Immagini della pagina
PDF
ePub

lites, tamen quemadmodum contra levem et concursatorem hostem se tuerentur, tanquam lanista tirones solet, accurate docere coactus est. Ad hoc ex singulis legionibus trecentos jubebat expeditos incedere, quorum onera et sarcinæ a commilitonibus portabantur, ut, ingruente hoste, præsto essent qui objicerentur. Hæc diligentia tantum emolumenti rebus ejus attulit, ut sæpe tentatus, a Labieno præsertim, multo plus damni daret hostibus, quam acciperet: neque eo minus plerasque expeditiones, quo volebat eventu, faceret.

XVII. 831.

33. Nam præter hostium castra ductis legionibus oppidum Zetam cepit; neque diu post Sarsuram. Vaccenses tamen cum præsidium a Cæsare petissent, priusquam illud perveniret, a rege Juba omnes ad unum interfecti sunt, oppidum direptum deletumque. Nec ideo minus Tha- Strabo, benenses, ad mare sita non magna civitas, a rege defece- Auct. de runt, occiso quod ibi fuerat præsidio: quibus petentibus B. Afr. auxilium Cæsar M. Crispum tribunum cum cohorte et sagittariis tormentisque compluribus misit. Sub idem tempus novæ copiæ venerunt ad Cæsarem, ex iis qui morbi causa, aut commeatu impetrato prius trajicere nequiverant, militum quatuor millia, quadringenti equites, funditorum sagittariorumque mille. Tanto magis dabat operam, ut de summa rerum dimicaret, sibi militique Frontin. veterano fidens: et, quia hostes a munitioribus locis deduci non poterant, pridie Nonas Aprilis castra movit, et Auct. de sedecim millia passuum celeriter emensus, obsidere Thap

sum instituit.

34. Thapsus in peninsula speciem hinc mari, inde stagno salinarum ambitur: inter quod et mare via non amplius mille quingentorum passuum relinquebatur, quam triplici præsidio occupavit Cæsar, ut Scipionem eo itinere excluderet. Et affuit ille, ne fidissimum partibus oppidum per summum dedecus indefensum relinqueret: ac, declinata, quam videbat obsessam, via, supra stagnum ad mare versus castra munire cœpit. Ea re cognita, Cæsar, cum pleraque parte exercitus eo contendit: partem etiam classis ad littus accedere jubet, et hostibus a tergo terrorem incutere. At Scipio, parte militum ad opus relicta,

Strat. 1. 3.
Dio.

B. Afric.

Auct. de

B. Afr.

ceteras copias pro vallo instruxit, elephantosque disposui in cornibus.

35. Cum valde cuperet confligere Cæsar, impetu militum victum est ejus desiderium, qui retenti revocatique (tantus Flor. IV. 2. ardor incesserat) coëgerunt tamen tubicinem classicum canere, et, frustra obsistentibus centurionibus, in hostem irruerunt. Et Cæsar secutus impetum, signo Felicitatis dato, equum admisit, ut more suo princeps cieret pugnam, Interim elephanti rudes et nuper a sylva, fundarum lapidumque stridore avertuntur, proterunt suos, et in semifactas valli portas incidendo infirmum adhuc opus proruunt.

Flor. Dio.
Auct. de

B. Afr.

36. In eo prælio admirabilis extitit virtus cujusdam ex legione quinta veterani, qui, viso elephanto in oppressum lixam sæviente, ultro petiit belluam, et in altum ab ea sublatus, ferire proboscidem, qua erat circumdatus, non destitit, donec dolorem non ferens elephantus, abjecto eo se daret in cursum, fugientesque reliquos consequeretur. Appian. Inde postea quintæ legionis elephanti fuerunt insignia. Hinc magna cædes et in campo Scipionis militum fuit, et ad vallum hostium, quo post acre prælium potitæ sunt Cæsaris legiones. Inter hæc qui præsidio Thapsensibus erant, sive confirmandorum suorum causa, sive fugiendi consilio, fine inguinum ingressi mare, terram petebant. Sed a calonibus Cæsaris clamore jactuque pilorum atque lapidum deterriti in oppidum se receperunt.

Civ. II.

