Immagini della pagina
PDF
ePub

rerum, tamen in primis arduum videtur, res gestas scribere: primum, quod facta dictis exæquanda sunt: dehinc ; quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malevolentia, & invidia dicta putant; ubi de magna virtute, atque gloria bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, à studio ad rempublicam latus sum: ibique mihimulta adversa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur. Aç me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem; nihilominus honoris cupido eadem; quæ ceteros, fama, atque invidia vexabat.

1

IV.

Igitur, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, & mihi reliquam ætatem à republica procul habendam decrevi; non fuit consilium, socordia, atque desidia bonum otium conterere; neque vero agrum colendo, aut venando, servilibusve officiis intentum ætatem agere, sed à quo incepto, studioque me ambitio mala detinuerat eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, atque ut quæque memoria digna videbantur, prescribere, eo magis, quod mihi à spe, metų, partibus reipublicæ animus liber erat. Igitur de Catilinæ coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam. Nam id facinus in primis ego memorabile existimo, sceleris atque periculi novitate; de

cu

Quod facta. Porque las sentencias

han de igualar á los hechos. Memores. Pero cuando se hace mencion

Facilia factu. Que le son facil de hacer al que lee, lo escribe bien: pero si se cuentan cosas mayores de lo que el alcanza, las juzgą falsas ó fingidas.

Ad Remp. latus sum. Me incliné á
los honores de la República.
Insolens malarum. No estando mi
ánimo aun acostumbrado á malaş
mañas.

Imbecilla ætas. Mi flaca edad.
Tenebatur. Se hallaba bien.

Atque invidia vexabat. Con todo, el deseo de honras me aprisionaba con el mismo apetito, y deseos de fama que á los demas,

IV.

Otium conterere. No me pareció bien el pasar un honesto sosiego en la -flojedad, y pereza.

Eodem regressus. Vuelto á lo em-
pezado y deseado.

Carptim. Ligeramente, ó tomando
de aqui, y de alli.
Paucis absolvam. Con la veracidad
posible escribiré en pocas pala-
bras, ó brevemente.

cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam
initium narrandi faciam.

V. L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi &
animi & corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab
adolescentia bella intestina, cædes, rapinæ, discordia ci-
vilis grata fuere ; ibique iuventutem suam exercuit: corpus
patiens inediæ, vigilia, algoris, supra quam cuiquam cre-
dibile est : animus audax, subdolus, varius, cuiuslibet rei
simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus,
ardens in cupiditatibus: satis eloquentiæ, sapientiæ pa-
rum, vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta
semper cupiebat. Hunc, post dominationem L. Sullæ, li-
bido maxima invaserat reipublicæ capiunde: neque id qui-
bus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam
pensi habebat: agitabatur magisque in dies animus ferox
inopia rei familiaris, & conscientiâ scelerum : quæ utraque
his artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant præ-
terea corrupti civitatis mores: quos pessuna, ac diversa
inter se mala, luxuria, atque avaritia vexabant.

XIV. In tanta itaque, tamque corruptâ ci itate,
Catilina, id quod, factu facillimum erat, omnium flagi-
tiosorum, atque facinerosorum circum se, tamquam sti-
patorum, catervas habebat. Nam, quicumque impudi-
cus, adulter, ganeo, ventre, manu, bona patria lacera-
verat ; quique alienum æs grande conflaverat; quo flagi-
tium, aut facinus redimeret, præterea, omnes undi-
que

V.

Sed ingenio malo. Pero de índole ma-
ligna, y depravada.
Bella intestina. Gustó de guerras
civiles.

Paciens inedia. Su cuerpo estaba a-
costumbrado á la hambre, vigi•
lias, frios, mas de lo que se pue-
de creer.

Subdolus. Taimado, fraudulento.
Cuiuslibet rei. Fingia, y disimulaba
todo lo que gustaba.

Sui profesus. Desperdiciador de su
hacienda.

Vastus animus. Su animo fiero, o
soberbio, &c.

Post dominationem, &c. Despues del
tirano dominio de Sila. Véase el
Indice.

[blocks in formation]

que parricidæ, sacrilegi, convicti iudiciis, aut pro factis iudicium timentes; ad hoc, quos manus, atque lingua, periurio, aut civili sanguine alebat; postremo, omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, hi Catilinæ proxumi, familiaresque erant. Quod si quis etiam à culpa vacuus in amicitiam eius inciderat: quotidiano usu, atque illecebris, facile par, similisque ceteris efficiebatur, postremo neque sumtui, neque modestiæ suæ parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos, qui ita existimarent, iuventutem, quæ domum Catilinæ frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse. Sed ex aliis rebus magis, quam ex hoc, quod cuiquam in compertum foret, hæc fama valebat.

