Immagini della pagina
PDF
ePub

Trebonio transfugerant; una facta ex coloniis Hispaniæ; una Afraniana ex Africa, quam secum Pompeius adduxerat. Reliquæ constabant ex fugitivis, ne ipsæ qui- Appian. dem plane contemnendæ, cum quartum jam annum plerique fuissent in armis exerciti, projectamque afferrent ad prælia audaciam.

Strat. III.

45. Neque tamen ausus est subsidio venire suis: tantum, quia duce carere Ateguenses cognoverat, L. Muna- Dio. tium Flaccum misit. Is se Julianarum partium, et tri- Frontin. buni cornicularium esse simulans, noctu solus vigiles 14. quosdam adiit, tanquam missus ad circumeundas excu- Dio. bias: a quibus, accepta tessera, alios fallens, alios evitans, a postremis etiam deductus, quibus se missum a Cæsare ad recipiendum per proditionem oppidum persuaserat, per medias ejus copias Ateguam ingressus est. Auct. de Pompeius, incensis nocte castris, inter Ucubim et Ate- B. Hisp. guam in montibus consedit: mox etiam, his incensis castris, Cordubam intendit iter. Interea cum ad Cæsarem Arguetius (an Aruntius?) et Asprenas venissent, quorum ille signa quinque Saguntinis obiter ademta retulerat, longius evagari Cæsaris equites cœperunt, et eos qui commeatus ad castra Pompeii vehebant excipere.

Auct. de

46. Sed qui in præsidio Ateguæ erant, ferociter repugnabant, non ferro tantum, sed etiam igne, per omnia ingenia mittendi, se tuentes. Donec semper cum damno Val. Max. repulsi, iram verterunt in oppidanos, qui Cæsari favere Ix. 2. et credebantur; nec ipsos modo occiderunt, sed etiam, auc- B. Hisp. tore Flacco, fœminas, vocatis nominatim ad spectaculum viris, quos apud Cæsarem esse sciebant, jugulatas præcipites miserunt de muro: infantes, dictu quoque fœdum, partim in gremiis matrum trucidarunt, alios in conspectu parentum aut humi afflixerunt, aut in sublime jactatos subrectis exceperunt pilis.

47. Sub vesperam ejusdem diei venit ad eos clam a Auct. de Pompeio tabellarius, turres aggeremque jubens accendi, B. Hisp.

• Tribuni cornicularium] Cornicularius videtur fuisse tribuni minister sive accensus. Vid. not. Marcelli Donati ad Liv. x. 44.

Cornicularii mentio fit apud
Snet. quoque, Domit. c. 17. et
Val. Max. l. vI. c. 1. art. 11.
Crev.

Dio.

B. Hisp.

et tertia vigilia tentari eruptionem: 'se nocte tota fùturum in armis, ut tutiorem daret ad se receptum.' Infelix conatus fuit. Reflante vento ignis.in opera Romana jactus ædificia comprehendit oppidi, erumpentesque fumo Auct. de involvit, ancipiti periculo, quod eodem tempore telis etiam hostium lapidibusque petebantur. Igitur occisi captique magno numero: et argentum et vestis, quæ s eo consilio extulerant, ut eorum direptione distractos opprimendo, viam ad erumpendum facerent, victoribus prædæ fuere. Neque tamen destiterunt a defectione, sed ventum secundum nacti, turrim Cæsaris incenderunt. 48. Sed, multis ex oppido transfugientibus, neque inter ceteros integra concordia, tabellæ de muro sunt dejectæ, hoc exemplo: L. Munatius Cæsari. Si mihi vitam tribuis, quoniam a Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi præstiti, tali virtute et constantia futurum me in te esse præstabo.' Eodemque tempore legati oppidanorum, qui ante exierant, Cæsare adito, si vitam sibi concederet, postridie oppidum esse dedituros dixerunt. Ille 'se Cæsarem esse, fidemque præstare solitum' respondit. Ita ante diem XI. Kalendas Martii, quæ primo anno Juliano fuerunt, oppido potitus est, et imperator appellatus ex victoria, quartum jam dictator designatus, consul itidem quarto, quem honorem sine collega decretum inire ad finem belli distulit.

Dio.

