Immagini della pagina
PDF
ePub

Plin.x 1.37.
Cic. de

Div. 1. 52.

Val. Max.

1. 6.

Sueton. Cæs. 77.

quæ agerentur,' ultra nihil cavit: etiam haruspices irridens, a quibus monebatur.

45. Quo die primum veste purpurea processit, atque in aurea sella sedit, sacrificanti extis cor defuit in opimo Jul. Obseq. bove. At ille tristia exta nuntianti Spurinnæ, dicentique Plut. Cæs. timendum esse ne consilium et vita deficeret, quod utraCic. que hæc corde continerentur; futura' dixitlætiora cum vellet: neque pro ostento ducendum si pecudi cor defuisset idemque sibi evenisse in Hispania ; neque ideo minus secutam victoriam.' Sed haruspice regerente, ‘tum quoque maximum capitis discrimen adisse ;' hactenus motus est, ut postero die iterum immolaret. Tum vero caput Val. Max. in jecore non fuit. Prædixit igitur Spurinna, caveret Sueton. proximos dies triginta, quorum erat postremus Idus Cæs. c. 81. Martiæ.'

Appian.
Cic.

VIII. 11.

Vell. 11.57.
Virgil.
Georg. I

Ov. Met. xv. 782. Plut.

46. Sed et alia plurima circum hoc tempus apparuisse prodigia tradunt. Nam præter fulgurita plurima, et visa per noctem discurrentium virorum flammea spectra, avesque solitarias in foro conspectas, paucos ante menses Capuæ repertam in conditorio Capyis tabulam æneam familiarissimus Cæsaris Cornelius Balbus memoriæ prodidit, Cæs. c. 81. literas Græcas exhibentem hac sententia: Quandoque

Appian. Civ. IV.

Sueton.

Sueton.

ossa Capyis detecta essent, fore ut ex ea gente prognatus manu consanguineorum necaretur, magnisque mox Italiæ vindicaretur cladibus.' Proximis quoque ante mortem diebus ei nuntiatum est,' greges equorum, quos in trajiciendo Rubicone consecratos sine custode vagari patiebatur, pertinacissime abstinere pabulo, ubertimque flere. PriPlin. x. 74. die Idus avem, ex eo genere quod Regem avium appellabat Italia, cum laureo ramulo Pompeianæ curiæ se inferentem, volucres varii generis ex proximo nemore persePlut. et cutæ, ibidem discerpserunt. Ipse in cœna apud magisAppian. Civ. 11. et trum equitum Lepidum, cum more suo inter recumbendum epistolas commentaretur, ut erat ad plura simul Plin. vII. agenda singulari quadam mentis velocitate præditus; motam interea quæstionem audiens, quænam esset mors optima?' prævertens omnes exclamavit, inopinata.'

Sueton.

Cæs. 87.

25.

Plut.

[ocr errors]

7 Enuntiatum pro ei nuntiatum legebatur ante Crev.

1

Cæs. c. 81.

Dio.

47. Eandem deinde noctem et vigilans et dormiens irrequietam habuit, visus sibi per quietem interdum supra Sueton. nubes volitare, alias cum Jove dextram jungere: et cum arma Martis, quæ veteri instituto domi pontificis maximi asservabantur, sonitum ingentem edidissent; valvæque Jul. Obseq. cubiculi fenestræque omnes, quæ diligenter clausæ fue- Plut. rant, subito essent patefactæ, strepitu simul, et fulgore lunæ exterritus, animadvertit juxta cubantem uxorem Calpurniam in somno graviter angi: comperitque imaginatam, fastigium quod adjectum Cæsaris ædibus sena- Jul. Obseq. tusconsulto fuerat, ruisse. Deinde maritum se tenere Plut. Dio. confossum in gremio suo.' 48. Jam illuxerant Idus, quam in diem senatum in Val. Max. Pompeii curiam convenire jusserat, ut quarto post die pa- 1.7. ludatus votis nuncupatis proficisceretur. Sed tenebat eum Cæs. 80. Calpurnia, flens oransque ne quo procederet: et moveba- Appian. tur ille solicitudine matronæ, in qua nullam alias muliebrem superstitionem animadverterat. Accedebat et vale- Appian. tudo infirmior, et quod pluribus hostiis cæsis renuntiatum Cæs. 81. erat non litari, avesque non sinere eum egredi domo.

Sueton.

Constant. Manasses.

Sueton.

Plut. Brut.

et Cæs.

Sueton.

Dio.

Plut. Cæs.

Plut.

