Immagini della pagina
PDF
ePub

sumus.

dē Gabīnio, Statiliö, Caepārio loquar ? quibus sī quicquam umquam pēnsī fuisset, non ea consilia dē rē pūblicā habuissent. Postrēmo, patrès conscripti, si mehercule peccāto locus esset, facile paterer vos ipsă rē corrigī, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi 5

Catilīna cum exercitū faucibus urget, alii intrā moenia atque in sinū urbis sunt hostēs, neque parārī neque consulī quicquam potest occultē: quo magis properandum est.

“Quā rē ego ita cēnseo: cum nefārio consilio scelerā- 10 torum cīvium rēs pūblica in māxuma pericula vēnerit, iīque indicio T. Volturcī et lēgātorum Allobrogum convicti confessīque sint, caedem, incendia aliaque sē foeda atque crūdēlia facinora in cīvīs patriamque parāvisse, dē confessīs, sīcuti dē manufēstīs rērum capitālium, more 15 māiorum supplicium sūmundum.”

53. Postquam Cato adsēdit, consulārēs omnēs itemque senātūs māgna pars sententiam ēius laudant, virtütem animi ad caelum ferunt; alii alios increpantēs timidos vocant, Cato clārus atque māgnus habētur; senātī dēcrē- 20 tum fit, sīcutī ille cēnsuerat.

Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romānus domi militiaeque, marī atque terrā praeclāra facinora fēcit, forte lubuit attendere, quae rēs māxumē tanta negotia sustinuisset. Sciēbam saepenumero parvā 25 manū cum māgnis legionibus hostium contendisse; cognõveram parvis copiīs bella gesta cum opulentīs rēgibus; ad hoc saepe fortūnae violentiam tolerāvisse; fācundiā Graecos, glòriā belli Gallos ante Romānās fuisse. Ac mihi multa agitanti constābat paucorum cīvium ēgregiam 30 virtūtem cūncta patrāvisse, eòque factum uti divitiās paupertās, multitudinem paucitās superāret. Sed post

10

quam lūxū atque dēsidiā cīvitās corrupta est, rūrsus rēs pública māgnitūdine suā imperātorum atque magistrātuum vitia sustentābat; ac, sīcutī effētā parente, multīs

tempestātibus haud sānē quisquam Romae virtute māg5 nus fuit. Sed memoriā meā ingentī virtūte, dīvorsīs

moribus fuēre viri duo, M. Cato et C. Caesar. Quos quoniam rēs obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque nātūram et mõrēs, quantum ingenio possem, aperīrem.

54. Igitur iīs genus, aetās, ēloquentia prope aequālia fuêre, māgnitūdo animi pār, item gloria, sed alia aliī. Caesar beneficiis ac mūnificentiā māgnus habēbātur, integritāte vītae Cato. Ille mānsuētūdine et misericordia

clārus factus, huic sevēritās dignitātem addiderat. Caesar 15 dando, sublevando, ignoscundo, Cato nihil largiundo glo

riam adeptus est. In altero miserīs perfugium erat, in altero malis perniciēs; illius facilitās, hūius constantia laudābātur. Postrēmo Caesar in animum indūxerat labā

rāre, vigilāre; negotiīs amicorum intentus sua neglegere, 20- nihil dēnegāre quod dono dignum esset; sibi māgnum

imperium, exercitum, bellum novom exoptābat, ubi virtūs ēnitēscere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed māxumē sevēritātis erat; non dīvitiīs.cum dīvite,

neque factione cum factioso, sed cum strēnuo virtūte, 25 cum modesto pudore, cum innocente abstinentiā certā

bat; esse quam vidērī bonus mālēbat: ita, quo minus petēbat gloriam, eo magis illum sequēbātur.

55. Postquam, ut dixi, senātus in Catonis sententiam discessit, consul, optumum factū ratus noctem quae in30 stābat antecapere, nē quid eo spatio novārētur, trēsviros,

quae supplicium postulābat, parāre iubet; ipse, praesidiis dispositīs, Lentulum in carcerem dēdūcit; idem fit cēteris per praetorēs. Est in carcere locus, quod Tullianum appellătur, ubi paululum adscenderis ad laevam, circiter duodecim pedēs humī dēpressus. Eum mūniunt undique parietēs atque insuper camera lapideis fornicibus iūncta, sed incultū, tenebris, odore, foeda atque terribilis ēius 5 faciēs est. In eum locum postquam dēmissus est Lentulus, vindicēs rērum capitālium, quibus praeceptum erat,

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

laqueo gulam frēgēre. Ita ille patricius ex gente clārissumā Cornēliorum, qui consulāre imperium Romae habuerat, dīgnum moribus factisque suis exitium vitae invēnit. 10 Dē Cethēgā, Statilio, Gabīnio, Caepārio, eodem modo supplicium sümptum est.

