies quotidianis obnuntiationibus tollebantur. Sub Dio, XL. finem hujus anni, cum peregrinas religiones invalescere

3 A. D. Nonas edd. ante Crev.

■ Quod hac maxime injuria credibile est] Hæc Freinshemii conjectura in irritum cadit, si quidem Bambyce et Edessa duæ diversæ urbes sunt. Crev.

C. Memmius] Tribunus ple

bis, qui supra cap. 3. Gabinium
accusasse memoratur, et diver-
sus est a C. Memmio consulatus
candidato. Crev.

n Sestertia quadringena] Mar-
cas argenti 1562. uncias 4. Crev.

Cic. ad Q. Fratr.111.3.

VII. 11.

Dio.

Dio et

Jul. Obseq.

[ocr errors]

senatus comperisset; uti fana Serapidis Isidisque a privatis in Urbe facta diruerentur,' decrevit.

24. Inter hæc, exacto consulum magistratu, neque deet ad Fam, signatis dum aliis, res ad interregnum rediit. Sex et triginta interreges fuerunt, continuatis ad septenum usque mensem interregnis.* Per tantum igitur spatium neque consules Romæ, neque prætores ulli fuerunt. Auspiciorum enim et ostentorum intervenerant moræ. Bubones lupique in Urbe visi, canum ululatus flebiles auditi erant: simulacrum Martis sudaverat: fulmen tota Urbe pervagatum signa Deorum tetigerat, homines permultos exanimarat. Sed hæc quidem portenta quibus aut terris, aut hominibus minarentur, ambiguum multiplex terror faciebat. Nam et in Urbe turbatum erat, et Gallia rebellabat, et cum Parthis, ignorante populo Romano, bellum extiterat. Sed quæ objecta Crasso Euphratem transeunti mox memorabimus, ipsi exercituique haud dubium interitum portenderunt.

Dio.

25. Hæc ergo cum impedimenta comitiis objicerentur, longe majus atque difficilius tribunorum plebis contumacia afferebat. Illi enim præcipue turbis his delectabantur, per quas multis se rebus ad suum officium non pertinentibus ingerebant, cum alii magistratus nulli essent: adeo ut ludos quoque facerent prætorum loco, quorum comitia, priusquam consules essent creati, haberi non poAsc. in Mil. terant. Sed offensus hac audacia senatus Q. Pompeium Rufum tribunum plebis, quanquam dictatoris Syllæ nepotem, in carcerem duci jussit: eadem pœna et aliis turbatoribus præstituta, Pompeioque Magno tradita ejus rei potestate. Sed Rufus, uti socium ejus ignominiæ haberet, paulo post M. Favonium ædilem plebis in carcerem

Dio.

* A. U. C. 699. A. C. 53.
• Q. Pompeium Rufum tribu
num plebis... in carcerem duci
jussit] Hoc utrum Dioni soli tes-
ti credere debeamus, dubitandi
locus est. Primo enim hic Pom-
peius tribunus fuisse anno seq.
memoratur a Pædiano in Orat.
pro Milone. Itaque necesse
esset ut continuasset per duos

annos magistratum, quod tunc insolitum erat, et a Pædiano annotari debuisset. Secundo, id quod longe majus est, tribuni plebis sacrosancti erant, nec quisquam in eos jus prehensionis habebat: nec tota in historia reipublicæ Romanæ ullum occurrit exemplum tribuni in carcerem conditi. Crev.

conjecit, M. Catonis unicum admiratorem, et ejus con- Plut. Cat. tentissimo studio ædilitatem adeptum.

26. Inter hæc moventem ex hybernis Crassum legati Dio. regis Orodis adierant, cum his mandatis: si quidem Plut. Cras. jussu senatus populique Romani arma intulisset, nullum finem bello nisi internecione partis alterutrius fore. Sin vero privato consilio Crassus ea fecisset, misereri senectu

Oros. vi.13.

Plut. Cras.

tis ejus. Magnum Regem, et percussorum cum Sylla, Flor..11. Lucullo, Pompeioque fœderum memorem, milites Romanos, qui potius in captivitate sint apud Mesopotamiam, quam in præsidio, remissurum.' Crassus ad hæc Seleuciæ se responsurum esse' cum diceret, arridens Vagises, Oros. Plut. is legatorum erat ætate maximus, volamque sinistræ manus percutiens dextra, Prius hic,' inquit, 'pili nascentur, Crasse, quam tu Seleuciam videas.'

