Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 550.tivosque, et captivos omnes redderent Romanis, et naves A. C. 202.6 rostratas, praeter decem triremes, traderent, elephantos

que, quos haberent domitos : neque domarent alios. Bel• lum neve in Africa, neve extra Africam, iniussu populi * Romani gererent. Masinissae res redderent, foedusque * cum eo facerent. Frumentum stipendiumque auxiliis, donec ab Roma legati redissent, praestarent. Decem millia talentum argenti, descripta pensionibus aequis in

annos quinquaginta, solverent. Obsides centum arbi*tratu Scipionis darent: ne minores quattuordecim annis, neu triginta maiores. Indutias ita se daturum, si per priores indutias naves onerariae captae, quaeque fuissent • in navibus, restituerentur. Aliter nec indutias, nec spem

pacis ullam esse.' Gisgonem Has conditiones legati quum domum referre iussi in contra pa- concione ederent, et Gisgo ad dissuadendam pacem provetat Han- cessisset, audireturque a multitudine, inquieta eadem et nibal. imbelli: indignatus Hannibal, dici ea in tali tempore audi

rique, arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. Quae insueta liberae civitati species quum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate, Novem, inquit, annorum a vobis profectus,

post sextum et tricesimum annum redii. Militares artes, : •quas me a puero fortuna nunc privata, nunc publica 3 • docuit, probe videor scire. Urbis ac fori iura, leges, mores, vos me oportet doceatis.' Excusata imprudentia, de pace multis verbis disseruit, quam nec iniqua, et necessaria esset. Id omnium maxime difficile erat, quod ex

navibus per indutias captis nihil, praeter ipsas comparebat Pacem ac- naves : neque inquisitio erat facilis

, adversantibus paci

, qui + cipiunt

arguerentur. Placuit naves reddi, et homines utique inCarthag.

quiri

. Cetera, quae abessent, aestimanda Scipioni permitti: atque ita pecunia luere Carthaginienses. . Sunt qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde praeparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant: postulantique ante omnia Scipioni, ut Hannibal sibi tra

deretur, responsum esse, Hannibalem in Africa non esse. 38. Postquam redierunt ad Scipionem legati ; quae publica

in navibus fuerant, ex publicis descripta rationibus quaestores: quae privata, profiteri domini iussi ; pro ea summa 3

I Auxiliis] cf. Supr. xxviii. 16. publica] 'Ea vivendi sors, quam mihi

2 Post sextum et tricesimum] cf. nunc privata fortuna mea, nume Supr. 30. et 35. Sed haec aegre con- publica Carthaginis fortuna deiit. ciliari posse existimat Crevier. cum Crev. eo, quod Carthagini Hannibal esset, 4. Qui arguerentur] Iis qui res in quum eum vixdum puberem Hasdru- navibus captas possidere arguerentur. bal literis ad se arcesseret, supr. xxi. 3. 5 Profiteri] Hoc verbum ad da

3 Fortuna nunc privata, nunc minos proprie refertur, sed destipte

Indutiae in

pecuniae viginti quinque millia pondo argenti praesentia U. C. 550.

A. C. 202. exacta : indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. Additum, ne per indutiarum tempus alio usquam, tres menquam Romam, mitterent legatos: et, quicunque legati ses. Carthaginem venissent, ne ante dimitterent eos, quam Romanum imperatorem, qui, et quae petentes venissent, certiorem facerent. Cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo, et M. Marcius Ralla, et L. Scipio imperatoris frater. Per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem annonae effecerunt, ut pro vectura frumentum mercator nautis relinqueret.

Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat ; iussusque erat Ti. Claudius mature in Siciliam classem ducere, atque inde in Africam traiicere, et alter consul M. Servilius ad urbem morari, donec, quo statu res in Africa essent, sciretur. Segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant; quod Patres de pace Scipionis potius arbitrium esse, quibus legibus daretur, quam consulis, censuerant. Prodigia quoque, nuntiata sub ipsam famam rebel- Prodigia. lionis, terrorem attulerant. Cumis solis orbis minui visus, et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae. Ariciae forum, et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis, et porta, de coelo tacta: et in Palatio lapidibus pluit. Id prodigium more patrio novendiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata. Inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa. Nam ita abundavit Tiberis, ut ludi Apollinares, circo inundato, extra portam 6 Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint. Ceterum ludorum ipso die, subita serenitate orta, pompa, duci coepta ad portam Collinam, revocata deductaque in circum est, quum decessisse inde aquam nuntiatum esset: laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollenni spectaculo reddita. Claudium consulem, profectum tandem ab urbe, inter