49. Jamque per Antonium dimittere statuerat patres; Appian. cum D. Brutus, monentibus per nuntios consciis, amitti Dio. occasionem veritus, irrisit haruspices: ipsum castigavit, Sueton. 'si frequente, ac dudum opperiente senatu, deluso, criminationum malevolis præberet materiam. Paratos esse decernere, uti locis omnibus extra Italiam insignia nomenque regium ferat, domi sub nomine dictatoris eandem potestatem retineat:' hoc enim quasi temperamentum placuisse nonnullis credebatur. Eos jam dimittere, et jubere opperiri, donec lætiora fiant Calpurniæ somnia, nihil esse aliud, quam se offerre sermonibus et judiciis, qualia maxime nolit. Quod si omnino constituisset eam diem inauspicatam ducere, at ipse veniret in curiam, senatumque mitteret.' Sic expugnatus decessit, sed ea destinatione ne quid majoris rei ageret. Cum exiret domo, Dio. imago quædam ejus in vestibulo posita sponte decidit, et comminuta est.

50. Vix erat egressus, cum servilis quidam conditionis Plut. et accurrens, quoniam repulsus ab aditu ejus fuerat, Calpur- Appian.

Delph. et Var. Clas.

Livius.

15 S

Sueton.
Dio.
Plut. et
Appian.

Plut. Brut.

Dio.

niam adiit, custodiri petens, donec Cæsar redisset: 'magnarum enim rerum se adesse indicem.' Sed et Artemidorus Gnidius, qui propter linguæ Græcæ professionem plerisque Bruti familiaribus notus, consilia eorum olfecerat, libello porrecto, cum vidisset alios ipsi oblatos amicis tradentem, Hunc,' ait, operæ pretium est ipse perlegas, et cito.' Sed sæpe conantem subinde intervenientes alii salutantesque averterunt: manuque libellum tenens curiam introiit.

[ocr errors]

51. Sub idem tempus pro tribunali Brutus jus reddebat ita securo vultu, ut nullius insoliti consilii nota deprehenderetur. Cuidam tamen appellanti Cæsarem respondit, Neque prohibet me jus secundum leges dicere Cæsar, neque prohibebit.' Interea nuntiatur ei uxorem Porciam Val. Max. deficere, quæ una mulierum conspirationis hujus erat conscia. Quippe maritum præter morem inquietari animadvertens, neque fatente illo, rem grandem et arcanam Polyæn. agitari suspicata, scalpellum, quo præcidere ungues soleStrat. VIII. bat, alto vulnere demersit in femur: magnoque inde dolore, et propter amissum sanguinem debilitate affecta, anxium virum sic affata dicitur :

III. 2.

Plut.

Plut.

Polyæn.

Plut.

Dio.

8

52. Ego, mi vir, in communionem utriusque sortis nupsisse tibi scio. Tu vero, cum animum meum probares, corpori diffisus, quod in hoc sexu infirmius imparque dolori creditur, solicitudines tuas occuluisti. Neque ego credebam mihi, donec experimentum facerem. Ecce au

tem possum quod volui, et facile cruciatum fero. Quod si post hoc tirocinium contaberis habere mihi fidem, ne quis aut Catonis filiam aut Bruti conjugem vocet, ni morte mea dedecus hoc abrupero!' Sic admissa in consilii societatem, ipsa viro ad facinus prodeunti vestes, et obvolutum illis pugionem attulit. Hæc igitur, sive nondum percurato vulnere, sive curis urgentibus, deliquium animi passa nuntiabatur. Sed Brutus, audito jam affuturum Cæsarem, privatæ solicitudini publicam causam anteposuit ceteri quoque conscii respiraverunt a metu.

53. Timebant enim ne, delato rei indicio, venire Cæsar contaretur. Nam et apparitor sellam auream curia jam

8 Divinata edd. ante Crev.

Plut. Cæs.
Dio.

extulerat, quæ et ipsa res post necem Cæsaris in omen tracta est. Sed ille, sive prædictionibus spretis, sive defunctum se periculo putans, in alias cogitationes intende- Sueton. rat animum; ita securus, ut visum forte, dum in senatum pergit, Spurinnam haberet ludibrio, venisse' dicens, Val. Max. 'Martias Idus.' Atque ille, venisse quidem, sed nondum præterisse' respondit.

