Immagini della pagina
PDF
ePub

Dio.

Plut. Brut.
Cic. Phil.
XI. 1.
Appian.

[ocr errors]

6

72. Sic commutata leviter quæstione, cum non jam de Cæsare, sed de sua dignitate intelligerent agi, velox animorum conversio facta, conclamatumque, non esse cur novis comitiis populo creetur molestia: præstare semel accepta retineri.' Præ ceteris tendebant, qui contra leges a Cæsare producti, hujus condemnata memoria, nulla se videbant ratione tueri illius beneficia posse. Quos inter consul Dolabella, quinque et viginti annorum juvenis, qui neque præturam gessisset, et in summo esset Antonii odio, sibi haud leviter metuebat.

6

non con

73. Idcirco voces audires stomachantium, tentos, si non pessimi, saltem insolentis facti fautores, concessa amicis venia; sed etiam postulare ut alii sua dignitate careant, quo factum illorum illustrius videatur atque ornatius.' Sed bono hos animo jubebant esse alii : neque enim hoc agi, ut beneficia, sed ut auctor mutetur. Eadem habituros eosdem, sed jam populi suffragiis; idque ipsis etiam honestius fore.' Hoc sermone permoti quidam continuo posuerunt magistratus insignia, tanquam paulo post majore cum dignitate recepturi: major tamen pars retinuit, rata semel omissam potestatem, quod in aliorum esset futura manibus, non esse simul atque cuperent ipsi redituram.

[ocr errors]

74. Inter hæc evocati e senatu Antonius atque Lepidus ostenderunt se multitudini, quæ in foro innumerabilis constiterat. His in superiore loco conspectis, ingens sublatus est clamor: quo vix sedato, quidam, dubium an subornatus, exclamavit, haberent rationem sui, ne similia atque Cæsar paterentur.' Ad hæc Antonius, dimota leviter veste, loricam ostendit sub ea, quo magis incitaret animos, ne consulibus quidem inermibus, tutum esse quicquam credentium.

[ocr errors]

75. Ibi sublatus est iterum a diversis agminibus clamor, ultionem aut pacem varie postulantium. Antonius utrisque se venditans, Pacem,' inquit, ut habeatis curabitur, utque sit ea propria nobis et perpetua. Quanquam id sane difficile est apud hos animos, qui ne juris quidem

9 Ille pro Antonius legebatur ante Crev. Ex App. emend. Crev. Mox alios pro animos legitur in edd. ante Crev.

[ocr errors]

jurandi religione retinentur. Quid enim ista cautio Cæsari profuit?' Deinde versus ad turbam vindictam postulantium, Vos quidem,' inquit,' perstatis in data semel fide. Atque ego etiam ipse accederem vobis, nisi consul essem, cui non tam respiciendum est, quid sua natura sit æquum, quam quid esse videatur e republica, ut quidem senatui placet.'

[ocr errors]
[ocr errors]

76. Cum fluctuare Antonius videretur, Lepidum postulare vindicem concio cœpit: jussitque in forum degredi, quo a pluribus dicta ejus acciperentur. Is igitur, cum rostra conscendisset, diu tacitus flevit: deinde, Hoc,' inquit, loco tecum nudiustertius constiti, Cæsar. Nunc de morte tua hinc querendi imponitur necessitas! Vos vero, Quirites, quid postulatis?' Ibi quoque veterani Cæsaris ultionem,' mercenarii Cassii pacem' acclamarunt.

10

[ocr errors]

6

77. At Lepidus his quidem: Placet,' inquit: sed qualis ista pax erit, et qualibus religionibus tuta? quandoquidem Cæsari juravimus, idque jusjurandum violatum est a nobis, qui principes esse ceterorum qui jurarunt dicimur.' Mox ultionem flagitantibus, Cæsar,' inquit, 'profecto 1 sacrosanctus atque venerabilis nobis ereptus est. At senatus contatur metu, ne rempublicam lædat.' Reclamarunt illi: Tu igitur solus exsequere.' Atque ille: Vellem, et fas sit. Sed nec ego solus, neque vobis etiam solis adjutoribus in tanta re quicquam aut velle aut nolle debeo.' Perplexa respondentem acrius aggressi mercenarii, quod ambitiosissimum esse scirent, pontificem maximum facturos ostenderunt in Cæsaris lo

cum.