XVI. Sed iuventutem, quam, ut supra diximus illexerat, multis modis mala facinora edocebat: ex illis testes signatoresque falsos commodare, fidem, fortunas, pericula vilia habere. Post, ubi eorum famam atque pudorem atriverat, maiora alia imperabat. Si causa peccandi in præsens minus suppetebat; nihilominus insontes, sicuti sontes, circumvenire, iugulare. Scilicet ne per otium torpescerent manus, aut animus, gratuito potius malus, atque crudelis erat. His amicis, sociisque confisus Catilina, simul, quod æs alienum per omnis terras ingens erat & quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum, & victoriæ veteris memores, ci

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

falsificar testamentos.
Pericula vilia habere. Hacia ningun
caso de perder el pleyto, sus bie-
nes, esponerse á peligros.
Eorum. De los jóvenes.
Circumvenire, iugulare. Ersefiaba á
los suyos á ser traidores, y á ma-
tar sin distincion á inocentes y
malvados.

Aut animus &c. O bien fuese que
la indole de Catilina era natural-
mente perversa y cruel.

s alienum. Las deudas eran gran-
des.
Sullani milites. Los soldados, que:
habian militado bajo de Sila ha-
bian gastado pródigamente, co-
mo que era dinero que les habia
costado poco.

L

civile bellum exoptabant: opprimundæ reipublicæ consilium cepit. In Italia nullus exercitus : Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat: ipsi consulatum petundi magna spes senatus nihil sane intentus: tutæ, tranquillæque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinæ.

XVII. Igitur circiter Kal. Iun. L. Cæsare & C. Figulo Coss. primo singulos adpellare: hortari alios, alios tentare: opes suas, imperatam rempublicam magna præmia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt, quæ voluit, in unum omnis convocat, quibus maxima necessitudo, & plurimum audaciæ inerat. Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. & Ser. Sullæ, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Portius Læca, L. Bestia, Q. Qurius, præterea, ex equestri ordine, M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc, multi ex coloniis, & municipiis, domi nobiles. Erant præterea complures paulo occultius consilii huiusce participes nobiles: quos magis dominationis spes hortabatur, quam inopia, aut alia necessitudo. Ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinæ inceptis favebat. Quibus in otio vel magnifice, vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum, quam pacem, malebant. Fuere item ea tempestate, qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consilii fuisse, quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat; cuiusvis opes voluisse con

tra

In Italia nullus. No habia ejército
alguno en Italia. Porque Pompeyo
estaba muy remoto con la gente
peleando contra Mitridates.
Petundi. Con grande esperanza de
alzarse con el consulado.
Nihil sane. Cuidándose poco el Se-
nado de las cosas.

Sed ea prorsus. Pero aun esto era
favorable á Catilina.

XVII.

Adpellare. sup. cœpit. Empezó á tratar, á traer á sus intentos. Magna præmia. A mostrarles los -grandes premios que les daria por los trabajos de la conjuracion.

Ad hoc. Ademas de esto.
Ex coloniis. De aquellos que el se-
nado envió á las colonias, y Mu-
nicipios, que ya antes eran famo-
sos en Roma.
Inceptis favebat. Que favorecia las
empresas de Catilina.
Copia erat. Que tenian facultades

para vivir en el sosiego, ó con
regalo, ó con abundancia.
Eius consilii. De la determinacion
de Catilina.
Invisus ipsi. Aborrecido de Craso.
Voluisse contra.Hubiera querido, que
de qualquiera modo fuera destrui-
do Pempeyo.

tra illius potentiam crescere: simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos se principem fore. Sed antea coniuravere pauci contra rempublicam, in quibus Catilina fuit. De qua, quamverissime potero, dicam.

XVIII. L. Tullo, M. Lepido Coss. P. Autronius, & P. Sulla, designati consules, legibus ambitus interrogati, pœnas dederant. Post paulo Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat petere consulatum ; quod intra legitimos dies profiteri nequiverit. Erat eodem tempore Cn. Piso, adolescens nobilis, summæ audaciæ, egens, factiosus: quem ad perturbandam rempublicam inopia, atque mali mores stimulabant: cum hoc Catilina, & Autronius, circiter Nonas Decembris consilio communicato, parabant in Capitolio Kalendis Ianuarii L. Cottam, & L. Torquatum Coss. interficere ; ipsi, fascibus correptis, Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita, rursus in nonas Febr. consilium cædis transtulerunt. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur, quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare; eo die, post conditam urbem Romanam, pessumum facinus patratum foret: quia nondum frecuentes armati convenerant ea res consilium diremit.

XX. Catilina; ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt; tametsi cum singulis multa sæpe egerat; tamen, in rem fore credens universos appel

[blocks in formation]
« IndietroContinua »