Immagini della pagina
PDF
ePub

oram maris facere proditus, stad. duum M. circuitu. Pudet a Graecis Italiae rationem mutuari. Metrodorus tamen Scepsius dicit, quoniam circa fontem ar

Arbor multa sit picea, quales Gallice vocentur Padi, hoc nomen accepisse. Ligurum quidem lingua amnem ipsum Bodincum vocari, quod significet fundo carentem. Cui argumento adest oppidum iuxta Industria, vetusto nomine Bodincomagum, ubi praecipua altitudo incipit.

XXI. Transpadana appellatur ab eo regio undecima, tota in mediterraneo, cui maria cuncta fructuoso alveo important. Oppida: Vibi forum, Segusio. Coloniae ab Alpium radicibus, Augusta Taurinorum, antiqua Ligurum stirpe, inde navigabili Pado. Dein Salassorum Augusta Praetoria, iuxta geminas Alpium fores, Graias atque Poeninas. His Poenos, Graiis Herculem transisse memorant. Oppidum Eporedia, Sibyllinis [libris] a Populo Romano conditum iussis. Eporedi Eporedias Galli bonos equorum domitores vocant. Vercellae Libicorum ex Sallyis ortae, Novaria ex Vertacomacoris, Vocontiorum hodieque pago, non (ut Cato existimat) Ligurum : ex quibus Levi et Marici condidere Ticinum, non procul a Pado: sicut Boii trans Alpes provecti, Laudem Pompeiam, Insubres Mediolanum. Orobiorum stirpis esse, Comum, atque Bergomum, et Licini forum, et aliquot circa populos auctor est Cato: sed originem gentis ignorare se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam a Graecia, interpretatione etiam nominis, vitam in montibus degentibus. In hoc situ interiit oppidum Orobiorum Barra, unde Bergomates Cato dixit ortos, etiamnum prodente se altius quam fortunatius situm. Interiere et Caturigés Insubrum exsules, et Spina supra dicta. Item Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus, et Boiis, et Senonibus deletum esse eo die, quo Camillus Veios ceperit, Nepos Cornelius tradidit.

XXII. Sequitur decima regio Italiae, Adriatico mari apposita: cuius Venetia: fluvius Silis ex montibus Tarvisanis. Oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus Opiterginis, et portus eodem nomine: colonia, Concordia: flumina et portus, Romatinum, Tilaventum maius, minusque, Anassum, in quod Varramus defluit: Alsa, Natiso cum Turro, praefluentes Aquileiam coloniam, XV M. pass. a mari sitam. Carnorum haec regio, iunctaque Iapydum: amnis Timavus, castellum nobile vino Pucinum: Tergestinus sinus, colonia Tergeste, XXIII M. pass. ab Aquileia. Ultra quam VI M. pass. Fortio amnis, ab Ravenna. CLXXXIX M. pass. antiquus auctae Italiae terminus, nunc vero Istriae: quam cognominatam a flumine Istro, in Adriam effluente e Danubio amne, eodemque Istro, adversum Padi fauces, contrario eorum percussu mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso, et Nepos etiam Padi accola. Nullus enim ex Danubio amnis in mare Adriaticum effunditur. Deceptos credo, quoniam Argo navis flumine in mare Adriaticum descendit, non procul Tergeste, nec iam constat quo flumine. Humeris travectam Alpes, diligentiores tradunt. Subiisse autem Istro, dein Savo, dein Nauporto, cui nomen ex ea causa est, inter Aemonam Alpesque exorienti.

XXIII. Istria, ut peninsula, excurrit. Latitudinem eius XL M. pass. circuitum vero CXXV M. prodidere quidam. Item adhaerentis Liburniae et Flanatici sinus. Alii Liburniae CLXXX M. pass. Nonnulli in Flanaticum sinum Japydiam promovere, a tergo Istriae, CXXX M. pass. Dein Liburniam CL M. fecere. Tuditanus, qui domuit Istros, in statua sua ibi inscripsit: Ab Aquileia ad Titium flumen stad. M. Oppida Istriae civium Rom. Aegida, Parentium: colonia, Pola, quae nunc Pietas Iulia, quondam a Colchis condita. Abest a Tergeste C M. pass. Mox oppidum Nesactium: et nunc finis Italiae fluvius Arsia. Polam ab Ancona traiectus CXXX M. pass. est.

In mediterraneo regionis decimae, coloniae: Cremona, Brixia, Cenomanorum agro: Venetorum autem, Ateste: et oppida Acelum, Patavium, Opitergium, Belunum, Vicetia: Mantua Thuscorum trans Padum sola reliqua. Venetos Troiana stirpe ortos, auctor est Cato: Cenomanos iuxta Massiliam habitasse in Volcis. Fertipi, et Tridentini, et Berunenses, Rhaetica oppida: Rhaetorum et Euganeorum Verona, Iulienses Carnorum. Dein quos scrupulose dicere non attineat, Alutrenses, Asseriates, Flamonienses Vanienses, et alii cognomine Culici: Foroiulienses cognomine Transpadani, Foretani, Nedinates, Quarqueni, Taurisani, Togienses, Varbari. In hoc situ interiere per oram Iramine, Pellaon, Palsatium: ex Venetis Atina, et Caelina: Carnis, Segeste, et Ocra: Tauriscis Noreia. Et ab Aquileia ad duodecimum lapidem, deletum oppidum etianı invito Senatu, a Claudio Marcello, L. Piso auctor est. In hac regione et XI lacus inclyti sunt, amnesque eorum partus aut alumni: si modo acceptos reddunt, ut Adduam Larius, Ticinum Verbanus, Mincium Benacus, Ollium Sebinus, Lambrum Eupilis, omnes incolas Padi.

