Immagini della pagina
PDF
ePub

21

pontis consauciatus. Reliqua per legatos administravit, ut tamen quibusdam Pannonicis atque Germanicis aut interveniret aut non longe abesset, Ravennam vel Mediolanium vel Aquileiam usque ab urbe progrediens.

Domuit autem partim ductu partim auspiciis suis 5 Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos ac Salassos, gentes Inalpinas. Coercuit et Dacorum incursiones, tribus eorum ducibus cum magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluvium summovit, ex quibus Suebos et Si-10 gambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris conlocavit. Alias item nationes male 2 quietas ad obsequium redegit. Nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque afuit a cupiditate quoquo modo imperium vel bellicam gloriam 15 augendi ut quorundam barbarorum principes in aede. Martis Ultoris iurare coegerit mansuros se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam vero novum genus obsidum, feminas, exigere temptaverit, quod neglegere marum pignera sentiebat; et tamen potestatem semper omnibus 20 fecit quotiens vellent obsides recipiendi. Neque aut crebrius aut perfidiosius rebellantis graviore umquam ultus est poena quam ut captivos sub lege venundaret, ne in vicina regione servirent neve intra tricensimum an3 num liberarentur. Qua virtutis moderationisque fama 25 Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos pellexit ad amicitiam suam populique Rom. ultro per legatos petendam. Parthi quoque et Armeniam vindicanti facile cesserunt et signa militaria quae M. Crasso et M. Antonio ademerant reposcenti reddiderunt obsidesque insuper 30 optulerunt; denique, pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso electum probaverunt.

Ianum Quirinum semel atque iterum a condita urbe 22 ante memoriam suam clausum in multo breviore temporis spatio terra marique pace parta ter clusit. Bis ovans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Sicu5 lum bellum. Curulis triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo omnes.

Graves ignominias cladesque duas omnino nec alibi 23 quam in Germania accepit, Lollianam et Varianam, sed Lollianam maioris infamiae quam detrimenti, Varianam 10 paene exitiabilem tribus legionibus cum duce legatisque et auxiliis omnibus caesis. Hac nuntiata excubias per urbem indixit ne quis tumultus existeret, et praesidibus provinciarum propagavit imperium ut a peritis et assuetis socii continerentur. Vovit et magnos ludos Iovi 2 15 Optimo Maximo, si res p. in meliorem statum vertisset: quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat. Adeo denique consternatum ferunt ut per continuos menses barba capilloque summisso caput interdum foribus illideret vociferans: Quintili Vare, legiones redde! 20 diemque cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.

In re militari et commutavit multa et instituit atque 24 etiam ad antiquum morem nonnulla revocavit. Disciplinam severissime rexit. Ne legatorum quidem cuiquam, nisi gravate hibernisque demum mensibus, permisit uxo25 rem intervisere. Equitem R., quod duobus filiis adulescentibus causa detrectandi sacramenti pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem tamen, quod inminere emptioni publicanos videbat, liberto suo addixit ut relegatum in agros pro libero esse sineret. Decimam 2 30 legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit, item alias immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum exauctoravit.

25

Cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pavit. Centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animadversione puniit, pro cetero delictorum genere variis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque, non-5 numquam cum decempedis vel etiam caespitem portantes.

Neque post bella civilia aut in contione aut per edictum ullos militum commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut privignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans quam aut 10 ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque 2 suae maiestas postularet. Libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in graviore annona metueretur, bis usus est: semel ad praesidium coloniarum Illyricum contingentium, iterum ad tutelam 15 ripae Rheni fluminis; eosque, servos adhuc viris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos, sub priore vexillo habuit, neque aut commixtos cum ingenuis aut eodem modo armatos.

3 Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, 20 quicquid auro argentoque constaret, quam vallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat; has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit. M. Agrippam in Sicilia post navalem victoriam caeruleo vexillo donavit. Solos triumphales, 25 quamquam et socios expeditionum et participes victoriarum suarum, numquam donis impertiendos putavit quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus vellent. 4 Nihil autem minus perfecto duci quam festinationem temeritatemque convenire arbitrabatur. Crebro itaque 30 illa iactabat: Σπεῦδε βραδέως·

ἀσφαλὴς γάρ ἐστ ̓ ἀμείνων ἢ θρασὺς στρατηλάτης,

et sat celeriter fieri quidquid fiat satis bene. Proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus ostenderetur. Nam minima com5 moda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.

Magistratus atque honores et ante tempus et quosdam 26 novi generis perpetuosque cepit. Consulatum vicesimo 10 aetatis anno invasit admotis hostiliter ad urbem legionibus missisque qui sibi nomine exercitus deposcerent; cum quidem cunctante senatu Cornelius centurio, princeps legationis, reiecto sagulo ostendens gladii capulum non dubitasset in curia dicere: Hic faciet, si vos non 15 feceritis. Secundum consulatum post novem annos, 2 tertium anno interiecto gessit, sequentis usque ad undecimum continuavit, multisque mox cum deferrentur recusatis duodecimum magno, id est septemdecim annorum, intervallo et rursus tertium decimum biennio post ultro 20 petit, ut C. et Lucium filios amplissimo praeditus magistratu suo quemque tirocinio deduceret in forum. Quin-3 que medios consulatus a sexto ad decimum annuos gessit, ceteros aut novem aut sex aut quattuor aut tribus mensibus, secundum vero paucissimis horis. Nam die Kal. 25 Ian. cum mane pro aede Capitolini Iovis paululum curuli sella praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum. Nec omnes Romae, sed quartum consulatum in Asia, quintum in insula Samo, octavum et nonum Tarracone init.

30

Triumviratum rei p. constituendae per decem annos ad- 27 ministravit; in quo restitit quidem aliquamdiu collegis ne qua fieret proscriptio, sed inceptam utroque acerbius

exercuit. Namque illis in multorum saepe personam per gratiam et preces exorabilibus solus magno opere contendit ne cui parceretur, proscripsitque etiam C. Toranium tutorem suum, eundem collegam patris sui Octavi in 2 aedilitate. Iulius Saturninus hoc amplius tradit, cum 5 peracta proscriptione M. Lepidus in senatu excusasset praeterita et spem clementiae in posterum fecisset, quoniam satis poenarum exactum esset, hunc e diverso professum, ita modum se proscribendi statuisse, ut omnia sibi reliquerit libera. In cuius tamen 10 pertinaciae paenitentiam postea T. Vinium Philopoemenem, quod patronum suum proscriptum celasse olim 3 diceretur, equestri dignitate honoravit. In eadem hac potestate multiplici flagravit invidia. Nam et Pinárium equitem R., cum contionante se, admissa turba paganorum, 15 apud milites subscribere quaedam animadvertisset, curiosum ac speculatorem ratus coram confodi imperavit; et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis conterruit 4 minis ut is se praecipitaverit; et Quintum Gallium prae- 20 torem, in officio salutationis tabellas duplices veste tectas tenentem, suspicatus gladium occulere nec quicquam statim, ne aliud inveniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones et milites raptum e tribunali servilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidi, prius oculis 25 eius sua manu effossis; quem tamen scribit conloquio petito insidiatum sibi coniectumque a se in custodiam, deinde urbe interdicta dimissum naufragio vel latronum 5 insidiis perisse. Tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per singula lustra colle- 30 gam sibi cooptavit. Recepit et morum legumque regimen aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae

« IndietroContinua »