Immagini della pagina
PDF
ePub

Strat. III.

13. Dio.

14.

Plin. x. 37.

rum cognita, confirmarent, ab altissimis arboribus efferri faces accensas jusserunt. Deinde cum id parum intelligeretur, tenuem plumbi laminam literis insculptis convol- Frontin. verunt, quæ per urinatorem alligata brachio sub aqua deferretur. Cum hoc modo sæpe commeassent literæ, atque parte Scultennæ, quæ nunc quoque Mutinam intrat, sa- Cluv. Ital. Antiq.1.36. lem, quo maxime indigebant obsessi, cuppis inclusum, Frontin. itemque pecora intromisissent; sentiens quod agebatur An- Strat. III. tonius, retia per amnem tetendit, quibus omnia hæc exciperentur. Tum ad aliam astutiam transitum, et columbæ Frontin. cum epistolis ultro citroque missæ. Priusquam dimitterentur, in obscuro loco fame macerabantur. Deinde epistolæ seta religabantur ad collum. Sic dimissæ, quam proxime urbem poterat, cibi lucisque desiderio petebant summa quæque ædificia, ibi excipiebantur: utique postquam intellecta re cibum certis locis collocari Brutus jusserat. Eædem deinde remittebantur a Bruto cum literis, Plin. loca nota repetentes.

Strat. III.

13.

31. Sic obfirmato ad tolerandam obsidionem Decimo, Dio. Antonius, fratri Lucio custodia operum ad Mutinam demandata, castra hostium castris opposuit. Crebræ inde Appian. velitationes, sed nihil ad rerum summam: inter quas et Dio. Galli equites, quos cum elephantis ad Cæsarem defecisse diximus, ad Antonium redierunt, clade etiam aliqua Cæsarianis illata ; et inter pabulatores oborto certamine, suos unoquoque conante defendere, acriter pugnatum, superiorque discessit Antonius. Interim P. Ventidius ex colo- Appian. niis Cæsaris instar duarum legionum collegit, notus plerisque et militiæ socius. Magni inde rumores extiterunt in Urbe, cum eo properare audiretur: fugerantque multi, atque inter eos Cicero. Sed conjungere se cupientem Antonio Ventidium Cæsar et Hirtius excluserunt. Ergo profectus in Picenum, ibi quoque delectibus habitis, aliaque conscripta legione, temporibus insidiabatur.

32. Dum hæc in Urbe et Italia fiunt, M. Brutus in Ma- Dio, XLVII. cedonia et Epiro res suas insigniter auxit. C. Antonius, Plut. Brut. progressus Apolloniam, eo contrahere quicquid militum vicinis locis erat, moliebatur. Sed ubi et illi se ad Brutum potius contulerunt, et Apolloniatas eodem inclinare

Delph. et Var. Clas.

Livius.

15 Y

5418

LIBRI CXVIII. SUPPLEMENTUM.

Antonius sensit, magnam urbem et gravem, relicta A pollonia, Buthrotum profectus est. Mpx amissis in itinere cohortibus tribus, quæ cæsæ a Bruto fuerant, cum præter Cic. Phil. Amantiam et Bullidem teneret nihil, huc statuit contendere. Sed loca, per quæ eundum erat, Cicero adolescens jam præceperat: per quæ vi conatus aperire viam, victusque, dum inter paludes longo agmine se recipit, a Bruto circumvenitur.

XI. 11.

Plut.

Appian.

et Plut.

33. Facile erat delere universos: sed Brutus parcendum dicens suis mox futuris, consalutari eos jussit, et cum nihil responderent, tamen dimitti. Sed rursus in præruptis locis nactus, circumdatosque uti prius salutans, commovit omnium animos, ut dignum existimatione sua prædicantes, qua mitis et sapiens ferebatur, in fidem ejus concederent. Antonium etiam deditum ita clementer habuit, ut ne magistratus quidem eriperet insignia : simulque cum Bruti literis ad senatum allatæ sunt Idibus Aprilibus a Brut. 11. 7. C. Antonio proconsule' hoc enim adhuc vocabulo utebatur.

Dio.
Appian.
Plut.

