Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXX.

BREVIARIUM.

[ocr errors]
[ocr errors]

Cap. I; Imperia nova et prorogata. II; Naves legionesque

decretæ, et prodigia procurata. — III; Scipio, vestium, commeatus armorumque copia auctus, Uticam obsidet, et spem facit pacis, a Syphace petitæ, ut probabilis causa suis commeandi sit in castra hostium; quæ, quod lignea ferme tota sunt, per occasionem incendendi consilia agitat. -- IV; Legatos alios atque alios ad regem mittit, et satis omnibus exploratis tollit inducias. - V; Media nocte castra tum Syphacis a Lælio ac Masinissa, -VI; tam Hasdrubalis , illis propinqua, a Scipione incenduntur, et flamma ferroque absumuntur multi homines , equi et elephanti. — VII; Hasdrubal et Syphax summa ope reparant bellum et copias jungunt. - VIII; Paulo post in aciem descendunt, et a Romanis vincuntur. - IX; Scipio multas urbes expugnat; et Carthaginienses legatos ad Hannibalem arcessendum classemque ad levandam Uticæ obsidionem mittunt. --X; Hostes frustra aggrediuntur naves Romanorum, ad muros Uticæ appulsas. — XI; Lælius et Masinissa in Numidiam perveniunt, novumque exercitum, a Syphace in regno suo conscriptum, profligant. — XII; Rex ipse vivus capitur, et Cirta, caput regni ejus, a Masinissa occupatur. Is Sophonisbam, uxorem Syphacis, filiam Hasdrubalis , amore captus pollicitusque se prohibiturum, quo minus Romanis traderetur, matrimonio sibi jungit : quod Lælius, factis nuptiis superveniens, valde improbat. — XIII;Syphax, sermonibus circumstantium celebratus, in castra ad Sci

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

pionem perducitur, omnemque perfidiæ et belli causam confert in uxorem. -- XIV; Masinissa, castigatus a duce rom. propter nuptias festinatas, - XV; venenum mittit Sophonisbæ, et exi

, miis a Scipione ornatur laudibus honoribusque. — XVI; Carthaginienses legatos mittunt Romam et ad Scipionem , qui pacis conditiones.dicit datque inducias. XVII; Multis ante diebus Lælius cum Syphace aliisque captivis et legatis Masinissæ Romam venit, et ingenti urbem lætitia complet. Senatus supplicationem decernit, et confirmat regium nomen, regnum paternum aliaque munera, Masinissæ a Scipione data. XVIII; Interea Mago a P. Quintilio Varo prætore et M. Cornelio proc. in agro Insubrium Gallorum vincitur, et graviter vulneratus ex prælio aufertur prope exsanguis. — XIX; Inde ad mare in Ligures Ingaunos pervenit, et imperio senatus carthaginiensis, a legatis perlato, periculoque et patriæ et suo motus in Africam trajicit: sed, vixdum superata Sardinia, ex vulnere moritur, et naves aliquot disjectæ a classe rom. capiuntur. C. Servilius cos. patrem Catulumque, a Boiis olim captos, Romam reducit. Ad Cn. Servilium cos. multa Bruttiorum deficiunt oppida; idemque in agro crotoniensi acie confligit cum Hannibale. XX; Mox summus hic Poenorum dux a legatis in patriam revocatur, et inutili militum turba præsidii specie in oppida bruttii agri dimissa multisque italici generis in templo Junonis Laciniæ foede interfectis, quod roboris in exercitu est, in Africam transvehit,

, mæstissimo animo detractus ex diutina possessione Italiæ, et deos, homines seque ipsum accusans. – XXI; Legati saguntini

