Immagini della pagina
PDF
ePub

292.

hæc, quod in tanta vicinitate castrorum, vix enim mille passus intererant, nihil ad summam erat profecturus, parato hostibus, si pellerentur, receptu. Sic neutris pugnam incipientibus, cum ad noctem usque perstitissent acies, in castra reductæ sunt.

32. Postridie dum Cæsar operibus suis perficiendis instat, Afraniani vadum Sicoris tentare cæperunt. Cæsar ut hanc quoque spem illis amputaret, Germanos levis armaturæ cum equitum parte transire flumen, crebrisque stationibus observari ripas jubet. Cum ita quartum in diem equi hostium pabulo carerent; ipsi aqua, lignatione,

frumentatione prohiberentur, et in maxima siti terram Lucan.iv. fodiendo, frustra puteos intra castra quæsivissent; colloCies.

quium defessi duces petunt, et id, si fieri posset, remoto a militibus loco. Colloquium concessum est, de loco negatum.

33. Igitur utroque exercitu coram, Afranius excusare incipit, quod fidei suo imperatori servandæ causa, contra Cæsarem tetendissent. Id se adeo nullo Cæsaris odio

fecisse, sed præoccupatos legatione a Cn. Pompeio, priLucan.

usquam ulla civilis belli suspicio extitisset. Omnia ex

pertos eo devenisse necessitatis, ut victos se esse fateanCæs.

tur.' Tandem misericordiam Cæsaris suppliciter appellat.

34. Cæsar ad hæc leviter exprobrans ducum pertinaciam, qui neque Cæsaris lenitatem, neque suorum ipsi militum desiderium reveriti, quæsitam confectamque pacem pati noluissent, accidere ipsis' ait, quod soleat hominibus nimiæ arrogantiæ, ut quod paulo ante contemserint, flagranter expetant. Se tamen neque illorum culpa, neque opportunitate temporum posse permoveri, uti ab sua pristina mansuetudine discedat. Igitur, quantumlibet sibi in manu sit retinere victas legiones, idque etiam facere debeat, si easdem illas contra se et paratas, et tot per annos retentas esse reputet; tamen se contentum fore, si effecerit ne hoc exercitu adversarii contra se amplius uti possint. Unam igitur hanc esse conditionem pacis, ut Afranius et Petreius Hispaniis excedant, copiasque dimittant. Id si fiat, nemini se nociturum. Ea res acceptissima militibus Afranianis fuit: quod ultro commodum haberent missionis, qui a victore pænam timuissent. Idcirco, cum de loco et tempore dimittendi cæptum esset agi, gestu ac voce significarunt, statim mitti velle. Nec enim postea fidem promissorum præstituros duces, si præsens necessitas abscessisset.' Tandem ita convenit, ut qui possessiones haberent in Hispania, statim ; reliqui ad Varum flumen, qui Galliarum et Liguriæ terminus est, dimitterentur. Proximo biduo milites, si quas inter se controversias haberent, ultro ad Cæsarem in jus adierunt.

35. Interea tertia ferme copiarum dimissa parte, Q. Fufio Kaleno legato Cæsar deducendos reliquos dedit. Profectio sic instituta est, ut duæ legiones Cæsaris antecederent, ceteræ sequerentur, in medio Afraniani essent ; et terna castra in vicino ponerentur. Ubi perventum ad Varum, reliquus exercitus dimissus est. Duces cum in- Plut. Dio. signioribus centurionum et militum ad Pompeium profecti sunt: aliorum magnus numerus, feliciora auspicia sequi certus, sacramento apud Cæsarem dixit.

36. Cæsar, his rebus gestis, quanquam multis magnis- Cæs. de B. que causis in Italiam revocabatur, tamen nisi perpacata Civ. 11. Hispania excedere nolebat : veritus, quia in citeriore provincia maximas clientelas Pompeius habebat, ne iterum bellum ingens existeret. Idcirco, Q. Cassio Longino tribuno plebis cum duabus legionibus præmisso, ipse sexcentos equites magnis itineribus ducit Cordubam, quo convenire magistratus principesque provinciæ jusserat. Nulla fuit civitas, quæ detrectaret imperium. Contra Varroni, qui hactenus eam provinciam obtinuerat, et, completis duabus legionibus, triginta cohortes alarias adjecerat, subito infesta omnia fiunt. Cordubenses præsidium ab eo missum in sua potestate habent; Carmonenses ejiciunt. Varro Gades ire destinaverat, in ea insula, frumento navibusque comparatis, duci bellum posse ratus: oppidoque C. Gallonium familiarem Domitii præfecerat. Sed is Gaditanorum minis territus profugit. Varroni cum Gadibus, cum Italicæ præclusus aditus esset, et una legio ex duabus, ipso inspectante, discessisset e castris,

alteram, cum publicis rationibus, et pecunia quam habe, bat, Cæsari transdit.

