Immagini della pagina
PDF
ePub

pugnatis, in Achaiam tamen, Isthmo a Pompeianis munita, penetrare non potuit.

43. Rutilius Lupus tum obtinebat Achaiam, successor

v. 67.

II. 13.

1. 8.

a Pompeio missus Ap. Claudio, qui nuper oraculi decep- Lucan. tus ambage, cum sibi læta quæque polliceretur, fato con- Cic. de cesserat. Quippe homo psychomantiæ et auguriis dedi- Div. 1. 58. et de Leg. tus, cujus in vanitatis studio multum operæ posuerat, quo scilicet certiore prædictione futura disceret, desitum a multis annis consuli oraculum Delphis solicitarat. Ibi Lucan. responsa antiquitus per virginem reddebantur, quæ, recepto maligno spiritu, magno vitæ periculo, jactari inter Val. Max. fata canenda consueverat. Igitur et Phœbas (sic voca- Lucan. bant fatidicam virginem) ad tripodas adire metuens, simulavit responsum; et Appius, rerum istarum minime rudis, agnovit fraudem, imperioque inhibito coëgit in specum descendere. Tum vero responsum a furente red- Oros. ditur: Nihil ad te hoc, Romane, bellum: Eubœæ Max. Liv. Colab obtinebis.' Sic tum appellabatur sinus Euboicus, xxx1. 47. quatenus hinc ad Rhamnuntem Atticæ, inde Caristum Val. Max. Eubœæ oppidum pertinet. Hanc in regionem cum se condidisset Appius, aliter atque existimaverat, morbo solutus, belli discrimen evasit.

Lucan. Val.

44. Dum ista fiunt, resque variis locis armis geritur, Cas. Cæsar nequaquam consilia pacis omnino deposuerat, quin saltem ad alios potentes viros mitteret, quatenus de voluntate Pompeii desperaverat. Et Scipionem quidem per Clodium utriusque familiarem tentavit; Lentulum prioris Vell. 11.51. anni consulem, per Cornelium Balbum, qui summa audacia sæpius castra Pompeii est ingressus, ut sermones cum Lentulo conferret, certissimo, si deprehenderetur, exitio. Sed neutrubi successere conatus. Lentulus dubitando quanti se venderet, eousque rem extraxit, donec acie decretum est. Scipio, cum ab initio præbuisset aures, Cæs. a M. Favonio castigatus, Clodium ultra ad colloquium non admisit.

45. Interim ad Dyrrhachium ab utroque imperatore quotidie producebantur instructi exercitus: a Cæsare,

b Cala] Sic Livius, voce plane mus scripsit Cœlam, quem hic Græca, Koiλa. Valerius Maxi. secutus erat Freinshemius, Crev.

quia pugnare summopere cupiebat; a Pompeio, quia nolebat eam de se famam spargi, quasi Cæsari lacessenti non auderet resistere. Sed ut necessitatem pugnandi vitaret, pro castris constituit aciem, non longius primis excurrentibus ordinibus, quam quo de vallo telum tormento emissum pertingere posset. Cum hac ratione multi Lucan vr. consumti dies essent, Pompeius, pabuli maxime inopia 81. et 118. coactus, erumpere totis viribus statuit. Hoc consilium agitanti opportune Roscillus et Ægus Allobroges oblati sunt, qui, propter interversa equitum stipendia objurgati a Cæsare, transfugiebant. Hos igitur per omnia præsidia circumductos, ut suorum animos augeret, multis ornavit laudibus, civitate quoque promissa. Quod irrisisse Cicero Macrob. dicitur, atque dixisse, Egregium vero imperatorem ! qui Gallis alienam civitatem pollicetur, nobis nostram non potest reddere.'

Cæs.

Sat. II. 3.

Cæs.

Dio.