Et accepit omen Lepidus, egitque gratias, memoresque promissi esse in loco jussit. Tum illis audacius. pacem suam urgentibus: Cum impietate,' inquit, et injustitia conjunctum negotium est: attamen quæ jusse-· ritis faciam.' Hisque dictis in senatum se recepit.

78. Ibi Dolabella toto tempore satagebat haud parum indecore, uti retinere magistratum liceret: regressus dudum Antonius cum voluptate et risu spectabat jactantem

10 Non profecto edd. ante Crev.

se inimicum; simul ecquid in foro novarum rerum oriretur, opperiens. Sed postquam et illo spectaculo satiatus est, et extra curiam nihil majoris tumultus motum, animadvertit eo descendendum esse necessario, uti percussoribus impunitas detur. Sed necessitatem tegens, et in maximi beneficii loco daturus incolumitatem, simul confirmaturus Cæsaris acta senatusconsulto, ad perficienda quæ animo conceperat, ita cœpit:

[ocr errors]

79. Quamdiu quidem de conjuratione disceptastis, patres conscripti, ego sententiam meam non interposui. Sed ubi, percussoribus omissis, Cæsar oppugnari cœptus est, ex actis ejus omnibus unius tantummodo mentionem întuli, et ab ea sola difficultate tanto jam tempore vos explicare non potuistis. Neque sane mirandum. Nam si ponimus acceptos ab eo magistratus, periculum est, né tot et tales viri nostra quoque confessione indigni eis ha beamur.

[ocr errors]

80. Quid si jam convertamus animos ad innumera. bilia illa, quæ vel audire labor sit, quæ per civitates et nationes, et regna atque tetrarchias passim constituit Cæsar? Quis enim est, ut ita dicam, ad occidentem ab oriente angulus, actorum Cæsaris expers: quem ille non aut subegerit armis, aut beneficiis atque humanitate confirmarit? Cogitate igitur, ecquem existimetis æquo animo passurum auferri sibi, quæ acceperit a Cæsare, ut non omnia protinus bellis ardeant? At nos in tantum abhorremus à bellis, nec injuria, ut hæc sola multis causa sit, cur impunitam Cæsaris cædem esse patiamur. Infirmam enim et nimium vexatam armis rempublicam, non nisi quiete refoveri posse omnes consciscimus atque consentimus.

[ocr errors]

81. Sed reges et nationes, et unde longinquior est metus, mitto. Quid vos suburbanam hanc Italiam quieturam creditis, Cæsare condemnato? Scilicet veteranos illos cum iisdem armis et ordinibus in coloniis locatos nihil movebit metus amittendorum, tyranno judicato Cæsare, quæ sunt iis data ab eo præmia, cum consul et dictator populi Romani haberetur? Quid quod eorum sunt adhuc in Urbe multa millia, qui promissa expectant et

exigunt, Ne tanquam rebus incertis ambigamus, admonere recentissimum factum potest, quis hominum sensus sit atque animus. Quæ fuerit eorum hac proxima nocte circa senatorum domus discursitatio, plurimorum querelis paulo ante cognovimus. Omnes propemodum appellati sumus, et amplissimus quisque frequentius et minacius. Per horum igitur ora oculosque raptabimus Cæsaris corpus, his confectum contumeliis, quibus fas est tyrannorum vexari reliquias; et horum manibus non discerpemur? Scilicet cujus ductu auspiciisque ferocissimas illi devicerunt nationes, cujus beneficio fortunas suas omnes debere arbitrantur, quem semper in summis magistratibus imperiisque viderunt; eum summa affectum ignominia patienter ferent?

