Immagini della pagina
PDF
ePub

proposuit, ita concitatus est plebis affectus, ut omnium ore patientia hujus et animi magnitudo concelebraretur, negarentque vulgo homines diutius se laturos consulis insolentiam.

12.

11. et 12.

23. Et certe studia vulgi ludis qui, sub eos dies pro Bruto edebantur, patuerunt. Receptum erat moribus, ut Liv. xxv. Apollinares ludos urbanus prætor faceret. Sed quia percussores Cæsaris tuti esse in Urbe non poterant, vicem Att. xv. 10. suam Brutus C. Antonio collegæ suo demandavit, eique Appian. ludorum suorum apparatum transdidit. Et fuit is plane Plut. Brut. magnificus atque sumtuosus. Nec ludi tantum proscripti, Cic. ad sed etiam postridie venatio. Sperabant ea voluptate Att. xvI.4. Appian. delinitam plebem æquiorem postea fore percussoribus. Et erant conducti, per quos initium clamoris nasceretur, ' revocandos esse primarios viros populique amantissimos.' Cic. Phil. Et sequebatur miseratio, sensimque etiam reliqui specta- 1.15.11.13. tores jungebant vocem, mirifico omnium plausu: cum Appian. ingens multitudo plebis in theatrum irrupit, inhibuitque spectaculum, donec ista postulatio penitus extingueretur.

24. Inter hæc Dolabella propere in Syriam profecto, quia rumor erat Cassium et Brutum de antiquis provinciis occupandis cogitare, M. Antonius respicere Macedonicas legiones cœpit, numero et genere militum validas, multisque adjectis equitibus, et levi armatura. Per eosdem dies forte, an fraude illius, percrebuit fama, Getas in Macedoniam irrumpere. De hac ad senatum referens, interesse reipublicæ ' dixit, 'non deduci a Macedonia exercitum, qui et ipsius Cæsaris destinatione prius Getis, quam Parthis coërcendis comparatus esset. Præterea nihildum ex Parthis hostile nuntiari.' Senatus mittendum prius ad res Macedoniæ inspiciendas legatos censuit. Nec, expectato eorum reditu, exercitum Antonio decreverunt, multa tum temporis senatui grata facienti. Atque ille cum amicis Dolabellæ pactus est, ut unam ei legionem mitteret, ceteras quinque retineret. Post hæc reversi ex Macedonia nullos ibi fuisse Getas retulerunt: adjecto tamen, in Antonii ut putatur gratiam, periculum esse ne irruant, si ex Macedonia legiones deducantur.

25. Cum hæc obtinuisset, colorem reportandi in Ita

et x. 4.

Att. XIV.

14.
Vell. 11. 60.
Appian.

[ocr errors]

Cic. Phil. liam exercitus quærens, cum A. D. Kalendas Junias se1. 2. et ad natus haberetur, permutari provincias petiit, ut sibi Gallia, D. Bruto Macedonia decerneretur.' At vero senatus, intellecto consulis vaframento, induci non potuit: quidam etiam ex eo ordine privatim scripserunt ad Brutum, hortantes ne Antonio cederet. Igitur Antonius, Cæsaris exemplo, confugit ad populum, ejusque scito provinciam Galliam obtinuit, Octaviani præcipue gratia Cic. Phil, adjutus, cum legionibus quæ erant Apolloniam præmissæ; et frater Antonii Caius Macedoniam.

Dio.

III. 10.

Dio.

26. Unde adolescens ille clarior in dies, plebique et militibus gratior, magna horum frequentia stipabatur, etiam pecunia favorem concilians. Nec dubitabatur novarum rerum hæc esse primordia, nec ultra differri turbas, præsertim quia M. Antonius incrementa hujus ægerrime ferens, ad se volentem, colloquii causa, in tribunal ascendere, quemadmodum facere, Cæsare rerum potiente, erat solitus, repulerat per lictores, detrahique ex loco superiore jusserat. Hinc immensæ multitudinis iræ. Nec deAppian. erat Octavianus accendere odia, forum vitans, sed per ceteras celebriores partes Urbis in excelsa loca insiliens, in morem concionantis Antonium accusabat.

Dio.

Appian.

