Immagini della pagina
PDF
ePub

ze in se innoxios deditos acerbius, quam in hostes, saevirent. Huic orationi senatus ita responderi iussit: Neque illos recte fecisse, quum in Italiam venerint, oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset, permissu, aedificare conati sint: neque senatui placere, deditos spoliari. Itaque se cum iis legatos ad consulem missuros; qui, si redeant,unde venerint, omnia iis sua reddi iubeant ; quique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallivis populis, multitudinem suam domi contineant. Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis melius fore, quam qui eas primi pervias fecissent. Legati missi L. Furius Purpureo, Q. Minucius, L. Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.

LV. Legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. Seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperii Romani, et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint. Debuisse gravem temeritatis mercedem statui. Quod vero etiam sua reddiderint, vereri, ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur. Et exceperunt, et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius consul, Gallis ex provincia exactis, Istricum bellum moliri coepit, literis ad senatum missis, ut sibi in Istriam traducere legiones liceret. ld senatui placuit. Illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam, an civium Romanorum, deduci placeret. Postremo Latinam potius coloniam deducendam Pa tres censuerunt. Triumviri creati sunt P. Scipio Nasica, C. Flaminius, L. Manlius Acidinus. Eodem anno Mutina et Parma, coloniae Romanorum civium, sunt deductae. Bina millia hominum in agro, qui

proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iu. gera Parmae, quina Mutinae acceperunt. Deduxerunt triumviri M. Aemilius Lepidus, T. Aebutius Carus, L. Quinctius Crispinus. Et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. Deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo, C. Afranius Stellio, Ti. Sempronius Gracchus. Iugera in singulos data decem.

LVI. Eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Ibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit. Ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et, nullo lacessente, peropportune quieverunt Lusitani. Nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum. M. Marcellus, ex Istria revocatus, exercitu dimisso, Romam comitiorum eausa rediit. Creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paullum. Cum M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat: a quo consule quintus annus erat, quum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. Praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus, M, Valerius Laevinus, P. Manlius iterum, M. Ogulnius Gallus, L. Caecilius Denter, C. Terentius Istra. Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa; quod sanguine per biduum pluisse in area Concordiae satis credebant; nuntiatumque erat, haud procul Sicilia insu lam, quae non ante fuerat, novam editam e mari esse. Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse auctor est, legatis ad cam rem ad Prusiam missis, praeter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re cele bre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.

EPITOME LIBRI XL.

Quum Philippus liberos eorum, quos occiderat, conquiri obsides iussisset, Theoxena, pro liberis suis et sororis admodum pueris verita regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in quo erat venenum, suasit iis, ut imminens ludibrium morte effugerent: quod quum persuasisset, ipsa se cum viro e navi in mare praecipitavit. Certamina inter Philippi Macedoniae regis liberos Persen et Demetrium referuntur: et ut fraude fratris sui Demetrius confictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi Romani amicus erat, veneno necatus est; regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen devenit. Item res in Liguribus et in Hispania contra Celtiberos a compluribus feliciter gestas continet. Libri Numae Pompilii in agro L. Petillii scribae sub Ianiculo a cultoribus agri, in arca lapidea clausi, et Graeci et Latini, inventi sunt; in quibus quum plura, quae dissolvendarum religionum,praetor, ad quem delati erant, legisset, iuravit senatui, contra rempublicam esse, ut legerentur servarenturque: et ex senatusconsulto in comitio exusti sunt. Colonia Aquileia deducta est: Philippus, aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium, falsis Persei alterius filii delationibus impulsus, veneno sustulisset, et de poena Persei cogi. tavit, voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere. Sed in hac cogitatione morte raptus est. Regnum Perseus excepit.

T. LIVII PATAVINI

LIBER XL.

Principio insequentis anni consules praetoresqu sortiti provincias sunt. Consulibus, nulla, praete Ligures, quae decerneretur, erat. Iurisdictio urban M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio ev mit; Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Ma lio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terenti Istrae Sardinia. Consules delectus habere iussi. Fabius ex Liguribus scripserat, Apuanos ad rebelli nem spectare; periculumque esse, ne impetum agrum Pisanum facerent. Et ex Hispaniis, citeri rem in armis esse, et cum Celtiberis bellari sciebant in ulteriore, quia diu aeger praetor esset, luxuria otio solutam disciplinam militarem.esse. Ob ea n vos exercitus conscribi placuit: quattuor legiones i Ligures, uti singulae quina millia et ducenos ped tes, trecenos haberent equites: sociorum iisdem La tini nominis quindecim millia peditum addita, octingenti equites. Hi duo consulares exercitus es sent. Scribere praeterea iussi septem millia peditur sociorum ac Latini nominis, et quadringentos equi tes; et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui e consulatu prorogatum imperium erat. In Hispanian etiam utramque quae ducerentur, quattuor milli peditum civium Romanorum et ducenti equites, c sociorum septem millia peditum cum trecentis equi tibus scribi iussa: et Q. Fabio Labeoni cum exercitu quem habebat in Liguribus, prorogatum in annun imperium est.

II. Ver procellosum eo anno fuit. Pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit: signa aenea in Capitolio deiecit: forem ex aede Lunae, quae in Aventino est, raptam tulit, et in posticis partibus Cereris templi affixit: signa alia in circo maximo cum columnis, quibus superstabant, evertit: fastigia aliquot templorum, a culminibus abrupta, foede dissipavit. Itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. Simul procuratum est, quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis, aedem Apollinis ac Caietae de coelo tactam. Ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est, et diem unum supplicatio fuit. Per eosdem dies ex literis A. Terentii propraetoris cognitum, P. Sempronium in ulteriore provincia, quum plus annum aeger fuisset, mortuum esse. Eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci. Legationes transmarinae deinde in senatum introductae sunt. Prima Eumenis et Pharnacis regum, et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Philippi quoque legati, et Achaeorum, et Lacedaemoniorum, sub idem tempus venerunt. lis, prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt. Asiae regibus ac Rhodiis responsum est, legatos ad eas res visendas missurum senatum.

III. De Philippo auxerat curam Marcius. Nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret, non diutius, quam necesse esset, facturum. Neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare. Iam primum omnem fere multitudinem civium ex maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit: Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit

« IndietroContinua »