[ocr errors]
[ocr errors]

VIII. 11.

54. Exscendentem e lectica Cæsarem Sex. Popillius Plut.Brut. Lænas secreto sermone diu detinuit: unde iterum formido et Appian. consciis, ne consilia sua proderentur. Nam ea quidem in re præter assuetam magnis ausis trepidationem, miro gemini erroris ludibrio propemodum ipsi detexerunt animi destinata. Paulo enim ante Cascæ quidam familiaris, sed hujus consilii expers, prehensa ejus manu, Tu vero,' inquit, nos celasti de arcano, sed Brutus nobis expromsit omnia.' Et nisi paulo post, stupente Casca, subjecisset, Unde igitur eæ tibi subito opes, ut cogitare ausis ædilitatem?' minimum aberat, quin Casca rem omnem tanquam gnaro aperiret.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

55. Et Brutum atque Cassium impensius salutans Popillius, priusquam adiret Cæsarem, clam insusurravit, ' optare prosperum eventum cogitatorum. Sed emanare rem properarent.' Hunc igitur cum Cæsare tamdiu colloquentem profecto deferre indicium rebantur. Et admovebant nonnulli sub toga pugionibus manus, interfecturi semetipsos priusquam comprehenderentur: cum Brutus, considerato attentius Lænatis gestu, preces eum, non indicium deferre conjiciens, quia sermoni non erat locus, hilariori intuitu advertit Cassium, et a re præcipitanda abduxit.

Dio.

Cic. ad

14.XIII.10.

56. Interim Antonium pro foribus curiæ C. Trebonius Appian. longo sermone distinuit: sive ne perire Cæsarem homo Fam. x. 28. prævalidus, et majestate consulatus armatus, impune sine- et Phil. 11. ret; sive ne ipse periret. Fuerat enim dubitatum quid Plut.Cæs. Antonio fieri oporteret. Nonnullis illum quoque, sed et et Brut. et Lepidum tolli jubentibus, mitior sententia vicit. Nolebat Dio. Brutus quenquam præter Cæsarem occidi, quo nihil Plut. Brut. aliud a se petitum, quam libertatem, ipso opere demon- Vell. 11.58.

Anton.

Appian.

II. 14.

Cic. Phil. strarent.' Profuit etiam Antonio, quod C. Trebonius cum eo se Narbone hoc consilium cepisse dicebat: eamque rem nunquam Cæsari indicaverat Antonius.

Plut.

Anton.

Plut.Cæs. et Brut.

Sueton.
Cæs. 82.

Appian.
Plut.

II. 11.

Sueton.

Plut. et

[ocr errors]
[ocr errors]

57. Sed in curia cum ingredienti Cæsari senatus assurrexisset, conjuratorum alii sellam ejus specie officii circumsteterunt, pars accesserunt ad eum cum Tullio Cimbro, tanquam pro fratre ejus exule rogaturi. Multa hic CimCic. Phil. ber a Cæsare beneficia acceperat; quorum immemor, primas in eo facinore partes suscepit. At Cæsare negotium in aliud differente tempus, et, quia impudentius urgebatur, Appian. volente consurgere, togam ejus purpuream ab utroque humero Cimber comprehendit. Hoc signum ut esset cædis faciundæ convenerat. Igitur clamantem, Ista quidem vis est,' alter Casca sauciavit paulo infra jugulum; non letali, nec admodum alto vulnere, quod inter initium facinoris manus trepidaverat. At Cæsar correptum Cascæ brachium graphio trajecit, exclamans, Scelerate Casca, quid facis?' Et prosilire conabatur, nisi foret ab alio perDio. Plut. cussus in pectore. Simul irruerunt ceteri strictis pugionibus, nemine non hanc appetente gloriam: et Cassius Appian. quidem caput ejus petiit, Brutus percussit inguina, occiput vulneravit Bucilianus.

Dio. Sueton. Plut.

Sueton.

Plut.

Appian.
Sueton.

Dio.

Plut.
Appian.
Dio.

Sueton.

58. Aiunt feræ modo se convertentem in singulos, et cum clamore repugnantem, ubi Brutum quoque conspexit irruere, dixisse Græcis verbis, Tune etiam inter hos es, fili?' Nam quod flagrantissimo amore suo Brutum pepererat Servilia, natum ex se credebat. Alii negant ullam misisse vocem, neque præ irruentium multitudine facere quicquam potuisse; sed toga capiti obvoluta, simul Appian. Val. Max. sinistra manu deduxisse sinum vestis, ut, inferiore parte IV. 5. corporis tecta, honestius caderet, uno tantum ad primum ictum edito gemitu. Hoc habitu cecidit ad Pompeii staPlut. Cæs. tuam, eamque largo cruore respersit; cum etiam in jacenAppian. Plut. Brut. tem sæviretur, manumque Bruti sauciaret Cassius, eodem Flor. IV. 2. tempore plagam inferens. De tribus et viginti vulneribus, Appian. Plut. Cæs. tot enim facta erant, nullum fuisse letale medicus qui ea Liv. Epit. inspexit existimabat, præter quod secundo loco acceperat

Sueton.

Appian.

Sueton.

in pectore.

« IndietroContinua »