[ocr errors]

82. Quam urbanæ porro plebis, quam Italiæ totius indignationem fore credimus? Immo quam apud omnes pæne dixerim et Deos et homines invidiam nostram? quis ignominia tanta notatum a nobis feret populi Romani modo principem, qui nostrum imperium terminavit oceano, sed et trans oceanum ignotas prius adjecit gentes? Quæ vero judiciorum nostrorum inæqualitas et quam acriter notabitur, si præmia decernamus iis qui consulem in curia, sacrosanctum in sacro loco, pontificem maximum sub oculis Deorum confecerunt; hunc extrema dehonestemus infamia, qui propter excellentem virtutem etiam apud hostes habetur venerabilis ?

[ocr errors]

83. Quapropter ita censeo: Cum C. Cæsarem pro tyranno damnari nec fas sit, nec e republica, rata esse acta ejus et consulta omnia: interfectoresque incolumitate contentos esse, gratiasque hujus clementiæ nomine habere et agere senatui: quandoquidem simul laudari factum eorum, simul honori Cæsaris consuli non potest. Hæc una est optima concordiæ, quam omnes optamus, via. Sic et veteranos metu, et solicitudine civitatem Cic. Phil. liberabimus.' In eandem ferme sententiam magnus orator Munatius Plancus consul designatus disseruit: nisi Cic. ad quod pro percussoribus paulo liberalius. Hunc deinde M. Tullius excepit, et, qua solebat, summa eloquentia Vell.11. 58. disseruit, omnem memoriam injuriarum oblivione sem

I. 1. et 13.
Plut. Brut.

Fam. x. 8.
Dio et

et Cic. Phil. I. 1. et

Brut. et

Plut. Cic. piterna delendam esse.' Sed et Græcum verbum usurpaet Cæs. et vitamnestiam,' Atheniensium factum comme orans, ' qui post externa atque intestina mala, tyrannidemque perlatam, hac una tantum ratione rempublicam constituissent.'

Anton.

Appian.

84. Placatis per hæc ferme animis, et inclinatis ad concordiam, fit senatusconsultum, quæri de cæde Cæsaris non placere: acta rata esse.' Additum est, propter utilitatem publicam,' quasi per se invalida fuissent; tendentibus percussorum amicis, et concedente Antonio. Sed et illud expresserunt veteranorum centuriones tribunique, uti de præmiis suis atque coloniis nominatim referretur; hic etiam, quasi per metum, cedente Antonio, et demonstrante, cum præsidium senatus non habeat, nihil denegari posse armatis.' Inter hæc postulantibus patribus, uti concordiæ ineundæ exemplum consules darent, quemadmodum et consilium dedissent,' depositis Cic. Phil, inimicitiis in gratiam redierunt: et ex eo die Antonius 1.13. Dio. collegam consulatus sui Dolabellam agnovit.

Cic. ad Att. XIV. 14.

Appian.

85. Senatu dimisso, L. Pisonem circumsteterunt quidam, ne tabulas testamenti Cæsaris proferret, neve palam sepeliret mortuum, rogitantes: ne forte quid inde novarum rerum exoriretur. Negantem inde presserunt acrius, minas intendentes, si propter eum dissiparentur tantæ opes, quas publicas esse oporteret, tyrannum fuisse Casarem subinnuendo.

86. Igitur Piso consules altissima voce testatur, patres nondum digressos iterum cogi petiit. Rem enim sane magnam incidisse: quando ii qui tyrannum oppressum esse pugnent, tot exoriantur pro uno tyranni. Sepeliri pontificem maximum vetant," et testamentum profe

11 Nolunt Cler. Luctant reliq. edd. ante Crev.

* Græcum verbum usurpavit amnestiam] Accuratissimæ Ciceronis editiones non habent vocem amnestiam. Sed et Muretus, 1. 11. Variar. Lection. c. 15. multis probat propriam hac in re apud Athenienses loquendi formulam

fuisse, un μvηoikaкeiv. Mureti argumenta recenset, et adoptat celeberrimus apud nos Demosthenis interpres Torellius in notis ad orationem Æschinis in Ctesiphontem. Crev.

« IndietroContinua »