Auct. de

49. Pompeius, his auditis, castra Ucubim versus moB. Hisp. vit, convocatisque Ucubensibus, inquiri fautores victoriæ

hostium jussit, ex quibus occidit homines septuaginta quatuor: major aliquanto numerus, cum in oppidum reduceretur, negligentia an sponte custodum, in Cæsaris castra perfugit. Similis cædes similibus causis apud Bursavolenses est edita. Cæsar, rebus Ateguæ constitutis,

5 Quam pro quæ legebatur ante Crev. et mox prædæ fuit pro prædæ fuere..

P Quartum jam dictator designatus] Id cur in hunc locum notare distulerit Freinshemius, non videmus: cum ex auctore de B. Hispan. quem sibi hic

ducem esse professus est supra c. 37. Cæsar profectus sit ab Urbe dictator 11. designatus IV. Crev.

ita propinquis a Pompeio locis consedit, ut castris conferre castra videretur. Ibi dum uterque operibus viribusque superare adversarium contendit, aliquot minora prælia facta sunt, certamenque singulare commissum inter spectatæ virtutis viros Turpionem Ambivium et Q. Pompeium Nigrum.

50. Quod tamen ferme superior Cæsaris res erat, Pompeius itidem castra movit; moventemque Cæsar est insecutus, donec eos in Mundensem campum, fatalem Pompeio futurum, belli ratio deduxit. Et erat inde discessurus Cæsar, sed, audito Pompeium de tertia vigilia stetisse in acie, vexillum (id signum erat pugnæ) proposuit: sed, Flor. 1v. 2. ut est observatum, solito mæstior. Similiter Pompeius, consilii inops, neque constituram adversus longa belli Dio. detrimenta sociorum fidem ratus, properabat decernere; licet prodigiis aperte deterrentibus. Sane simulacra sudasse, sonitus armatorum auditos in cœlo, itemque monstrosos animalium partus, faces ab oriente transcurrentes in occasum, spernere pro irritis aut ambiguis poterat: sed aquila Pompeianarum legionum, fulmina, quæ pedibus Jul. Obseq. aurea tenebant, visa dejicere, alasque concutere avola- Dio. turis similes, haud dubiam cladem videbantur portendere. 51. Planities inter utraque castra intercedebat millium quinque, subjecta collibus in quibus Ucubis erat condita, et Pompeii acies constiterat. In ea planitie, sed propius colles, spatium interjectum uliginosum erat, rivo per cœnosum et palustrem locum decurrente. Ita duplici locorum favore Pompeianos defensos tamen aggredi Cæsar statuit, tessera Veneris proposita, cum Pompeius ad ex- Appian. citandam patris memoriam Pietatem suis dedisset. Tredecim Pompeius legiones in prælium deduxerat, equitatu lateribus circumfuso, et levi armatura, sex millium numero, quibus prope alterum tantum accessit ab auxiliaribus Hispanis Maurisque: filios enim suos Pompeio rex Strabo, Bocchus auxilio miserat; cum adversarius ejus Bogud in XVII. p. præsidiis Cæsaris esset. Ceterum auxilia utrobique haud magno fuerunt usui: pugnaque vix tentata, Romanis militibus campum reliquerunt.

6 Et neque constitulam edd. ante Crev.

Auct. de

B. Hisp.

Auct. de B. Hisp.

828. Dio.

Auct. de

52. Cohortes octoginta Cæsar eduxerat, cum octo milB. Hisp. libus equitum. Hi virtute superiores hostibus, iniquitate loci laborabant, ad extremæ planitiei voraginosa Flor. iv. 2. progressi. Nullo unquam prælio fluctuata magis Cæsaris Vell. 11.55. fortuna est: ut prope Juliani diffiderent victoriæ. Diu Flor. pari Marte nihil aliud quam occidebant occidebanturque:

Plut. Cæs.

donec pugnando utrimque fessis, velut tacitis induciis quies et mæstum silentium tenuit. Mox renovata pugna, Oros.v1.16. impulsum est illud veterani militis invictum robur, ne prorsus fugeret, verecundia magis quam virtute re

Plut. Flor.

Oros.

Suet.Cæs.

36.

Flor.

Frontin.

Strat. II. 8.

Vell. Plut.

tentum.

53. Ibi vero Cæsar vinci insuetus, ad præveniendum hoc dedecus cogitasse de consciscenda sibi nece traditur. Id quidem constat, equum e conspectu abduci jussisse, scutoque cujusdam arrepto in primam provolasse aciem, Appian. increpita fortuna, quæ veterem ducem semperque victorem pueris proderet. Variis inde vocibus pudorem virtutemque suorum stimulans, cum ante prima signa sic Appian. procurrisset, ut vix decem ab hoste pedibus distaret, magnam in se conjectam vim missilium excepit scuto, aut Auct. de modica corporis declinatione vitavit. Tum vero connisi B. Hisp. decumani, quorum in mediocri numero maxima virtus extabat, redintegrarunt prælium: nec hostes rem gesserunt segnius, quos et ipsos suus imperator, adolescens impetus ad bella maximi, dimisso itidem equo pericula communicans, animabat.