Dio.

27. Hæc ubi renuntiata Partho sunt, Surenam præ- Plut. fectum ad recipiendas Mesopotamiæ civitates misit; ipse in Armeniam signa illaturus, ne Tigranis filius Artabazes Dio. ad opem Romanis ferendam vacuus esset. Is enim ad Plut. Crassum cum sex equitum millibus venerat, alia decem millia cataphractorum equitum, et triginta peditum millia, stipendiumque in has copias pollicitus.

28. Hæc res mirifice excitavit Crassum, sponte festinantem, et diversa suadentibus iniquum. Quod enim quidam ex Mesopotamia milites per magna pericula reversi, vim Parthorum experti nuntiabant, cataphractorum omnia perrumpentem molem, levis equitatus inevitabilia tela, inopinatos superventus, et nocentiorem prælio fugam, nulla humana ope sustineri; quidam tribunorum præfectorumque, et cum his C. Cassius Longinus quæstor, is qui paucos post annos, occiso Cæsare, magnam, sed ambiguam famam nactus est, de integro consultandum de præsentibus censebant. Nam exercitum his sermonibus percelli animadverterant: et haruspices semper tristia exta nuntiabant. Sed festinabat ad interitum Crassus : repudiatoque Artabazis consilio, qui per Armeniæ colles ducere jusserat, necessaria ex regno suo affatim præbiturus, in Mesopotamiam duxit.

4

4 In edd. ante Crev. legitur antiquam.

Dio.

XXXIV. 15.

29. Ad Euphratem Zeugma est oppidum, ex eo appelPlin. latum, quod ibi bello Persico pontem Magnus Alexander Paus. 1. x. struxerat." Nam quod alii de patre Libero narrant, faSex. Ruf. bulam puto. Ibi transducente exercitum Crasso, aqui

c. 16.

Plut.
Val. Max.

1. 6. Dio.

Plut.

Dio.

Plut.

lam quæ prima sublata ab aquilifero erat, sponte fuisse conversam in contrariam, ac ferebatur, partem aiunt: aliam vix convelli potuisse, tanquam adnata terræ foret. Aureum aquila simulacrum legionis Romanæ signum erat. Id inter proficiscendum exiguo velut sacello inclusum hasta imponebatur, in acutam cuspidem desinenti, ut in solum defigi posset. Talis tum mucro tam contumaciter hæsit humi, ut vix multorum simul nisu evelleretur. Præterea signum militare, quod inscriptam puniceis literis exercitus imperatorisque notitiam habebat, signifero ereptum in Euphratem projecit ventus. Quo viso, Crassus cetera ejus magnitudinis, vela enim fere æquabant, præcidi jussit, ut minus obnoxia turbinibus essent.

30. Proficiscentibus per pontem, crebra et atrocia fulgura, cum ingenti fragore cœli, inter densam nimborum Jul. Obseq. caliginem in adversa militum ora micuerunt: ut inter se trudentes ruentesque vix in hostilem terram eniterentur. Et unus equorum imperatoris insigniter ornatus cum agasone gurgite haustus disparuit. Locus ubi castra metaturi erant, bis de cœlo tactus est. Et priusquam omnes transirent, pontis partem magnam repens procella perfregit.

Dio.

31. Nihil ceterorum tam terruit milites: reditum enim sibi apertissime præcisum interpretabantur. Igitur Crassus, ut consolaretur trepidantes, advocata concione, Desinite,' inquit, 'turbari, milites. Nihil hic casus triste præsagit: nec enim hac, sed per Armeniam, juratus dico, reducere copias decreveram.' Cum sub hæc erecti paulisper animi essent, validius statim, quam unquam antea Plut.etDio, perculsi sunt voce quam adjecit imperator; Hac,' ait, nostrum nemo revertetur.' Neque curavit Crassus, re animadversa, corrigere dictum, aut interpretatione lenire:

P Ex eo appellatum, quod ibi... pontem Magnus Alexander strux. erat] Hoc non est sine controversia: ac merito dubitari posse

[ocr errors]

videtur, an eo loco Alexander
Euphratem transmiserit. Vid.
Cellar. Geogr. Ant. l. 111. c. 22.
Crev.

« IndietroContinua »