Cic. ad

34. Hæc igitur epistola movit iram patribus: ut, quam Brutus scripserat, mira senatus lætitia, totiusque civitatis Vell. 11.62. alacritas excepit atque laudavit. Igitur paucis ab inde diebus, cum 3 fugatus a Mutina Antonius animos patribus fecisset, Bruto Cassioque provinciæ, quas jam privato consilio occupaverant, decretæ sunt : laudati exercitus qui his se tradidissent. Senatusconsulto comprehensæ comprobatæque pecuniæ, quas a quæstoribus transmarinarum provinciarum acceperant. Postremo præceptum rursus omnibus provincias trans Ionium habitantibus, ‘uti M. Bruto, C. Cassio dicto audientes essent.' Sed jam de rebus, quas interim in Asia Dolabella gessit, exponen

Plut.
Appian.

Civ. III. et

IV.

Cic. Phil. XI. 12.

dum est.

3 Quam pro cum legebatur ante Crev.

SUPPLEMENTUM

LIBRI CXIX.

HISTORIARUM

T. LIVII

PATAVINI.

Appian.

Cic. Phil.

XI. 1. et

1. P. DOLABELLA, cum in consulatu suo Syriam ple- Vell. 11. 60. biscito obtinuisset, sic instituit agere, tanquam non ad Dio, XLVII. unam provinciam tuendam, sed ad infinitam colligendam Civ. III. potentiam viribus opus haberet. Erat enim inter hunc et Antonium collegam, sicut mox ejus rei certa indicia x. 19. eruperunt, de occupanda dominatione inita pactio. Id- Vell. circo simul Achaiam attigit, Veterem Antistium nactus Brut, 1.11. (quem postea Bruto accessisse diximus) pecuniam ab eo poposcit; deinde per Macedoniam atque Thraciam agendo Dio. eadem, M. Octavium Marsum legatum cum una legione Cic. Phil. præmisit in Asiam.

a

Cic. ad

XI. 2.

2. Ipse tardius insecutus, allato senatusconsulto, quo Dio. Cassio Syriam ab senatu datam cognovit, C. Trebonium, qui tum Asiæ præerat, adiit: complexusque hominem et Cic. Dio. familiarissime collocutus, adeo fefellit, ut nihil non in ejus amicitia collocandum esse Trebonius crederet, cibaria militibus ejus daret, cum ipso creberrime et confidenter versaretur. Sed hæc utrum eo animo facta sint, an vero

a Allato senatusconsulto, quo Cassio Syriam ab senatu datam cognovit] Et hoc numeretur inter Dionis hallucinationes. Constat enim ex Phil. xI. 11. et 12.

post interfectum demum a Do-
labella Trebonium, Syriam Cas-
sio a senatu decretam esse.
Crev.

Appian.

b

ut ad fraudem Dolabella illiceretur, inter auctorum dissensionem tanto post tempore difficile dijudicatu est. Certe neque Pergami, neque postea Smyrnæ admissum esse Dolabellam traditur : forum tantum rerum venalium, tanquam consuli videlicet, præbitum. Ideoque incensum ira Dolabellam, oppugnationem tentasse ferunt oppidi: summotumque Trebonii promissis, fore ut Ephesum intromitteretur. Neque tamen excusandus Dolabella est, utro modo res acciderit, fide violata.

3. Quippe, missis a Trebonio copiis, quæ proficiscentem Ephesum sequerentur atque observarent; hostilia agitans animo, dissimulavit omnia, donec, minore parte in proximis locis relicta, plures revertisse Smyrnam cognovit. Cic. Phil. Tum vero paucos illos per insidias delevit: statimque Smyrnam contendens, fidelissimorum antiquissimorumque sociorum oppidum irrupit noctu, scalis ad moenia, qua parum attente custodiebantur, appositis. Trebonius in cubili deprehensus, cum ad Dolabellam deduci posceret, Cic. Phil. contumeliosissime exceptus, deinde Samiario cuidam exuli traditus, verbera atque tormenta pertulit, ne publicam pecuniam proderet.

XI. 2. et XII. 10. Dio. Appian.

XI. 2.

Oros.vi.18.