Vell.

Dio. Appian.

Flor. et Dio.

54. Cum ita pari animo ac Marte totam ferme diem continuata pugna esset, sub vesperam, unde minime sperabatur, orta est victoriæ occasio. Rex Bogud, qui initio prælii reliquerat locum, cum instare sibi neminem cerneret, dum adversarii contumacissima pugna detinentur, tentandorum castrorum consilio capto, Labienum non fefellit. Idcirco protinus quinque cohortes ex acie sua detractas subsidio castris ire jussit. At Cæsar, his abire credens ita esse, sive

visis, fugere inclamavit hostem, sive
hac specie abusurus ad victoriam. Hinc certe et erecti
Juliani, et territi hostes sunt: veræque mox fugæ initium
fuit, falso credita, cum etiam, errore comperto, non am-

7 Periculo edd. ante Crev.

B. Hisp.
Oros. Plut.

Ep. Mat.

plius restitui turbati ordines possent. Hæc pugná pug- Auct. de nata Liberalibus, advertit hominum curam, ut eodem die ante quadriennium Italiam a Pompeio relictam recordarentur. Victi pars in castra, pars in oppidum ad Att. ep. refugerunt. Castra expugnata sunt, pari prope utro- 15. Dio." rumque clade.

ad Cic. ix.

55. Mundam quia Cæsar statim circumvallari impera- Flor. verat, ne quis per noctem evaderet, et aggeri exstruendo nec temporis satis nec materiæ suppetebat; congesta sunt Val. Max. hostilia cadavera, aggerque ex his effectus, valli vicem VII. 6. Appian. scutis pilisque et jaculis, quis confixa corpora tenebantur, Dio.

Auct. de

explentibus. Et gaudebat fœda crudelitate miles, ver- B. Hisp. tendisque ad oppidum occisorum capitibus, tanquam virtutis suæ testimonio delectabatur.

56. Cecidisse tradunt eo prælio Pompeianorum supra Plut. triginta millia, quos inter Labienum et Varum, quibus Auct. de B. Hisp. fieri Cæsar funus jussit: et equitum Romanorum ex Appian. Urbe et provincia circiter tria millia. Aquilæ omnes Auct. de captæ, cum signis et fascibus, præterea duces belli sep- B. Hisp. temdecim. Victores desiderati ad hominum mille, pe

dites equites, promtissimus quisque, et vulnerati ad quingentos. Hoc de prælio dixisse Cæsarem ferunt,

[ocr errors]

Vell.

Appian.

Dio. Flor.

sæpe se de victoria, tum primum de salute dimicasse.' Plut. 57. Ceterum perditarum rerum nuntius ad Sex. Pom- Auct. de peium Valerius adolescens Cordubam ex prælio venit. B. Hisp. Idcirco Sextus, distributa equitibus pecunia, nocte Corduba profectus est, ad Cæsarem de pace iturum simulans: ceterum perfugit in Celtiberiam, ibique repertis Cic. ad latebris, latrocinio se toleravit. Diversa Cnæo fortuna Att. XII. 37.Appian. fuit. Is primum ex acie centum quinquaginta equitibus, Auct. de peditibusque paucis comitatus, non prius remisit fugam, B. Hisp. quam Carteiam pervenisset, Munda distantem millibus Strab. III. passuum ducentis, ubi naves habebat. Interea Cæsar P.141. Dio. Appian.

4 Liberalibus] Liberalia incidebant in diem xvI. Kal. Apriles, quo die Pompeium Brundisio solvisse ex Italia fugientem constat ex epistola Matii ad Ciceronem. Itaque ille scrupulus qui torsit hac de re Lipsium, ut ipse testatur ep. 31. ad Germanos, jam nullus est. Tantum

modo notandus est Orosii error,
qui pugnam ad Mundam eo die
pugnatam esse scribit quo Pom-
peius quadriennio ante ex Ur-
be' aufugerat. Scribere de-
buisset 'ex Italis.' Crev.

r Millibus passuum ducentis]
Leucis nostratibus fere 67. Crev.

« IndietroContinua »