[ocr errors]

46. At Pompeius, ab his edoctus omnia, quæ ratio munitionum, quæ excubiarum atque stationum apud hostes esset, quod munus quo tempore, et quibus accurantibus fieret; imperat militibus, ut sibi quisque tegmen faciat ex vimine, ad galeam contegendam, et ut aggerem comportet. Hoc ubi factum est, noctu aggere et leviter armatis sagittariisque multis in scaphas et actuarias impositis, munitionum Cæsaris eam partem quæ ad mare pertinebat, et a maximis ejus castris erat remotissima, peti jubet; eodem a Dyrrhachio naves longas subigi: eodem ipse cum sex legionibus contendit. Duo 'diversa Vell. 1. 51. castella eo loco Cæsar effecerat, sexcentorum passuum Liv. Epit. intervallo, quorum alterum in hostem erat conversum, interius diversam partem spectabat. Hæc, transverso vallo secundum mare, conjungere Cæsar instituerat. Sed ex munitiones spatium octodecim ferme millium © complexæ, ob magnitudinem operis absolvi nondum po

Lucan.
Oros.
Appian.
Plut.
Pomp. et
Cæs.

Cæs.

tuerant.

4

47. Prima luce se ostenderunt Pompeiani ad objectum castris suis vallum: simul navibus circumvecti milites

4 T conjungere præponitur in edd. ante Crev. duo.

[blocks in formation]

alterum aggressi sunt. Strenue rem utrique gerebant, fossas complebant aggere, scalis admotis superare vallum conabantur; adversus ictus lapidum, quod unum Julianis telum erat, vimineis galearum tegminibus muniti. Lentulus Marcellinus quæstor cum legione nona hac castrorum parte curabat. Ab hoc auxilio missæ cohortes, metu fugientium una ablatæ consternationem clademque augebant. Fœda ibi cædes et fuga fuit, graviter impulsis Cæsarianis. Aquila quoque legionis tantum non in po- Appian. testatem hostium venit. Sed aquilifer gravi vulnere affectus eam equitibus forte prætervehentibus restituit: ab his ad Cæsarem relata est.

Cæs.

48. Jam et castra Marcellini victor petebat, haud dubio reliquarum ejus cohortium exitio ; cum ex superiore loco conspectus cum cohortibus duodecim M. Antonius deter- Plut. Ant. ruit hostem, exercitusque magnam partem iterum servavit. Cæs. Neque multo post Cæsar fumo admonitus (quem excitari, si qua parte erumperet hostis, præceperat) cum aliquot cohortibus accurrit. Sed jam disjectæ a Pompeianis munitiones erant: iique contra mare (quæ ratio pabulationem ipsis liberiorem, et navium usum maximum præstabat) castra protulerant. Igitur hac parte nihil tentari posse cernens, ut tamen aliquo detrimento hostem contra afficeret, legionem animadvertit, quæ forte Torquato ducente in castra quædam vacua transferebatur. Nam ante ali- Oros. quammultos dies eo loco Cæsaris nona legio tetenderat: Lucan. postea, mutante consilium Cæsare, deducta inde erat, relictis integris munitionibus. Idcirco eas munitiones occupaverat Pompeius, et quia plures ibi locaturus legiones erat, interiori vallo alia castra circumdederat, ut illa priora his omni ex parte includerentur.

49. Huc Cæsar raptim ductis tribus et triginta cohortibus, priusquam sentire Pompeius posset, exterius vallum expugnavit. Et deleri legio potuisset, nisi dextrum Cæsaris cornu brachium valli a castris ad flumen tutioris aquationis causa deductum fefellisset. Huc enim delati, castrorumque partem putantes, portam quærebant: donec animadverso errore, qua proximum erat, nec enim defendebat quisquam, transcenderunt aggerem, eadem etiam

Cæs.

Appian. et Plut. Cars.

Cæs.

secutis valli proruta parte equitibus. Hæc mora Pompeio spatium dedit, re cognita, legionem ab opere deductam subsidio mittendi laborantibus. Quo illi conspecto acrius se defendere; contra Cæsariani, præsertim equites, in locis angustis et impeditis receptui timentes, cum magna consternatione retrocedere cœperunt.