27. Jamque ille et a tribunis centurionibusque suis monebatur, finem injuriarum faceret, filioque Cæsaris, cujus beneficiis sua deberent omnia, vel sua causa conciliaretur.' Et cum ille commode respondisset, iisdem auctoribus congressi, post mutuas querelas ita redierunt in gratiam, ut sæpius redeundum esset. Nam uterque mentis alterius non nescius, arguendi tempus nondum venisse putabat; et animos, satis jam sua iracundia et suspicionibus exacerbatos, amici non sinebant conquiescere: nunquam defuturis, qui potentiorum inter se inimicitias suam occasionem putent; et in pace negligendi, turbari malint omnia, dum aliquo in numero propter præsentem necessita-. tem habeantur.

28. Igitur non multi intercesserunt dies, cum iterum impugnare Cæsarem Antonius cœpit, quanquam recenti beneficio Galliæ provinciæ obligatus. Forte tribunus quidam plebis decesserat, cujus in locum Flaminium com

mendabat Cæsar, petere non ausus,' quod ætatem legitimam non habebat: sed populus sensuum ejus non ignarus, ipsi tribunatum offerebat. Unde simul et patres et Antonium metus cepit; senatu percussoribus Cæsaris timente, Antonio sibi, si facultatem adeptus adolescens disertus et præpotens turbandæ plebis, aut paternas inimicitias exequi, aut suas, cœpisset. Igitur Antonius edictum proposuit, Cæsarem contra leges appetere quicquam vetans: et, nisi paruisset, vim consulatus minabatur. Ea indignatione plebis exceptum hoc edictum traditur, ut Antonius, desperato posse obtineri quod volebat, præsente tribunorum numero contentus, tollere comitia cogeretur.

29. At Cæsar, missis circa patris colonias certis hominibus, veteranos solicitabat: idemque per alios agebat apud legiones, quæ cum Antonio ituræ in Galliam, ex Macedonia modo reverterant. Tum quoque, eorundem tribunorum opera, deponere simultates suas in Capitolio professi sunt. Nequicquam. Mox enim Antonius quosdam ex præsidio suo ad consilium amicorum adduxit, quos sibi Cæsaris dolo parare insidias diceret. Nam ad priorem metum somnio factus erat timidior; prima nocte, Plut. postquam reconciliati in Capitolio fuerant, dextram suam ardere fulminis ictu imaginatus.

Anton.

Cic. ad

Fam. XII.

23.

Clem. 1. 9.
Plut.

30. Neque Cæsaris accipere purgationem voluit Appian. quanquam insontem insimulare ficto crimine videre- Vell. 11.60. tur. Qui tamen eo tempore prudentes et boni viri habebantur, et credebant factum, et probabant. Jam enim Octavianus per Ciceronem ad senatum se applicare cœpe- Sen. de rat. Sed non admissus ab Antonio circa fores ejus expostulabat, se immo quotidianis insidiis peti; multaque in caput suum execratus, si merito argueretur, judices pos- Appian. cebat. Cum prodiret ad eum nemo, ipsos se Antonii Vell. Suet. amicos judices ei ferre' dixit: postremo abiens clara Appian. voce testatus est populum, si quid sibi accidisset, penes Antonium necis suæ causam fore.' Acerbioribus igitur,

r Cæsar, petere non ausus] Snpra, c. 17. jam memoravit ex Suetonio Freinshemius Cæsarem dissimulanter ambisse tri

bunatum. Quæ petitio non vi.
detur ab hac, quæ ex Appiano
hoc loco narratur, distinguenda.
Crev.

Sueton.

Aug. 10.

Cic. ad Fam. XII. 3. Dio.

XI. 6. et v.

xv. 19.

ut solent, post reconciliationes odiis, ad comparanda sibi præsidia, eademque detrahenda inimico, uterque properabat.

31. Antonius alliciendæ plebi statuam Cæsaris posuit in rostris, inscriptam, PARENTI OPTIME MERITO: deinde legem agrariam per Lucium fratrem promulgabat, Pomtinas paludes divisurus, quamlibet siccatæ nondum Cic. Phil. erant. Ea lex per vim perlata: septemviri dividendis 7. et ad Att. agris creati, quos inter et C. Antonius fuit, tum maxime prætor. Tres enim fratres eodem tempore totidem gerePlut. Dio. bant magistratus, magnum ad quælibet audenda robur. Cic. Phil. Et legis quidem istius tanta fuit apud dementem populum gratia, ut L. Antonio statua equestris inaurata in foro poneretur, in qua inscriptum erat, QVINQVE ET TRIGINTA TRIBVS PATRONO POPVLI ROMANI. Sed et equites aliam posuerunt, item ascribentes, PATRONO, et aliam novo exemplo tribuni militum, qui in exercitibus Cæsaris fuerant.