37. Cæsar, Gades profectus, pecunias monumentaque

referri in templum Herculis jubet, quæ erant inde jussu Liv. Epit. Varronis depromta, Gaditanis civitatem Romanam dat; Dio.

idque beneficium postea populus Romanus habuit ratum. Appian. Ca's. Provinciæ Q. Cassius præficitur, quod quæstor olim PomDio.

peii gentis mores perdidicisse credebatur; eique legiones Cæs.

quatuor attribuuntur. Nemini ulla fit a Cæsare injuria, Dio.

præterquam quod pecunia ubique grandis exigebatur. Cas.

His rebus ita constitutis, Cæsar Varronianis navibus Tarraconem revertitur, ibique conventum provinciæ citerioris agit: et quemadmodum in ulteriore fecerat, publice pri

vatimque præmia bene meritis distribuit. Pedestri deinde Dio.

itinere Narbonem digressus, cum per Pyrenæum pergeret, tropæum nullum posuit, quod ea res Pompeio quoque

crimini erat data : sed aram haud procul Pompeianis Q. Curt. monumentis ingenti mole ex polito lapide struxit, AlexVri. 11. et IX. 3. Vid. andrum imitatus, qui ad imitationem Herculis et Liberi et Freinsh. multis locis ad propagandam victoriarum suarum memoIndic. Curt. in

riam aras erexisse ferebatur. voce Aræ. 38. Cum Narbonem pervenisset, cognitis quæ interim Cas.

erant ad Massiliam gesta, eo proficisci statuit. Quippe Massilienses nihil damno navalis pugnæ deterriti, C. Trebonio, quem obsidioni præfecerat Cæsar, strenue restiterant: et maxima ejus opera, tormentorum multitudine et loci natura ac munitione adjuti, perru perant, ea machinarum violentia, ut asseres pedum duodecim, ferreis præfixi cuspidibus, ingentibus ballistis per quatuor ordines cratium transacti in terram penetrarent. Interim L. Nasidius, imprudente Curione, per Siculum fretum, cum navibus septemdecim ad Massiliensium castellum Tauroenta pervenit: auctorque fuit civitati, ut denuo maritimæ pugnæ fortunam tentaret. At Brutus, ad priorem classem additis navibus, quas de Massiliensibus nuper ceperat, iterum eos profligavit, navibus demersis quinque, quatuor captis. Una cum Nasidianis navibus discessit, quæ, vix cæpto certamine, profugerant. Nec tamen eo secius in

VIJI, 6.

defensionis suscepto proposito perseveratum fuit: quan- Dio. quam Cæsari jam Hispanias accessisse fama tulerat.

39. Ingentia deinceps opera Trebonii et incensa ab Flor, iv. 2. hostibus, et a Trebonio refecta sunt: quorum annotare

Cæs. rationem nihil attinet, cum Cæsaris commentarii viyant, quibus tota ista obsidio inimitabili nostris temporibus elegantia describitur. Ad ultimum, omnibus defatigati malis, nam ad incommoda belli, e victu tenui et corrupto (hordeo et panico vetere alebantur) pestilentiæ malum accesserat, Cæsaris fidei se permiserunt. Fuerat iis Cæ

Cic. Phil. sar, nec sine causa, iratissimus. Igitur præter vitam et libertatem nihil ferme reliquit victis. Arma, naves, pecu

Flor. Oros.

Dio. niæ statim, cetera mox ademta sunt. Postea tamen subin

Cic. de remisit aliquid iræ, nomini parcens et vetustati civitatis. Strabo, iv. Sed paucis ante diebus quam in potestatem Cæsaris Mas- p. 181.