Poenos, ad conducenda auxilia in Hispaniam missos comprehensosque cum pecunia, Romam adducunt : et quinque ibi dies circa omnia pulvinaria supplicatur ex senatusconsulto. — XXII; Carthaginiensium legati, pacem petentes, punica fraude electi videntur senatui romano, XXIII; et pace infecta ac prope sine responso dimittuntur. XXIV; Cn. Servilius in Siciliam, inde in Africam discessurus, trajicit, sed a P. Sulpicio dictatore ad id ipsum creato in Italiam revocatur. Onerariæ Cn. Octavii naves, in conspectu Carthaginis tempestate per litora portusque dispersæ, a Peenis per induciarum tempus capiuntur. — XXV;

— Legati de injuria hac questum a Scipione missi Carthaginem prope violantur, et in reditu ex insidiis Pænorum , ex alto repente eos aggredientium, vix incolumes ipsi evadunt. Scipio contra legatos Carthaginiensium, cum Lælio Fulvioque ab Roma

[ocr errors]

:

[ocr errors]

:

[ocr errors]
[ocr errors]

supervenientes, dimittit salvos : et Hannibal mox ad Leptim appellit classem. XXVI; In Macedoniam legati mittuntur ad Philippum , qui adversus foedus quædam facta videri Patribus nuntient. Romæ est incendium ingens et inundatio, sed annonæ vilitas. Mors, honores laudesque Q. Fabii Maximi. Ludi Romani ac plebeii. Comitia.—XXVII; Consules insequentis anni Ti. Claudius Africam (quæ provincia ex senatus decreto in sortem conjecta erat), et M. Servilius Etruriam sortiuntur. Prætorum comitia ac provinciæ. Ludi quinquennales. – XXVIII; Curæ metusque Romanorum Poenorumque, imminente

supremo certamine. XXIX; Hannibal Adrumetum et inde Zamam venit: Scipio haud procul Naraggara urbe considet, et speculatores hostium per castra sua circumduci dimittique jubet; neque abnuit colloquium ab eorum duce petitum. — XXX; Hannibal prior alloquitur Scipionem; - XXXI; isque respondet. - XXXII;

— Duces infecta pace arma expediri jubent, et militibus animum incendunt hortando. — XXXIII; Tum acies instruunt singulari arte, et pugnant.

XXXIV; Romani, et numero superiores et animo, ingentem hostium cladem edunt. XXXV; Lælius ac Masinissa Ponos fundunt, cum equitatu in aversam eorum aciem incurrentes, et Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus, Adrumetum perfugit. - XXXVI; Paulo post Scipio Numidas , duce Vermina, Syphacis filio, Poenis auxilio venientes fundit, et Tunete de pace agit cum legatis Carthaginiensium.

- XXXVII; Hi conditiones ab eo dictas domum referunt, et Hannibal Gisgonem, pacem dissuadere conantem, arreptum manu sua ex superiore loco detrahit. XXXVIII; Induciæ Poenis dantur, et Romam mittuntur legati. Prodigia, inundatio Tiberis, et ludi Apollinares. — XXXIX; Ti. Claudius cos., in

. Siciliam atque inde in Africam trajicere jussus, classem tempestate laceratam reficit Caralibus, et circumacto anni tempore privatus Romam reducit. Comitia a C. Servilio Gemino sæpe indicta perfici tempestates prohibent. Ludi Romani, plebeii, Cereales. Scribæ viatoresque ædilitii ob pecuniam ex ærario clam egestam damnantur. — XL; Legati Carthaginiensium et Philippi Romam veniunt. Supplicationes, comitia et provinciæ consulum prætorumque. Cn. Cornelius Lentulus cos. frustra cupiditate flagrat provinciæ Africæ; quæ res multis contentionibus in senatu et ad populum agitur. — XLI; Legiones classesque novis magistratibus decernuntur. — XLII; Legati Phi

[ocr errors]

C

U. C. 549.

[ocr errors]