56. Dum ea Romae geruntur, Catilīna ex omni copiā, quam et ipse addūxerat et Mānlius habuerat, duās legiõnēs instituit, cohortīs pro numero militum complet. 15 Deinde, ut quisque voluntārius aut ex sociis in castra vēnerat, aequāliter distribuerat, ac brevī spatio legiõnēs numero hominum explēverat, cum initio non amplius

duõbus mīlibus habuisset. Sed ex omni cõpiā circiter 5 pars quārta erat militāribus armis instructa ; cēterī, ut

quemque cāsus armāverat, sparos aut lanceās, aliī praeacūtās sudīs portābant. Sed postquam Antonius cum exercitū adventābat, Catilina per montīs iter facere,

modo ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movēre, 10 hostibus occāsiõnem pūgnandi non dare: spērābat prope

diem māgnās cõpiās sēsē habitūrum, si Romae socii incepta patrāvissent. Intereā servitia repudiābat, cūius initio ad eum māgnae copiae concurrēbant, opibus con

iūrātionis frētus, simul aliēnum suīs rationibus exístu15 māns, vidērī causam cīvium cum servīs fugitīvīs commū

nicāvisse. 7

52, 4–7. Itaque ego illum exercitum prae Gallicānīs legionibus et hoc dilēctū, quem in agro Picēnā et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae ā nõbis cotidiē comparantur, māgno

opere contemno, collēctum ex senibus dēspērātis, ex agresti 5 lūxuriā, ex rūsticis dēcoctoribus, ex eīs, qui vadimònia dēserere

quam illum exercitum māluērunt; quibus ego non modo si aciem exercitūs nostrī, vērum etiam sī ēdictum praetoris ostendero, concident. — II. 11.

52, 4-7. Instruite nunc, Quirītēs, contrā hās tam praeclārās 10 Catilinae copiās vestra praesidia vestrosque exercitūs. Et pri

mum gladiātorī illi confecto et saucio consulēs imperātūrēsque vestros opponite; deinde contrā illam naufragõrum ēiectam ac dēbilitātam manum, florem totius Italiae ac rūbur ēdūcite. Iam

vēro urbēs colòniārum ac mūnicipiorum respondēbunt Catilinae 15 tumulis silvestribus. Neque ego cēterās cõpiās, ārnāmenta,

praesidia vestra cum illius latronis inopiā atque egestāte conferre dēbeo. — II. XI.

15

57. Sed postquam in castra nūntius pervēnit Romae coniūrātionem patefactam, de Lentulo et Cethēgo cēterisque, quos suprā memorāvī, supplicium sümptum, plērīque, quos ad bellum spēs rapīnārum aut novārum rērum studium illēxerat, dīlābuntur; reliquos Catilīna per montīs 5 asperos māgnis itineribus in agrum Pistoriēnsem abdūcit eo consilio, uti per trāmitēs occultē perfugeret in Galliam Trânsalpīnam. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Pīcēno praesidēbat, ex difficultāte rērum eadem illa exīstumāns, quae suprā diximus, Catilīnam 10 agitāre. Igitur, ubi iter ēius ex perfugis cognovit, castra properē movit ac sub ipsis rādīcibus montium consēdit, quā illī dēscēnsus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antonius procul aberat, utpote quī māgno exercitū locīs aequioribus expedītus tardātos in fugā sequerētur., Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sēsē clausum, in urbe rēs advorsās, neque fugae neque praesidī ūllam spem, optumum factū ratus in tāli rē fortūnam belli temptāre, statuit cum Antonio quam primum conflīgere. Itaque, contiāne advocātā, hūiusce 20 modi õrātionem habuit:

58. “Compertum ego habeo, mīlitēs, verba virtütem nõn addere, neque ex īgnāvā strēnuum neque fortem ex timido exercitum örātione imperātoris fieri. Quanta cūiusque animo audācia nātūrā aut moribus inest, tanta 25 in bello patēre solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nēquīquam hortëre; timor animi auribus officit. Sed ego vos, quo pauca monērem, advocāvī, simul utī causam mei consilī aperirem.

“Scītis equidem, militēs, sõcordia atque īgnāvia Lentuli 30 quantam ipsī nõbīsque clādem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci

« IndietroContinua »