39. portus Cosanum Lauretanumque atrox_vis tempestatis Classis adorta in metum ingentem adduxit

. Populonios inde Claudii quum pervenisset, stetissetque ibi, dum reliquum tempes- pestate tatis exsaeviret, Ilvam insulam, et ab Ilva Corsicam, a Cor. vexata.

profiteri idem quod describere vult, vel ad portam Collinam sitam, postea et quaestoribus accommodatum est. demum a L. Porcio consule votam,

6 Ad aedem Erycinae Veneris] et deinde a L. Porcio L. F. Licino Aedem Veneris Erycinae quam Fa- duumviro dedicatam fuisse, infr. xl. bius voverit, supr. xxii. 9. 10. et de 34. monet Drakenb. ita ut aut erradicaverit, supr. xxiii. 31. hoc loco in- verit Livius, aut locum, ubi postea telligi non posse, quippe quae in Ca- aedes condita est, per prolepsin ita pitolio esset ; alteram autem extra vocaverit.

[ocr errors][ocr errors]

V. C. 550. sica in Sardiniam traiecit

. Ibi superantem Insanos montes, A. C. 202. multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta,

disiecit classem. Multae quassatae armamentisque spoliatae naves: quaedam fractae. Ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit. Ubi dum subductae reficiuntur naves, hiems oppressit : circumactumque anni tempus, et, nullo prorogante imperium, privatus Ti. Claudius classem Romam reduxit. M. Servilius, ne comitiorum causa ad urbem revocaretur, dictatore dicto C. Servilio Gemino, in 7 provinciam est profectus. Dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit. Saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt. Itaque, quum pridie Idus Martias veteres magistratu abissent, novi suffecti non essent, respublica sine curulibus magistratibus erat.

T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus: in locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. Ab L. Licinio Lucullo et Q. Fulvio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. Pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem comperti, damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis. P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio creati, magistratu se abdicarunt, quum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent, et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerealia ludos dictator et magister equitum ess

senatusconsulto fecerunt. 40. Legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque Legati Carquum venissent Romam, senatus ad aedem Bellonae ha

Ubi quum L. Veturius Philo, pugnatum cum veniunt. Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna, finemque ,

tandem lugubri bello impositum ingenti laetitia Patrum
exposuisset; adiecit, Verminam etiam, Syphacis filium,
quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum. In
concionem inde prodire iussus, gaudiumque id populo
impartire. Tum patuere, facta gratulatione, omnia in urbe
templa, supplicationesque in triduum decretae. Legatis
Carthaginiensium et Philippi regis (nam ii quoque vene-
rant) petentibus, ut senatus sibi daretur, responsum iussu

Patrum ab dictatore est, consules novos üs senatum daturos U. C. 551. esse. Comitia inde habita. Creati consules Cn. Cornelius 4. C. 201. Lentulus, P. Aelius Paetus : praetores, M. Iunius Pennus, nelio, P. cui sors urbana evenit; M. Valerius Falto Bruttios, M. FaAelio Coss. bius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sor

thaginien- bitus est.

ses Romam

7 Dictatore dicto] Post hunc usque Fast. iv. 393. et 59.
ad Syllam dictatores in republica non 9 Suprema Carthaginiensibus pe
fuerunt. Vide Pighium in Ann. ad gna] Pugna, quae suprema, postrena
hunc annum p. 228. DUKER. fuit Carthaginiensibus, bello iam, non

8 Cerealia] De his ludis cf. Ovid. solum proelio victis, Crev,

titus. De provinciis consulum nihil ante placebat agi, U. c. 5.50. quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi A. c. 202. essent. Belli finem alterius, principium alterius prospiciebant animis. Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat pro- Provinciae. vinciae Africae ; seu bellum foret, facilem victoriam, seu 1 iam finiretur, finiti tanti belli se consule gloriam petens.