6

T. LIVII transvectum fuerat, ne qua classis ex Africa trajiceret', quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliæ maritimam oram. Tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit; cæteræ in Sicilia veteres refectæ : huic classi M. Pomponius, prioris anni prætor, prorogato imperio præpositus , novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. Parem navium numerum Cn. Octavio, prætori item prioris anni', cum pari jure imperii ad tuendam Sardiniæ oram Patres decreverunt. Lentulus prætor duo millia militum dare in naves jussus. Et Italiæ ora, quia incertum erat , quo missuri classem Carthaginienses forent (videbantur autem, quidquid nudatum præsidiis esset, petituri), M. Marcio, prætori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est. Tria millia militum in eam classem ex decreto Patrum consules scripserunt, et duas legiones urbanas ad incerta belli 3. Hispaniæ cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretæ4. Viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis 5 res romana

[ocr errors]

5

ex

Quo missuri

[ocr errors]

CAP. II. 1. In Siciliam (male in ris anni : Livium sui oblitum esse, Sicilia vulgo legitur) tria millia mili- XXVIII, 38, et XXIX, 13, colligit tum sunt scripta , quia, quod robo- Periz. Anim. hist. cap. 8, p. 342. Cf. ris... fuerat ; et, ne qua classis ex ad XXX, 24, n. 2. Africa in Siciliam) trajiceret, etc. non classem C. forent; vide supra ad VI, male conj. Gron. - Quum in Putean, 42, n. 7. sit et qui.., ante qua, Creverius inde 3. Incerta belli , ut inc. casuum, effecit lectionem et quia..... ne qua, cap. 3o; vide ad IV, 27, n. I. non adversante Drak. docens dupli- 4. Hispaniæ cuin exercitibus ... decem rationem afferri cur scripta fue- cretæ; vide ad XXVIII, 38, n. 4. rint hæc tria millia in Siciliam : una, 5. Centum sexaginta navibus longis; quod insula non satis firmo tenebatur vide ad XXI, 17, n. 5. M. Pomponius præsidio; altera ut hi novi milites acceperat XL naves Cn. Octavius imponerentur in naves quibus custo- totidem, M. Marcius parem numerum, diri placebat maritimam oram; idque et Scipio XL. Conf. XXIX, 25, 26; revesa factum paulo post memora- XXX, 41, 42, et Drak. Res rotur. Ep.

mana eo anno gesta; vide supra

ad 2, Cn, Octavio, prætori item prio- II, 64, n. 3.

[ocr errors]

eo anno gesta. Prætores in provincias ire jussi : consulibus imperatum, prius quam ab Urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus 6 dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu respublica staret. Et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia , ex pluribus locis nuntiata : aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti, sed etiam edisse : mures Antii coronam auream arrosere: circa Capuam omnem agrum locú. starum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum constaret, complevit : equuleus Reate cum quinque pedibus natus : Anagniæ sparsi primum ignes in cælo, dein fax ingens arsit? : Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est; circulum deinde ipsum major solis orbis extrinsecus inclusit: Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit : consulum alteri, primam hostiam immolanti, caput jocinoris defuit. Ea prodigia majoribus hostiis procurata : editi a collegio pontificum diis, quibus sacrificaretur.

III. Iis transactis, consules prætoresque in provincias profecti. Omnibus tamen , velut eam sortitis, Africæ cura erat; seu quia ibi summam rerum bellique' verti cernebant, seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat. Itaque non ex Sardinia tantum (sicut ante dictum est), sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. Nec Scipio ullo tempore hiemis belli

opera

remiserat,

6. Ludos magnos, quos T. Manlius vide supra ad librum VIII, cap. Torquatus, etc. vide ad XXVII, 33,

9, not. 1. n. 4. Novas religiones (vide ad II, 8. Editi a collegio pont. dii; vide 5, n. 4) excitabant prodigia, etc. de ad I, 18, n. 2. quibus vide ad I, 31, n. 1.

CAP. III. 1. Ibi summam rerum bel7. Fax ingens arsit ; vid. XXIX, lique verti; vide ad III, 5, n. 6, et 14, n. 2. - Caput jocinoris defuit; III, 27, n. 6.

[ocr errors]
« IndietroContinua »