Cæs. silia concederet, L. Domitius cum una nave profugerat.

40. His rebus ita gestis, Cæsar, præmissis aliquot legionibus in Italiam, proficisci ad Urbem statuit: quod se

Appian. dictatorem esse dictum Narbone cognoverat. Rem tan- Cæs.

Cic. ad tam temporum potius licentia, quam jure et more majorum

Att. IX, 8. M. Æmilius Lepidus prætor perfecerat, is qui postea cum Dio. Antonio et Octaviano Cæsare triumviratum inyasit. . Fal90 credi' jactabat, nisi a consule dictatorem dici non posse : nam et olim a tribuno militum A. Cornelio Ma- Liv. iv. 31. mercum Æmilium dictum esse de sententia collegii, cum itidem propter intempestivam quorundam dubitationem augures consuli senatus censuisset.' Ita, ceteris invitissi- Plut. Cæs. mis, propositum Lepidus tenuit, senatus tamen obtendens auctoritatem populique jussum : cum in his nominibus nihil tum, præter ipsa nomina, foret.

41. Sed arma hostium, jura civium pari impetu pro- Lucan. terentem, pars exercitus, quo adjutore hæc omnia egerat, v. 237. terrere seditionibus cæpit. Nona legio, præmissa cum Sueton. aliis in Italiam, postquam Placentiam attigerat, tumul. Cæs. c. 69. tum movit : missionem postulans ; ' quam olim etiam Cic. ad decreto senatus jussam, tot iniquis laboribus vulneribus- Fam. viii.

8. Dio. que abunde meruissent. Præterea sibi ad Brundisium

Appian, denarios quingenos" promissos, nequedum repræsentatos

Dio. " Denarios quingenos] Marcas argenti 7. uncias 6. semunciam 1.

.

esse.' Verior tamen causa erat, militum cupiditas et ira; quod prædæ suæ cuncta cessura sperantes post victoriam, ab omni injuria temperare cogebantur. Simul ea opini

one ferociam augebant, quod, armato adhuc Pompeio, Lucan, et suæ opis egere Cæsarem arbitrabantur. At ille, insolens Sueton.

cogi, semperque in maximis periculis maximum animum Frontin. habere suetus, minime cessit tumultuantibus : quanquam 1.9.

eo jam esset provecta seditio, ut in perniciem imperatoris

eruptura videretur. Dio. 42. Vocatos igitur in concionem milites, (nam audito Appian.

hoc motu celeriter Massilia advolaverat,) simul adesse jussis quos ipse adduxerat, præsidii causa, et ut plures discerent, quam immotum adversus ejusmodi terrores imperatorem haberent, ita circumfusos affatus est : Quis novus hic incessit animis vestris furor, ut omnibus his bellis tranquilli et obsequentes, hoc maxime tempore seditionem captetis, quo ego, fine jam instante laboris, de præmiis vestris attentissime cogitabam ? Quæ vos omnia vecordissima audacia corrumpitis: priora merita obliteratis: me, quem semper vestri cupidissimum estis experti, ex imperatore vestro inimicum atque hostem redegistis.

43. * An enim stolidas illas minas, et temerarias voces vestras, terrore potius, quam ira pectus hoc repleturas putavistis? Scilicet qui barbarorum ferocissimos domui, civium potentissimos coëgi in ordinem, non timui Pom

peios, non timui Scipiones, militum meorum voces, miliLucan.

tum meorum manus timeam ! En adsum C. Cæsar, nudumque pectus et paratum percussuris offero. Peragite scelus, et cujus ante hanc fortunam imperio semper paruistis, nunc omnium late victorem, si audetis, contemnite ! Quod si vero, uti res docet, tantum animorum non est, ut

vel conspectum meum ferre possitis ; quanto intervallo Sueton. meam vestramque conditionem fata discreverint, discite. Luc. Front. Missionem postulatis, tanquam carere vobis hoc tempore Appian. Dio. nequeam. Ecce autem do quod petitis, vosque a signis

meis discedere jubeo. An enim existimatis, si a vobis deseror, defuturas mihi manus, quibus paucas has bellorum reliquias profligem ? Bonus et felix imperator ubivis reperit milites; et, si nulli usquam essent, abducerem vel ex hostium castris.

« IndietroContinua »