Auct. de B. Afr.

37. Reliquiæ victi exercitus ad priora castra, unde nuper egressi fuerant, refugerunt. Sed ibi neque præsidium ultra, neque dux erat, cujus auctoritate regerentur: et cum in regia castra profugerent, illa quoque jam a Julianis occupata repererunt. Quippe fortuna et impetu victoriæ Plut. Cæs. Cæsar usus, et hæc castra fugiente Juba, et Afranio, qui seorsim tetenderat, exterrito, tertia quoque quasi momento ceperat. Tum ergo Scipionis milites, desperata salute, Julianos consalutant, Cæsarisque implorant fidem. Nec eo minus a veteranis, ira et dolore efferatis, conciduntur.

Auct, de B. Afr.

38. Quin et in Cæsaris exercitu quidam illustres a militibus interfecti sunt, ob tantam rem gestam cujuslibet delicti sibi pollicentibus impunitatem. Inter quos et Tullius Rufus quæstorius pilo transjectus est; et Pompeius

Rufus, vulnere in brachium accepto, nisi celeriter confugisset ad Cæsarem, esset occisus. Hæc tanta licentia, et quod ante Cæsaris imperium signa cecinerunt, fidem faciunt narrantibus inter instruendam aciem comitiali Plut. morbo, quo frequenter solebat laborare, correptum, dum Sueton. pugnatur, in turri quadam propinqua quievisse.

Cæs. 45.

Plut.

39. Idcirco victæ quoque partes victoriam Cæsaris non Appian. militum suorum ignaviæ, nam eos quidem pugnavisse fortiter, sed partim ducum imperitiæ, partim fortunæ Cæsaris transcripserunt; quod tam facile victus erat exercitus octoginta millium armatorum, jam a multo tempore assuetus operibus bellicis, et ex prima pugna magnam adeptus spem victoriæ. Ingentem profecto fuisse Cæsa- Plut. ris felicitatem, utro modo gesta res est, eventus docuit, Oros. vI.16. cum hostium cæsis millibus quinquaginta, captis sexaginta elephantis, vix quinquaginta milites amiserit.

Auct. de

B. Afr.

40. Pugna feliciter confecta, Cæsar, relicto ad Thapsum C. Rebilo proconsule, ad Tisdrum Cn. Domitio, illo cum tribus, hoc cum duabus legionibus, Uticam præire M. Messallam jubet, ipse cum equitatu subsequitur. Interea Scipionis equites, qui ex prælio fugerant, Paradam oppidum, ubi non recipiebantur, expugnant: incolas omnes, cum rebus eorum atque facultatibus, in medio foro comburunt vivos: deinde Uticam proficiscuntur. Utica, sicut prædiximus, Cato curabat. Is, tertio post pugnam Dio. die, nuntio cladis accepto, convocavit in templum Jovis Appian. trecentos ex negotiatoribus, cives Romanos, qui Scipioni pecuniam ad bellum dederant, unaque senatores Romanos qui aderant, et senatorum filios.

41. Ubi comparuerunt, exorsus Cato, Fortuna,' inquit, novum aperuit nobis ostendendæ virtutis atque constantiæ theatrum. Victi sunt exercitus ducesque nostri, atque omnis residua spes salutis ac libertatis in nos recumbit. Sane cum magnitudinem cladis considero, tanta est, ut quorumlibet non firmissimorum animi terreri

b Hostium cæsis millibus quinquaginta] Sic narrat Plutarchus. At propior his rebus et tempo. ribus testis, auctor de B. Afri

cano, decem tantummodo millja
ex Scipionis exercitu cæsa esse
memorat. Vid. not. ad c. 133.
1. c. Crev.

Plut. Cat.

ea atque domari queant: cum in vos respicio, cives, cum alacritatem fidemque vestram expendo, quæ neque pecuniis neque corporibus vos parcere sivit, dum reipublicæ consuleretis; eos esse existimo, qui censeri debeant cuilibet fortunæ pares.

