Immagini della pagina
PDF
ePub

re in se innoxios deditos acerbius, quam in hostes, saepirent. Huic orationi senatus ita responderi jussit: Neque illos recte fecisse, quum in Italiam venerint, oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset, permissu, aedificare conati sint: neque senatui placere, deditos spoliari. Itaque se cum iis legatos ad consulem missuros; qui, si redeant, unde venerint, omnia iis sua reddi iubeant ; gnique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant. Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis melius fore; quam qui eas primi pervias fecissent. Legati missi L. Furius Purpureo, Q. Mi. nucius, L. Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.

LY. Legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. Seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperii Romani, et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint. Debuisse gravem temeritatis mercedem statui. Quod dero etiam sua reddiderint, veseri, ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur. Et exceperunt, et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius consul, Gallis ex provincia exactis, Istricum bellum moliri coepit, literis ad senatum missis, ut sibi in Istriam traducere legiones liceret. ld senatui placuit. lllud agitabant, uti colunia Aquileia deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam, an civiuni Romanorum, deduci placeret. Postremo Latinam potius coloniam deducendam Pam tres censuerunt. Triumviri creati sunt P. Scipio Nasica, C. Flaminius, L. Manlius Acidinus. Eodem anno Mutina et Parma, coloniae Romanorum civium, sunt deductae. Bina millia hominum in agro, qui

proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iu. gera Parmae, quina Mutinae acceperunt, Deduxe runt triumviri M. Aemilius Lepidus, T. Aebutius Ca. rus, L. Quinctius Crispinus. Et Saturnia colonia ci vium Romanorum in agrum Caletranum est deducta Deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo, C. Afranius Stellio, Ti. Sempronius Gracchus. Iugera in singulos data decem,

LVI. Eodem anno A. Terentius proeonsul haud procul flumine Ibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit. Ulterior Hispapia eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et, nullo lacessente, peropportune quieverunt Lusitani. Nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum. M. Marcellus, ex Istria revocatus, exercitu dimisso, Romam comitiorum eausa rediit. Creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paullum. Cum M. Aemilio Lepido hic acditis curulis fuerat: a quo consule quintus annus erat, quum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. Praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus, M, Valerius Laevinus, P. Manlius iterum, M. Ogulnius Gallus, L. Caccilius Denter, C. Terentius Istra. Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa; quod sanguine per biduum pluisse in arca Concordiae satis crede. bant; nuntiatumque erat, haud procul Sicilia insu: lam, quac non ante fuerat, novam editam e mari esse. Hannibalen hoc anno Antias Valerius decessisse au. ctor est, legatis ad eam rem ad Prusiam missis, practer T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re cele bre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.

EPITOME LIBRI XL. Quum Philippus liberos eorum, quos occiderat, conquiri obsides iussisset, Theoxena, pro liberis suis et sororis admodum pueris verita regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in quo erat venenum, suasit iis, ut imminens ludibrium morte effugerent: quod quum persuasisset, ipsa se cum viro e navi in mare praecipitavit. Certamina inter Philippi Macedoniae regis liberos Persen et Demetrium referuntar: et ut fraude fratris sui Demetrius confictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectató regni, prinum petitus, ad ultimum, quoniam populi Romani amicus erat, veneno necatus est; regnamque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen devenit. Item res in Liguribus et in llispania contra Celtiberos a compluribus feliciter gestas continet. Libri Numae Pompilii in agro L. Petillii scribae sub Ianiculo a cultoribus agri, in arca lapidea clausi, et Graeci et Latini, inventi sunt; in quibus quum plura, quae dissolvendarum religionum,praetor,ad quem delati erant, legisset, iuravit senatui, contra rempublicam esse, ut legerentur servarenturque: et ex senatusconsulto in comitio exusti sunt. Colonia Aquileia deducta est: Philippus, aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium, falsis Persei alterius filii delationibus impulsus, veneño sustulisset, et de poena Persei cogi. tavit, voluit que Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere. Sed in hac cogitatione morte raptus est. Regnum Perseus excepit.

T. LIVII PATAVINI

LIBER XL.

Principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt. Consulibus, nulla, praeter Ligures, quae decerneretur, erat. Iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio ere. mit; Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia. Consules delectus habere iussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat, Apuanos ad rebellionem spectare; periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent. Et ex Hispaniis, citerinreru in arnis esse, et cum Celtiberis bellari sciebant: in ulteriore, quia diu aeger praetor esset, luxuria et otio solutam disciplinam militarem.esse. Ob ea novos exercitus conscribi placuit: quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina millia et ducenos pedites, trecenos haberent equites: sociorum iisdem Latini nominis quindecim millia peditum addita, et octingenti equites. Hi duo consulares exercitus essent. Scribere praeterea iussi septem millia peditum sociorum ac Latini nominis, et quadringentos cqui. tes; et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui er consulatu prorogatum imperium erat. In Hispaniam etiam utramque quae ducerentur, quattuor millia peditum civium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem millia peditum cum trecentis equitibus scribi iussa: et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat in Liguribus, prorogatum in annun imperium est.

[ocr errors]

II. Ver procellosum eo anno fuit. Pridic Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit: signa

aenea in Capitolio deiecit: forem ex aede Lunae, 1 quae in Aventino est, raptam tulit, et in posticis par

tibus Cereris templi affixit: sigura alia in circo maximo cum columnis, quibus superstabant, evertit: fastigia aliquot templorum, a culminibus abrupta, foede dissipavit. Itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. Simul procuratum est, quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis, aedem Apollinis ac Caietae de cuelo tactam. · Ob ea prodigia viginti hostijs maioribus sacrificatum est, et diem unum sup

plicatio fuit. Per eosdem dies ex literis A. Terentii Ti propraetoris cognitum, P. Sempronium in ulteriore

provincia, quum plus amum aeger fuisset, mortuum esse. Eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci. Legationes transmarinae deinde in senatum introductae sunt. Prima Eumenis et Pharnacis regum, et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Philippi quoque legati, et Achaeorum, et Lacedaemoniorum, sub idem tempus venerunt. lis, prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt. Asiae regibus ac Rhodiis responsum est, legatos ad eas reš visendas missurum senatum.

III. De Philippo auxerat curam Marcius. Nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret, non diutius, quam necesse esset, facturum. Neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare. lam. primum omnem fere multitudinem civium ex maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit: Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit

[ocr errors]

2

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »