Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

Hare p. 38. desperatum hunc locum egregia conjectura emendat: Africam et Syrtes, et omnium in eo mari Jacentium insularum l. i. Mihi quoque in mentem venerat mari; sed quum cetera non æque expedire possem, tacere malai.

§. 32 Interceptam tempestate victoriam] Sic Vinetus, sic v. e. et recte: vult enim eo tolerabilius damnum, quod a vi majore provenisset, non ab hostibus. Ante cusi, intercepta temp. victoria, quod solum hæret in Naz. Grut. Interceptam t. victoriam est in om. sc. 'Triumphum' dicit pro spoliis victoria partis, et in triumpho ferendis. Vid. Freinsh. in Ind. et 1. 18. 25. Perisse Flor. Berol. Ryck. Duisb. Fran. et v. e. Shefferus merito dissentit a Freinsh. qui ad n. 33. probat intercepta victoria.

Insulisque frustrarentur] Leve est, sed tamen monitu dignum, scribi debere, frustarentur, non frustrarentur. Aliud est frustrari,' aliud 'frustari.' Hoc a frustum,' illud a frustra.' 'Frustarentur' autem est, frustatim discerperentur et lacerarentur. Frustratim perperam in Nonio legitur, pro frustatim; eodem errore, quem hoc loco castigamus. Salm. Frustrarentur] Ita v. e. ita Pal. 2. ac 3. nam 1. frustarentur: quod non nemini placebit; imo plerisque, imo omnibus, nisi quibus nullus acutorum gustus: hactenus vulgati non habuerunt illud frustrarentur, sive malis frustarentur, in quibusdam vero erat ejus loco allisa. Grut. Illud frustarentur etiam Salmasius et Lindenbrog. in Marcellin. malunt. Fr. Bene Salm. hunc locum sanavit, rescribens frustarentur. Sine sensu legitur in omnibus editis et scriptis frustrarentur. Triumphi ille speciosus apparatus periit quidem mari tempestate, sed tamen cum magna populi Romani dignitate, quia præda hæc frustatim ad omnia promontoria et insulas appelleretur, et passim in littora ejiDelph. et Var. Clas.

[ocr errors]

ceretur, ut incolis esset argumento, quantam prædæ vim Romani ex Africa deportarint. Non aliter scripsit Florus. Quid est frustrantur prædæ promontoriis et insulis et fluitant? At frustari' præda in promontoriis dicitur, cum præda frustatim in promontoria a mari evomitur. Frustari' est vox μovýpns, quales apud omnes scriptores antiquos reperiuntur. Sed N. Heinsius repudiat et rejicit hanc vocem, et Florum scripsisse censet: insulisque eructarentur et fluitarent. Sic lib. iv. cap. 11. Mille aliarum gentium spolia in ripam assidue mota ventis maria revomebant.' De h. 1. copiosius in Adversariis acturum se promittit. Reposui etiam ex Ms. Gud. et vet. Ed. et sic triumphavit. Græv. Lindebrog. ad hæc verba Am. Marcell. xxxI. 2. Tunica... non ante deponitur aut mutatur, quam diuturna carie in pannulos defluxerit defrustata,' adnotat ex ejusd. Ammiani xx. 2. ' Defrustandæ Mesopotamiæ opitulari,' e Gloss. Vett. Concisus, frustatus,' et e Sidonio ix. Ep. 9. Maxima ex magnis capita defrustans.' Et sic se jam olim hunc locum Flori restituisse dicit, quum ante Gallicanam Ed. legeretur frustrarentur. Potuit ei eodem tempore in mentem venire hic emendandum esse frustarentur, quo Grut. et Salmasio: nam Ammianus illius eod. anno 1609. prodiit, quo horum Florus. Sed Gallicanam Ed. Flori, in qua legatur frustarentur, non vidi. Libri scripti et v. e. habent omnibus promontoriis insulisque frustrarentur et fluitarent. Sed a Voss. 2. absunt verba et fluitarent, a Regg. tantum et. Jord. Junt. et Ald. o. p. insulisque fluitarent. Beroald. Sab. et Parv. omnibus insulisque fluitarent. Camers porro ita corrupit amnibus insulisque fluitarent. Et Stadius o. p. insulisque allisæ fluitarent. Is. Vossius adnotaverat : Vide, num melius flustrarentur, i. e. flustris jactarentur:

Flor.

[ocr errors]

2 R

4

nam tempestates desinunt in flustra.' Sed flustrari' multo etiam insolen tius est, quam frustari,' et fortassis nusquam legitur. Sed et sicubi legatur, non videtur id significare, quod vult Vossius: nam flustra' dici, quum in mari fluctus non moventur, quam Græci μaλaklaν vocant,' scribit Festus. Frustrarentur autem, quum hic nullum sensum habeat, nihil melius est, quam, quod pro eo Docti reposuerunt, frustaren. tur, idque etiam Daumio placet de Caus. amissar. Ling. Lat. Radicum cap. xx. et Demstero ad Rosin. v. 32. Eructarentur multis confirmat N. Heins. Lib. 111. Adversarior. Cap. 11. quæ non ita pridem cura cl. P. Burmanni Jun. lucem viderunt. Pro promontoriis Fran. promunctoriis, Duisb. et V. E. promuntoriis. Et sic omnino scribendam esse hanc vocem volunt Turneb. x111. Adv. 18. Is. Voss. ad Pomp. Melam 1. 13. Idemque et Jac. Gronov. ita semper in Mela edide. runt, et J. Fr. Gronov. in Liv. XXI. 35. quem etiam vid. ad Liv. XXVIII. 5. Eadem scriptura est in Salmasii Ms. Suet. Aug. XVII. In Notis Tironis Fol. XI. col. 1. et XVII. 7. Promunctorium. Dausqueius in Orthograph. Promuntorium per u quum præcipit Turnebus ludos se facit. Non fecit se ludos Gronoviis, Is. Vossio, et Cellario, nulla re Dausqueio inferioribus.

Populus Romanus triumphavit] Vetus excusum, ut scimus indicio magni Viri, nam illam editionem non vidimus, voculas adjicit: et sic triumphavit. Scripserim: at sic triumphavit: ita in Jord. legitur, qui Florum verbatim descripsit. Nec aliter optimus Nazarianus habet. Sal. P. R. et sic triumphavit] Eleganter; sciasque esse a primogenia editione, quam firmavit majestas cod. Naz. Hactenus defuit libris vulgatis et sic: cui tamen non levis inest vis ac gratia. Grut. Porro quæ mea de toto hoc

loco sit sententia, non verebor sub. jungere: nam ita scribendus videtur: Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, intercepta tempestate victoria, et triumphum periisse naufragio, et tamen cum Punica præda omnibus promontoriis insulisque frustarentur et fluitarent, Populum Romanum et sic triumphasse. Fr.

§. 33 Lutatio] Ita recte Toll. Duisb. Regg. Voss. Jord. et v. e. Et sic duo nummi ap. Beger. ad h. 1. et Inscriptiones vetustæ. Vid. Sigon. ad Liv. XXI. 18. et xxx. 19. Pigh. ad A. U. 511. et Drakenb. ad Sil. vi. 687. Luctatio perperam Ryck. et alii impressi.

§. 34 Propugnaculis] De propugnaculis navium Stewech. ad Veget. v. 14. et Scheffer. de Milit, Nav. II. 5.

Quod ipsum exitio fuit] Adde Liv. 22, 14, 15. Polyb. 1, 60. Ceterum classem expeditam, levem, promtam, utiliorem esse, quam quæ armis, commeatu, exercitu, propugnaculisve nimis onusta est, notat Stewechius ad Veget. 5, 7. Sic inf. 2, 8, 25. Antiochi apparatus præpeditus magnitudine sua: et 4, 11. 5. Antonianis navibus ipsa moles exitio fuit.' Adde Berneccer. ad Suet. Aug. 17, 7. Fr.

§. 35 Quodam genere castrensis] Paucis et circumcisis sarcinis, quemadmodum solent esse milites in castris. Ryck. Sen. ad Helv. c. XII. 'Militantes quotam partem rerum suarum secum habent? cum omnem apparatum castrensis disciplina submoveat.'

Ad similitudinem pugna equestris] Homerus naves vocat equos marinos, åλds ITTOυs, Odyss. A. vs. 708. In pugna ad Actium erant Cæsariani equitibus similes, modo inruentibus, modo se recipientibus,' &c. Dio lib. 50. in fin. Hoc autem est ad similitudinem equestris pugnæ,' ut Noster loquitur, nempe 'sumptis tergis et

redditis,' quod est in Sallust. Fragment. quibus adde Arrian. pag. 62. d. Eustath, ap. Rader. in Curt. pag. 112. f. Nautam aurigam vocat Auctor veteris versus ap. Charisium: 'Typhin aurigam celeris fecere carinæ.' Sic Varro Marcipore: Hic in ambivio navem conscendimus palustrem, quam nautici equisones per viam conducerent loco.' Ov. Tr. 1, 3, 117. Aurigam video vela dedisse rati.' Fr. Vid. supr. ad n. 8. Poëtæ multa a re equestri et vehicularia transferunt ad navalem.

[ocr errors]

Sic navem

vocant equum ligneum,' currum,' ' vehiculum,'' plaustrum;' et 'frænare navem,' et habenas immittere navi' dicunt. Adi Muret. 1. Var. Lect. 11. Stat. et Voss. ad Catull. Carm. LXV. vs. 9. Sciopp. Verisim. 11. 12. Gatak. Adv. Misc. 11. 17. et Gron. ad Sen. Med. v. 2. Sed apud Historicos non temere talia reperias. Et hic sufficiebat, pugnam navium Romanarum similem fuisse equestri, quod etiam Dio de classe Augusti dicit, sed omittens declamatoria et turgida illa, quæ hic adpingit Florus.

§. 37 Excindendis hostium manibus] Malebat N. Heins. excidendis hostium manibus. Græv. Recte Heins. Et sic Ryck, Toll. Duisb. Voss. Fran. Jord. et om. ed. etiam Camertis, Stadii, et Vineti. Grut. unde acceperit excindendis, quod etiam Freinshemio placuit, non scio; nisi fortassis e Pall. nam Salmasius e solo Naz. adnotarat excidendis. Regg, exscindendis. Et sic Edd. Grævii et Amst. Sed verum est excidendis. Virg. 11. Æn. 637. ' Ahnegat excisa vitam producere Troja.' Et XII. 762. Excisuram urbem mipitans.' Vellei. 1. 12. Statuit Senatus Carthaginem excidere.' Justin. xx. Exciso Ilio.' In Virgil. quidem 11. Æn. 637. Germanus et Cerda maluerunt exscissa. Sed Pierius nullam varietatem scripturæ adnotavit e libris suis. Excidendis hic bene revocarat Begerus. Exscindere ur

bem' recte quidem dicitur. Sed non est recedendum a libris sine causa.

Carthago] Vide supra, t, 1, 9. Fr. CAP. 3 Quæ hoc capite continentur, scribunt Epit. Liv. 20. Eutrop. 3, 1. Oros. 4, 11, et 12. August. Civ, 3, 9. Cam.

[ocr errors]

·

[ocr errors]

Bellum Ligusticum] Optimæ Nazarii membranæ habent: Bellum Ligurium. Sic sane et Ligurius' lapis a Liguribus dictus, apud quos invenie. batur, Theophrasto teste. Aryúpion Græci vocant, quod aliis AvykoÚPLOV, quasi sit Lyncis urina. Josepho et aliis vetustissimis auctoribus vocatur Aryúpion, a Liguribus populis. Potest et legi: Bellum Ligurum. Nam et Liguros' infra dixit pro Liguribus, Sal. Naz. Bellum Ligurium. Ms. Gu dii Bellum Liguricum. Græv. Liguricum etiam Reg. F. Ligoricum Voss. 1, de bello Ligurico Pall. Ager Liguaticus' apud Plinium et alios: Ligustinus' in Liv. xxxI. 10. et XXXII, 31. Liguscus' in scriptis exemplaribus Varronis 1. de R. R, 18. et 11. 9. et Ligustus' 11, 5. Vid. Victor. et Scal. ad Varr. 1. de R. R. 18. Et sic omnibus his locis erat in scripto, quem contulerat Politianus, cujus variantes lectiones ab Eruditissimo Brencmanno ex Italia ante aliquot annos adlatas, ante, quam in Germa niam mitterentur, ubi tandem post longas moras publicatæ sunt, vidi, De titulis capitum vid. supr. ad I. 8.

[ocr errors]

et 19.

[ocr errors]

§. 1 Porta Jani] T. Manlium Torquatum, C. Atilium Coss. nominat Cassiodorus; Torquatum et Bulbum, tabulæ Græcæ. Qui posterior in Orosio perperam Bubulcus, ut in Eutropio Balbus, appellatur. Ambo enim adducunt hos Coss, veluti etiam Plutarchus Numa cap. 35. et libro de fortuna pop. Romani cap. 16. scribunt enim, his Coss. templum Jani Romæ clausum fuisse; id quod post Numæ tempora non contigerat. Adstipulantur Livius 1, 19, 3. Vel

leius 2, 38, 4. et D. Augustin. Civ. 3, 9. annotantes etiam, quam brevis illa a bello quies et pausa malorum fuerit. Hæc ex Annal. Vinandi Pighii sub Anno Urb. 518. Vide infra 4, 12, 64. Emendandus hac in re Varro de L. Lat. lib. 4. p. 40. f. 'Tertia est Janualis dicta, ab Jano, et ideo ibi positum Jani signum, et jus institutum a Numa Pompilio, ut scribit in annalibus L. Piso, ut sit clausa (vet. cod. aperta) semper nisi cum bellum sit. Nusquam traditum est memoriæ,' &c. Turnebus rejicit lectionem vet. cod. quam ego genuinam puto, et sic legendum et distinguendum: ut sit aperta semper, nisi cum bellum est nusquam. Traditum est mem. Fr. Clausa porta Jani fuit] Ita Naz. quem nunc sequutus sum post Freinsh. et Græv. Ryck. Duisb. Fran. et v. e. clausa Jani porta fuit. Utrumque concinnius, quam quod in Voss. et al. edd. est, fuit porta Jani, et in Toll. ac Regg. porta fuit Jani. Jam quod in Regg. ante 'porta' erat, puto e vario sitn vocis 'Jani' in Mss. ortum

esse.

-2 Ligures] Non cum his solum, verum etiam cum Sardis, Corsis, Istris, et Illyriis bellatum est inter primum et secundum bellum Punicum. Liv. XXI. 16. Vid. Pigh. in Annal.

Sic de sub Alpibus] Legendum unica voce: desub Alpibus, id est, desub ipsis Italia faucibus gentes. Non alium memini antiquiorem hoc Floro auctorem, in quo' desub' reperiatur compositum pro simplici, sub. Frequens hujus præpositionis sic compositæ mentio occurrit in fragmentis Agrimensorum veterum: Desub monte,' 'Desub lapide,' et similia. Sic desuper' dixerunt pro, super. Sal. In Auctoribus Rei Agrar. p. 224. Habet de sub se campum extensum,' et p. 226. De sub rivo.' Fulgentius Mythol. III. 6. Lucernam de sub modio ejecit:' vid. ibi Muncker. et Salm. ad Capitol. Macrin. c. XI.

[ocr errors]

Ne rubiginem] Liv. 39, 1, 1. de Líguribus: Is hostis velut natus ad continendam inter magnorum intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat: nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat,' &c. Add. Justin. 7, 2, 6. Fr. Tibull. 1. 11. 50. Militis in tenebris occupat arma situs:' et alii ibi ap. Brækh.

§. 3 Denique ita quotidiani hostes] Scripsimus reponendum esse, in notis, denique utrique quotidiani hostes: idque rectè scripsimus: sed cum tres hic gentes enumeret Alpium incolas, Ligures, Insubres Gallos, et Illyrios, et tria seorsum bella tribus capitibus ex illis constituat, Ligusticum nempe, Gallicum, et Illyricum, miror quare dicat, utrique hostes: scio, nos olim, Ligures et Insubres Gallos conjunxisse, et per utrosque, Ligures sive Insubres Gallos, et Illyrios, intellexisse: nunc aliter censemus: utrique igitur sunt Ligures et Insubres, qui quotidiani hostes erant Romanorum, et quasi ènì Ovpŵv adstabant Romanis. Illyrii, ut paulo remotiores, non ita assidui et quotidiani. Stephanus noster, ut alii nonnulli, Gallos Insubres, modo KeλTIKdv čovos appellat, modo 'Iraλóv. Idem de Liguribus. Hoc nobis olim imposuerat. Sal. Denique utrique] Ita Pall. tres, et e. v. quam scripturam Salm. etiam probat. Fr. Denique quotidiani Reg. F. denique utrique quotidiani alii om. sc. E. V. et Junt. At Beroald. et Parv. denique itaque quotidiani. Denique ita quotidiani videtur esse a Sabellico, quem sequuti sunt Aldus, Cam. Stad. Vin. Grat. et nuper Amst. Credo eo offensos esse, quod putabant non recte dici utrique, quum paullo ante tres populi memorati fuerint. Sed hanc difficultatem tollit interpretatio Salmasii, quam probabat Perizonius. Et hoc verins puto, quam quod alii Viri docti existimarunt Florum utrique de tribus dicere, quorum sententiam etiam adoptarat

« IndietroContinua »