Dio.

Vell. 11. 69. 4. Postquam sic excruciatus est biduo, caput abscidi' Liv. Epit. jussit Dolabella: idque in tribunali ubi jus reddere conAppian. sueverat propositum, deinde ad Cæsaris statuam proCic. Phil, jectum, pilo suffixerunt milites, gestaruntque circum vias: XII. 2. et postremo per plateas silice stratas mittentes remittentesque Appian. pro pila, sic contriverunt, ut amplius agnosci nequiret. Corpus tractum atque laceratum in mare abjectum est. 5. Ad hunc modum occiso Trebonio, Dolabella occuFam. XII. pavit Asiam, seque munire rebus omnibus instituit, acerbe cogendo pecunias, et classem a Rhodiis, Lyciisque, atque Appian. ex Pamphylia et Cilicia, per L. Figulum contrahendo: Liv. Epit. non ignarus instantium. Quippe quamprimum hæc sunt Cic. Phil. Romæ cognita, hostis ab senatu judicatus est: diesque dictus, intra quem impune ab eo discedere milites atque

Cic. ad

12. et 14.

et 15.

Civ. IV.

XI. 6. Appian.

Dio.

b Inter auctorum dissensionem] Quinam auctores fraudis in Dolabellam comparatæ Trebonium arguant, assignare non possu

mus. Cicero quidem, Velleius, Orosius, atque ipsi Appianus et Dio, nulla tali suspicione Trebonium aspergunt. Crev.

familiares possent. Decretum præterea, uti consules, Mutinensi bello confecto, Asiam obtinerent provinciam, et de Dolabella sumerent pœnas.' Nondum enim Cassii conatum successusque compererant: et veriti ne interea Dolabella fieret firmior, finitimarum provinciarum prætoribus curam Asiæ, donec eo venissent consules, de- Cic. ad mandarunt.

Fam. XII.

14.

6. Sed priusquam ab illis quicquam ageretur, rebus Dio. Cassii auditis, huic bellum contra Dolabellam decreverunt, amplissimis verbis Cicerone dicente sententiam; uti ejus Cic. Phil. belli gerendi causa, C. Cassius pro consule, quibus ei x1. 12. videatur, naves, nautas, pecunias, ceteraque omnia quæ ad bellum gerendum pertineant, imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto, jus potestatemque habeat: utque quamcumque in provinciam, ejus belli gerendi causa, advenerit, ibi majus imperium C. Cassii proconsulis sit, quam ejus erit, qui eam provinciam tum obtinebit, cum C. Cassius proconsul in eam provinciam venerit.' Eodem senatusconsulto comprehensum, uti finitimi reges, tetrarchæ, dynastæ C. Cassium suis copiis opibusque adjuvent:' et de Dejotaro patre et filio' regibus nominatim, qui, audita Cic. Phil. morte Cæsaris, Armeniam ab eo sibi ablatam, suo Marte II. 37. recuperaverant.

7. Interim et Mutinense bellum ad finem venit, sed

ita ut majorum inde motuum exordium oriretur. C. Cic. ad Pansa consul cum novis ex Italia delectibus (quatuor le- Fam. x. 30. giones tironum erant) et Ser. Sulpicio Galba, qui ad eum, itineris accelerandi causa, millia passuum centum erat missus, Bononiam processerat. Inde ut ad castra Dio, XLVI. collegæ et Cæsaris perveniret per viarum angustias tutius, Cic. noctu obviam ei D. Carsuleium, qui bello Alexandrino præclaram operam Cæsari navaverat, cum legione Martia, et duabus prætoriis cohortibus, Hirtii atque Cæsaris,

miserunt.

Appian. Civ. III. Hirt. de

B. Alex. Appian. et Cic.

8. Hoc ubi sensit Antonius, quanquam iter arctum occludere palam potuisset; tamen ne moram injiceret bello, quamprimum enim pugnare cupiebat, insidias per Dio. sylvestria Æmiliæ viæ disponere maluit. Quam ad rem Frontin.

1 Filiis edd. ante Crev.

Strat. 11. 5.

39.

« IndietroContinua »