Negare itaque prius quicquam agi passurum, quam sibi Africa decreta esset, concedente collega, moderato viro et prudenti ; qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat. Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio, tribuni plebis, érem, priore anno nequicquam tentatam ab · Ti. Claudio consule, Cn. Cornelium tentare' aiebant. • Ex auctoritate Patrum latum ad populum esse, cuius vel• lent imperium in Africa esse. Omnes quinque et tri'ginta tribus P. Scipioni id imperium decresse.' Multis contentionibus, et in senatu et ad populum, acta res postremo eo deducta est, ut senatui permitterent. Patres igitur iurati (ita enim convenerat) censuerunt, uti consules provincias inter se compararent, sortirenturve, uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet. Cui classis obvenisset, in Siciliam navigaret: si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam trajiceret. Consul mari, Scipio eodem, quo adhuc, iure imperii terra rem gereret. Si conditiones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent, utrum consulem, an P. Scipionem, iuberent pacem dare ; et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare. Si pacem per P. Scipionem dari, atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiiceret. Alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio praetore acciperet. P. Scipioni cum exercitibus, quos haberet, in provincia Africa prorogatum imperium. Praetori M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis, quibus C. Livius priore anno praefuerat, decretae. P. Aelius praetor duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremellio acciperet." Legio una M. Fabio in Sardiniam, quam P. Lentulus pro praetore habuisset, decernitur. M. Servilio prioris anni consuli, cum suis duabus item legionibus, in Etruria prorogatum imperium est. Quod ad Hispanias attineret, aliquot iam annos ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidi

Uti consules cum tribunis agerent, si iis videretur, ut plebem rogarent, cui iuberent in Hispania im

41.

num esse.

i Finiti tanti belli se consule] consule finitum iri, ut revera accidit. Recte videtur Perizonius legere a se At cupiebat ipse ultimam bello maconsule. Sane apparebat bellum eo num imponere. Crev.

navibus res

U. C. 551. perium esse. Is ex duobus exercitibus in unam legionem A. C. 201. conscriberet Romanos milites, et in quindecim cohortes

socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret: veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. Cornelio consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, Cn. Octavii, quae in Africa esset, P. Villii, quae Siciliae oram tuebatur, decreta : ut, quas naves vellet, deligeret. P. Scipio quadraginta longas naves haberet, quas : habuisset. Quibus si Cn. Octavium, sicut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium esset: si Laelium praeficeret, Octavius Romam decederet: reduceretque naves, quibus consuli usus non

esset. Et M. Fabio in Sardiniam decem longae naves de14. legioni- cretae. Et consules duas legiones urbanas scribere iussi : bus, 100.

ut quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longesta. gis respublica administraretur.

42. Tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. Legati

Priores Macedonas introduci placuit: quorum varia oratio Philippi. fuit; partim purgantium, quae questi erant missi ad regem

a Roma legati de populatione sociorum; partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani, sed multo infestius M. Aurelium ; (quem ex tribus ad se missis legatis, delectu habito, substitisse, et se bello lacessisse contra foedus, et saepe cum praefectis suis signis collatis pugnasse) partim postulantium, ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, captique in vinculis essent, sibi restituerentur. Adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit

, • Aurelium relictum, ne socii populi Romani, fessi popula'tionibus atque iniuria, ad regem deficerent, finibus socio‘rum non excessisse : dedisse operam, ne impune in agros

eorum transcenderent populatores. Sopatrum ex purpu- 3
‘ratis et propinquis regis esse: eum cum quattuor millibus
Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse,
• Hannibali Carthaginiensibusque auxilio.' De his rebus

interrogati Macedones, quum perplexe responderent ipsi, 4 Cum tristi ante responsum tulerunt, Bellum quaerere regem, et, si

' pergat, propediem inventurum. Dupliciter ab eo foedus

[ocr errors]

responso dimissi.

2 Quadraginta longas naves] Ita frequens mentio est et in libris sequenpro quinquaginta emendavit Dra- tibus, et apud Curtium, et alibi paskenb. Tot autem navium classem sim, Crev. Scipionem prioribus annis habuisse 4 Responderent ipsi, ante responsupr. 2. dictum est: ita quoque nu- sum] Ita emendavit Gronov. pro merus navium cum centum navibus vulg. responderent, ipsi ante responlongis infr. conveniet.

sum, sed veterem lectionem Bekker. 3 Ex purpuratis) Purpurati in re revocavit. Perizonius, quem laudat gum Macedonicorum aulis ii erant, Drakenb. pro ante vocem acre lequi, quia dignitate ceteros anteibant, gendam coniecit. purpurea veste utebantur. Horum

« IndietroContinua »