Immagini della pagina
PDF
ePub

honore, censum tamen populi ter egit, primum ac tertium cum collega, medium solus.

De reddenda re p. bis cogitavit: primum post oppres- 28 sum statim Antonium, memor obiectum sibi ab eo saepius, 5 quasi per ipsum staret ne redderetur; ac rursus taedio diuturnae valitudinis, cum etiam magistratibus ac senatu domum accitis rationarium imperii tradidit. Sed reputans et se privatum non sine periculo fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseveravit, 10 dubium eventu meliore an voluntate. Quam voluntatem, 2 cum prae se identidem ferret, quodam etiam edicto his verbis testatus est: Ita mihi salvam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere quem peto, ut optimi 15 status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in vestigio suo funda menta rei p. quae iecero. Fecitque ipse se compotem voti, nisus omni modo ne quem novi status paeniteret. Urbem neque pro maiestate imperii ornatam et inunda-3 20 tionibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset. Tutam vero, quantum provideri humana ratione potuit, etiam in posterum praestitit.

Publica opera plurima extruxit, e quibus vel praecipua: 29 25 forum cum aede Martis Ultoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iovis in Capitolio. Fori extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae videbatur non sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta Martis aede 30 publicatum est cautumque ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent. Aedem Martis 2 bello Philippensi pro ultione paterna suscepto voverat;

sanxit ergo ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, provincias cum imperio petituri hinc deducerentur, quique victores redissent huc insignia triumphorum 3 conferrent. Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit quam fulmine ictam desiderari a deo 5 haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque iudicum recognovit. Tonanti Iovi aedem consecravit liberatus periculo cum expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius 10 fulgur praestrinxisset servumque praelucentem exani4 masset. Quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque, fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liviae et Octaviae theatrumque Marcelli. Sed et ceteros principes viros 15 saepe hortatus est ut pro facultate quisque monimentis 5 vel novis vel refectis et excultis urbem adornarent. Multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco 20 aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. vero Agrippa complura et egregia.

Spatium urbis in regiones vicosque divisit instituitque ut illas annui magistratus sortito tuerentur, hos magistri e plebe cuiusque viciniae lecti. Adversus incendia ex-25 cubias nocturnas vigilesque commentus est; ad coercendas inundationes alveum Tiberis laxavit ac repurgavit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum. Quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia via Arimino tenus munienda re- 30 liquas triumphalibus viris ex manubiali pecunia sternendas distribuit.

Aedes sacras vetustate conlapsas aut incendio ab- 2 sumptas refecit easque et ceteras opulentissimis donis adornavit, ut qui in cellam Capitolini Iovis sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sester5 tium una donatione contulerit.

Postquam vero pontificatum maximum, quem numquam 31 vivo Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis nullis vel parum idoneis auctoribus vulgo ferebatur, 10 supra duo milia contracta undique, cremavit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi. Annum a Divo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia 2 conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam ratio15 nem redegit; in cuius ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupavit magis quam Septembrem quo erat natus, quod hoc sibi et primus consulatus et insignes victoriae optigissent. Sacerdotum et numerum et digni-3 tatem sed et commoda auxit, praecipue Vestalium virgi20 num. Cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiuravit si cuiusquam neptium suarum competeret aetas, oblaturum se fuisse eam. Nonnulla etiam ex antiquis caeri-4 monis paulatim abolita restituit, ut Salutis augurium, 25 Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios. Lupercalibus vetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuvenes utriusque sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum. aliquo maiore natu propinquorum. Compitales Lares 30 ornari bis anno instituit vernis floribus et aestivis.

Proximum a dis immortalibus honorem memoriae 5 ducum praestitit qui imperium p. R. ex minimo maxi

32

mum reddidissent. Itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicavit, professus et edicto: commentum id se, ut ad illorum velut

ad exemplar et ipse, dum viveret, et inse-5 quentium aetatium principes exigerentur a civibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreo Iano superposuit, translatam e curia in qua C. Caesar fuerat occisus.

Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut 10 ex consuetudine licentiaque bellorum civilium duraverant aut per pacem etiam extiterant. Nam et grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per agros viatores sine discrimine liberi servique ergastulis possessorum supprimebantur, 15 et plurimae factiones titulo collegi novi ad nullius non facinoris societatem coibant. Igitur grassaturas dispositis per opportuna loca stationibus inhibuit, ergastula recognovit, collegia praeter antiqua et legitima dissolvit. 2. Tabulas veterum aerari debitorum, vel praecipuam ca- 20 lumniandi materiam, exussit; loca in urbe publica iuris ambigui possessoribus adiudicavit; diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam voluptas inimicis quaereretur nomina abolevit, condicione proposita ut si quem quis repetere vellet, par periculum poenae sub-25 iret. Ne quod autem maleficium negotiumve inpunitate vel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris 3 ludis occupabantur, actui rerum accommodavit. Ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum vocaretur iudicaretque de levioribus 30 summis. Iudices a tricensimo aetatis anno adlegit, id est quinquennio maturius quam solebant. Ac plerisque

iudicandi munus detractantibus vix concessit ut singulis decuriis per vices annua vacatio esset et ut solitae agi Novembri ac Decembri mense res omitterentur.

Ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam; si 33 5 parum corpore valeret, lectica pro tribunali collocata vel etiam domi cubans. Dixit autem ius non diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena, ita fertur interrogasse: Certe 10 patrem tuum non occidisti? Et cum de falso 2 testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis quos fraude ad signandum 15 vel errore inductos constitisset. Appellationes quotan-3 nis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat urbano, at provincialium consularibus viris, quos singulos cuiusque provinciae negotiis praeposuisset.

Leges retractavit et quasdam ex integro sanxit, ut 34 20 sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. Hanc cum aliquanto severius quam ceteras emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit, nisi adempta demum lenitave parte poenarum et vacatione trienni data auctisque praemiis. 25 Sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaci-2 ter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium ostentavit, manu vultuque significans ne gravarentur imitari iuvenis exemplum. Cumque etiam inmaturitate sponsarum et 30 matrimoniorum crebra mutatione vim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartavit, divortiis modum imposuit.

« IndietroContinua »