50. Horum fuga ceteros omnes pavoris et tumultus implevit, ut nihil prohibere Cæsaris præsentia posset, quin Sueton. passim solutis ordinibus palarentur. Quidam signiferi, Cas. c. 62. Cæsare signa prehendente manibus, et jubente consistere, dimissis illis, fugere perseverarunt. Tum etiam ipse Cæsar in discrimen ingens incidit, cum retinenti aquiliferum quendam, magnarum virium hominem, ille cuspidem intentaret sed aquiliferum qui cum Cæsare erant statim confoderunt. Multos milites hoc gemino prælio desideravit Cæsar, tribunos etiam militum et centuriones triginta signa insuper militaria duodetriginta amissa sunt. Quod nisi Pompeius receptui cecinisset, totum deleri hostium exercitum potuisse adeo certum habetur, ut ipsius Cæsaris vox annotata sit: ea die summam victoriam penes adversas partes fuisse, si ducem vincendi gnarum habuissent.' Sed ille, sive quo civibus parceret propria Plut. Cæs. pietate, aut Catonis facto permotus, qui visa Julianorum strage flens operto capite discesserat, sive Labieni sententiam secutus, fugientibus institit, de cetero non solicitus. Certe captivos transdidit petenti Labieno: atque ille verbis graviter increpitos in conspectu omnium interfecit.

Lucan. Plut. Pomp. et Cæs. et

Apoph.

Rom.

Appian.

et Cat.

Appian.
Cæs.

Cæs.

[ocr errors]

51. Nihil unquam satis evenire feliciter ignaris utendi Plut.Pomp. hominibus potest. Apparebat vinci Cæsarem posse: sed Pompeiani, dimissa victoriæ cura, jam de præmio inter se litigabant. Cæsarem, super insitum ardorem, ad intendendum præsentibus animum necessitas instigabat. Itaque consilium mutandum videns, suos idonea oratione consolatur: cladem in paucitatem militum, iniquitatem loci, errorem perturbationemque suorum, denique in fortunæ inconstantiam conferens, aliorum quæ multa fortiter feliciterque recens fecissent admonet. Virtute, uti alias, et ad Gergoviam esset factum, sarciri incommodum posse et oportere, quod fortuna intulisset.'

52. Cum hæc dixisset, ignominia notavit signiferos, quorum eminebat culpa, locoque movit: suæ potius clementiæ, quam voluntati legionum obsecutus. Tantus enim pudor veteranos ejus intraverat, ut ultro se offerrent pœnæ, Appian. decimarique peterent: deinde leni responso imperatoris vix adducti ad ignoscendum sibi, perseverarunt ad supplicium postulare signiferos, qui causam initiumque flagitio ei dedissent. Jamque etiam ab dolore pugnam poscentes, quosdam superioris ordinis movebant, ut manen- Cæs. dum et acie certandum putarent. Sed Cæsar neque militibus perterritis committendum ratus, neque, donec illi reciperent animum, inopia frumenti dante spatium, Dio. discedere loco statuit, et in Thessaliam proficisci, ubi Vell. Dio. modiorem bello sperabat regionem fore, expeditis commeatibus per Longinum et Calvisium, qui nonnulla iis locis oppida receperant, adjuvante ex Thessalis Petreio, sum- Cæs. mæ nobilitatis juvene.

com

si

Vell.

Lucan.

53. Cum, præmissa trans Genusum amnem majore parte copiarum, Cæsar conclamari vasa jussisset, quo mul utilitati, simul famæ consuleretur; apud Pompeium sententiis variabatur. Multi, auctore Afranio, Italiam Appian. peti, alii bellum trahi volebant. Pompeio neutrum satis Plut.Pomp. probabatur: pro Italia bellum se gerere dicebat, nec op- Dio. pressurum quæ defensa et servata cupiat ; neque dandum hosti perterrito spatium. Ergo recedentem ad priora Cæs. castra Cæsarem, quæ fuerant contra Asparagium posita, vicissimque inde moventem, strenue insecutus, postquam adipisci posse desperavit, ad Scipionem properare cœpit, ei timens, ne a Cæsare opprimeretur. Hæc enim ferme summa consilii utrisque erat, ut Cæsar, si sequeretur Pompeius, æquioribus locis bellum gesturus videretur; sin vero transmitteret in Italiam, eodem per Illyricum contendere, postremo omnibus locis exclusus, exercitum quem Scipio nuper adduxerat obsidendo, retrahere Pompeium posse putaret. Pompeius similiter, sive Scipionem aggredi Cæsar statuisset, ad auxilium festinabat; sive propter copias, quæ ab Italia expectabantur, discedere ab ora maritima nollet, Domitianum exercitum deleri posse rebatur. 54. Cum Cæsari necessario prius adeunda Apollonia

« IndietroContinua »