VI. 5.

Cic. Phil. II. 40.

32. Eo tempore Casilinum coloniam deduxit M. Antonius, quo Cæsar paulo ante deduxerat; cum in eam coloniam, quæ esset auspicato deducta, dum esset incolumis, novos ascribi colonos liceret, nova colonia non posset jure deduci. Sed Antonius quidlibet honestum putans, quod firmandæ potentiæ esset, multa moliebatur cum fratribus. Provincias adimebant, aut dabant, aut proroga1. 8. et v.3. bant contra legem Juliam, qua nulla poterat esse publice utilior; tribunorum ad hæc usi opera, quos Marcus pecunia suos fecerat.

Dio.

Cic. Phil.

Appian.

Dio.

33. Interim et Sex. Pompeius, Antoniorum opera revocatus, excessit Hispania; in qua post fratris interitum copias haud contemnendas paraverat. Cum enim aliquamdiu in Lacetanis latuisset, latrocinio se tolerans, paulo post pluribus ad eum ex Mundensi fuga coëuntibus, Strabo III. Pompeium ausus profiteri, Lacetanorum juventutem induxit, ut se in Bæticam sequeretur. Venit ad eum et ex Africa regulus Arabio, quem paterna ditione Bocchus atque Sitius expulerant. His auxiliis multas occupavit urbes quarum deinde præsidio vim Carinatis elusit, cum Vell. 11. 73. majoribus copiis a Cæsare missi. Postea cum successore

p. 161.

Dio.

Appian. Civ. IV.

Att.xv.20.

Carinatis, Asinio Pollione prætorio, bellum clarissimum gessit. Carteiæ cum una legione receptus, Eboram deinde Cic. ad oppugnavit cepitque. Eadem die de morte Cæsaris cog- et xvi. 4. novit. Inde ad sex legiones, quas in ulteriore provincia reliquerat, rediit: missis Romam ad consules literis, 'ut sibi ad larem suum liceret reverti : exercitus omnes dimitterentur.'

34. His deinde successibus firmior, cum ad eum quo- Dio. tidie multi confluerent, Asinium mors Cæsaris et secutæ illam turbæ plurimum debilitarent, Carthaginem Novam obsidere ausus est. At cum per absentiam ejus premi socios suos a Pollione audisset, cum valida manu congressus, claram victoriam obtinuit, virtutem ejus plurimum adjuvante casu. Fore acciderat ut, Asinio in fugam acto, pars tamen exercitus strenue repugnaret, ambiguam factura victoriam, nisi eodem tempore et paludamentum, quod inter fugiendum abjecerat Pollio, vidissent inter hostium manus, et Pollionem interfectum audissent. Ejus nominis errore, nam illustris eques duci cognominis ceciderat, simul conspectu vestis, tanquam amisso duce, exterriti cesserunt.

I

et XIII.4.

35. Ab hoc tempore potens pollensque Pompeius, omnem fere ulteriorem Hispaniam recepit, donec M. Lepidus citeriori præfuturus, in proximam Galliam venit. Is Cic. Phil. auctoritate sua Pompeium adduxit ad pacem, effecitque v. 14. et 15. ut discederet ab armis, senatus illi septies millies, quan- et 5. tum ex bonis ejus paternis Cæsar redegerat, et oræ maritimæ præfecturam daret. Quæ res eo confici facilius potuit, quod salvis Cæsaris actis fiebat. Quippe Cæsar extremo tempore cunctis, etiam quibus nondum ignovisset, sine exceptione pristina jura reddiderat : ut non novum ei

1 Conspecta edd. ante Crev.

Appian. Vell. 11.73.

Civ. iv. et

Cic. Phil.

XIII. 5.
Sueton.
Cæs. 75.

• Septies millies] Marcas nostrates 2734375. Ceterum ut hæc omnia quæ hoc loco memorantur Pompeio darentur a senatu, nihil opus erat Lepidi auctoritate. Senatus enim pæne totus adhuc

e Pompeianis partibus consta-
bat, ut observat Velleius. Sed
et Ciceronem in Philippicis o-
peræ pretium est videre, ut sese
efferat et exultet de Pompeio
patriæ restituto. Crev.

« IndietroContinua »