42. Sed neque præcipere vobis quicquam est animus; neque reformidantibus pericula necessitatem suscipiendorum imponere. Unum moneri res et benevolentia mea imperat, ut eodem consilio, qualecumque tandem illud probatum fuerit, utamini. Distracti sententiis et fuga, singulis etiam opportuni ad quamlibet injuriam eritis: junctos et unanimes neque spernet hostes Cæsar, neque supplices aversabitur. Ite igitur, et, utra videatur esse ratio potior, liberrima consultatione disquirite. Neque meos sensus revereatur quisquam. Fortunam sequentes necessitati hoc dare arbitrabor: obfirmantes animum, ut dignum tali exemplo erit, et admirabor, et laudabo, et hujuscemodi me viris ducem atque commilitonem adjungam in omnes casus.

6

43. Neque vero conatibus consiliisque Thapsum, aut Adrumetum, aut hanc Uticam statuimus terminos. Roma cogitanda nobis est, communis omnium patria, caput rerum, et imperii sedes. Neque vero credibile est, huic omnium late populorum concessisse imperium Deos, ut ipsam alieno subjicerent arbitrio. Nobilius Urbi fatum

8

est: ideoque multis sæpe fluctibus agitata rursum emersit, tyrannosque suos aut virtute sua excussit, aut felicitate evasit. Cinna quidem a suismet militibus interfectus est. Marius atque Sylla acerbiore fato perierunt, quam qui a crudelissimis hostibus cum exquisito cruciatu neCic. Or. 63. cantur. Neque frustra celebratum est M. Drusi dictum, qui pater tribuni fuit: sacram esse rempublicam, eique pœnas esse persolutas ab omnibus qui violare illam sustinuissent.

44. Igitur bonitate causæ Deorumque justitia fretis, ad hæc Romanæ reipublicæ fortuna, nihil præterea requirendum videatur. Sed tamen et alia supersunt, ob

8 A suis ille edd. ante Crev.

quæ lætum rei exitum desperare nemo debeat. Quanti enim esse creditis, quod nos uni huic negotio intenti erimus, hosti plus etiam respiciendum est? Hispaniam Cn. Plut. Pompeius commovit: Roma ipsa jugi impatiens nondum didicit perferre servitutem.

45. Sed nec extenuare pericula moris mei est, quæ non ignoranda, sed contemnenda viris fortibus arbitror. Exemplum vel ab hoste petite. Quantos ille labores exhausit, quanta adiit discrimina, ut vinceret eos quibuscum ei fuit contentio? Qua tandem ille spe, aut quo pretio ? Non alio certe, quam tyrannidis, quæ neque tutior est omnibus illis periculis per quæ paratur; et si contingat vel quietissima, nulla non calamitate est miserior. At nobis, quis omne consilium in eo est, non ut injuriam faciamus cuiquam, sed ut rempublicam defendamus, neutra sors cadere infeliciter potest. Nam aut victoribus in libertate et legitimis honoribus fortunata vita per virtutem transigetur: aut vi superatis calamitatum finem mors afferet, non extinguet fructum virtutis gloriam. Sed de istis quidem inter vos deliberabitis, orantes supremum numen, uti vobis pro veteri virtute atque fide vestra animos consiliumque duit.' Accensi hac oratione plerique, velut obliti præsentium, bellica consilia agitabant: et erant quibus servitia liberanda in usum militiæ viderentur. Id recusavit Cato, negavitque suscepturum, nisi præbitos a volentibus. Cum multi pollicerentur, nomina dare quibus videretur jussit, utque hoc liberius facerent, consilio excessit.

46. Non diu postea literæ ei Scipionis atque Jubæ traduntur, diversis ex locis, argumento eodem. Rex in monte quodam cum paucis abditus, Scipio sub promontorio haud procul Utica stans ad anchoras, quid consilii Catoni esset sciscitabantur: ad se venturum recepturi, aut si ferre obsidionem decrevisset, suppetias laturi, quibuscum possent copiis. Cato, retentis paulisper tabellariis, cum se digresso refrixisse trecentorum ardorem cognosceret, hoc ipsum nuntiavit, Utica jubens abstinere, sibique consulere se quicquid per præsentes difficultates posset, fide sua facturum.'

47. Interim et ab equitibus præfecti tres affuerunt,

« IndietroContinua »