Immagini della pagina
PDF
ePub

1

6

7

8

secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal, post magnitudinem nominis Romani, Italiæ opes maxime attriverat, Masinissa rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et præclara rei militaris facinora fecerat; ob quæ, victis Carthaginiensibus, et capto Syphace, cujus in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta nobis permansit imperii vitæque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Manastabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Manasta balis fratris filium, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, * privatum reliquerat, eodem cultu, quo liberos suos, domi habuit. VI. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu neque inertiæ corrumpendum dedit; sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum æqualibus certare; et, quum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimum facere, minimum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existimans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore, tamen, postquam hominem adolescentem, exacta sua ætate, et parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperii, et præceps ad explendam animi cupidinem, præterea opportunitas suæ liberorumque ætatis, quæ etiam mediocres viros spe prædæ transversos agit; ad hoc *studia Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

3

2

3

VII. His difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Jugurtha manu promptus et appetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur bello Numantino Micipsa, quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium sævitia facile eum occasurum, præfecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tunc * Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore, multaque cura, præterea modestissime parendo, et sæpe obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset. Ac sane, quod difficillimum in primis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet. Igitur imperator omnes fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii solertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat.

1

6

VIII. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore, uti solus imperii Numidiæ potiretur: in ipso maximam virtu tem; Romæ omnia venalia esse.' Sed postquam, Numantia deleta, P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro concione Jugurtham in prætorium abduxit, ibique secreto monuit

2

3

4

5

'uti potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret, neu quibus largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia præcipitem

casurum.'

2

IX. Sic locutus, ' cum litteris eum, quas Micipsæ redderet, dimisit. Earum sententia hæc erat : 66 Jugurthæ tui bello Numantino longe maxima virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est: uti idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa." Igitur rex, ubi ea, quæ fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quum virtute tum gratia viri permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est; statimque eum adoptavit, et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque ætate confectus, quum sibi finem vitæ adesse intellegeret, coram amicis et cognatis, itemque Adherbale et Hiempsale filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse.

3

X. "Parvum ego te, Jugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, existimans non minus me tibi, quam si genuissem, ob beneficia carum fore: neque ea res falsum me habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissime, rediens Numantia, meque regnumque meum gloria honoravisti, tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti; in Hispania nomen familiæ renovatum est; postremo, quod difficillimum inter mortales est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitæ facit, per hanc dextram, per regni fidem moneo obtestorque te uti hos,. qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu malis alienos adjungere, quam sanguine conjunctos retinere. Non exerci

3

5

4

tus neque thesauri præsidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas; officio et fide pariuntur. Quis autem amicior, quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordia parvæ res crescunt, discordia maximæ dilabuntur. 6 Ceterum ante hos te, Jugurtha, qui ætate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet; nam in omni certamine, qui opulentior est, etiam si accipit injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum; imitamini virtutem, et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar, quam genuisse."

3

7

XI. Ad ea Jugurtha, tametsi regem 'ficta locutum intellegebat, et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio justa magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox, et jam ante ignobilitatem Jugurthæ, quia materno genere impar erat, despiciens, dextera Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen ut ætati concederet fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi quum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit, ' oportere quinquennii consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse.' Tum idem' Hiempsal 'placere sibi' respondit; 'nam ipsum illum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse.' 'Quod verbum in pectus Jugurthæ altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo temporeira et metu anxius moliri, parare, atque ea modo

6

4

9

animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

3

XII. Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros, finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris, alius alio, concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte ejus domo utebatur, qui proximus lictor Jugurthæ carus acceptusque ei semper fuerat: quem ille casu ministrum oblatum promissis, onerat, impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret, nam veræ ad Hiempsalem referebantur; ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum.' Numida mandata brevi conficit, atque, ut doctus erat, noctu Jugurtha milites introducit. Qui postquam in ædes irrupere, diversi regem quærere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere; quum interim Hiempsal reperitur, occultans sese tugurio mulieris ancillæ, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidæ caput ejus, uti jussi erant, ad Jugurtham referunt.

5

per omnem

Africam

XIII. Ceterum fama tanti facinoris brevi divulgatur: Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsæ fuerant, metus invadit: 'in duas partes discedunt. Numidæ plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maximas potest copias armat, urbes 2 partim vi, alias voluntate imperio suo adjungit, omni Numidiæ imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de cæde fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum, parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex prælio profugit in provinciam, ac deinde Romam

4

« IndietroContinua »