Alpes in longitudinem decies centena millia pass. patere a supero mari ad inferum, Caelius tradit: Timagenes XXII M. pass. deductis: in latitudinem autem Cornelius Nepos CM. T. Livius tria M. stadiorum: uterque diversis in locis. Nam et centum millia excedunt aliquando, ubi Germaniam ab Italia submovent: nec LXX M. explent reliqua sui parte graciles, veluti naturae providentia. Latitudo Italiae, subter radices earum a Varo, per vada Sabatia, Taurinos, Comum, Brixiam, Veronam, Vicetiam, Opitergium, Arsiam, DCCXLV millia passuum colligit.

XXIV. Incolae Alpium multi populi, sed illustres a Pola ad Tergestis regionem Secusses, Subocrini, Catali, Menocaleni: iuxtaque Carnos quondam Taurusci appellati, nunc Norici. His contermini Rhaeti et Vindelici, omnes in multas civitates divisi. Rhaetos Thuscorum prolem arbitrantur, a Gallis pulsos duce Rhaeto. Verso deinde Italiam pectore Alpium, Latini iuris Euganeae gentes, quarum oppida XXXIV enumerat Cato. Ex iis Triumpilini, venalis cum agris suis populus : dein Camuni, compluresque similes finitimis attributi municipiis. Lepontios, et Salassos, Tauriscae gentis idem Cato arbitratur. Ceteri fere Lepontios relictos ex comitatu Herculis, interpretatione Graeci nominis credunt, praeustis in transitu Alpium nive membris: eiusdem exercitus et Graios fuisse, Graiarum Alpium incolas, praestantesque genere Euganeos, inde tracto nomine. Caput eorum Stonos: Rhaetorum Vennonetes, Sarunetesque, ortus Rheni amnis accolunt: Lepontiorum, qui Viberi vocantur, fontem Rhodani, eodem Alpium tractu. Sunt praeterea Latio donati incolae, ut Octodurenses, et finitimi Centrones, Cottianae civitates: Caturiges, et ex Caturigibus orti Vagienni Ligures, et qui Montani vocantur: Capillatorumque plura genera ad confinium Ligustici maris.

Non alienum videtur, hoc loco subiicere inscriptionem e trophaeo Alpium, quae talis est: IMPERATORI CAESARI DIVI F. AUG. PONTIFICI MAXIMO, IMP. XIIII. TRIBUNITIAE POTESTATIS, S. P. Q. R. QUOD EIUS DUCTU AUSPICIISQUE GENTES ALPINAE OMNES, QUAE A MARI SUPERO AD INFERUM PERTINEBANT, SUB IMPERIUM POP. ROM. SUNT REDACTAE. GENTES ALPINAE DEVICTAE: TRIUMPILINI, CAMUNI, VENOSTES, VENNONETES, ISARCI, BREUNI, GENAUNES, FOCUNATES: VINDELICORUM GENTES QUATUOR, CONSUANETES, RUCINATES, LICATES, CATENATES, AMBISUNTES, RUGUSCI, SUANETES, CALUCONES, BRIXENTES, LEPONTII, VIBERI, NANTUATES, SEDUNI, VERAGRI, SALASSI, ACITAVONES, MEDULLI, UCENI, CATURIGES, BRIGIANI, SO

4

GIONTII, BRODIONTII, NEMALONI, EDENATES, ESUBIANI, VEAMINI, GALLITAE, TRIULATTI, ECTINI, VERGUNNI, EQUITURI, NEMENTURI, ORATELLI, NERUSI, VELAUNI, SUETRI. Non sunt adiectae Cottianae civitates XII, quae non fuerunt hostiles: item attributae municipiis lege Pompeia. Haec est Italia diis sacra, hae gentes eius, haec oppida populorum. Super haec Italia, quae L. Aemilio Paulo, C. Attilio Regulo Consulibus, nuntiato Gallico tumultu, sola sine externis ullis auxiliis, atque etiam tunc sine transpa*danis, equitum LXXX M. peditum DCC M. armavit. Metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris. Sed interdictum id vetere consulto patrum, Italiae parci iubentium.

XXV. Arsiae gens Liburnorum iungitur, usque ad flumen Titium. Pars eius fuere Mentores, Hymani, Encheleae, Buni, et quos Callimachus Peucetias appellat: nunc totum uno nomine Illyricum vocatur generatim, populorum pauca effatu digna, aut facilia nomina. Conventum Scardonitanum petunt lapydes, et Liburnorum civitates XIV; e quibus Lacinienses, Stlupinos, Burnistas, Olbonenses nominare non pigeat. Ius Italicum habent eo conventu Alutae, Flanates, a quibus sinus nominatur: Lopsi, Varvarini, immunesque Assesiates; et ex insulis Fertinates, Curictae. Ceterum per oram oppida a Nesactio, Alvona, Flanona, Tarsatica, Senia, Lopsica, Ortopula, Vegium, Argyruntum, Corinium, Aenona, civitas Pasini: Flumen Tedanium, quo finitur lapydia. Insulae eius sinus cum oppidis, praeter supra significatas, Absyrtium, Arba, Crexa, Gissa, Portunata. Rursus in continente colonia ladera, quae a Pola CLX M. pass. abest: inde triginta M. Colentum insula: XVIII ostium Titii fluminis.

XXVI. Liburniae finis, et initium Dalmatiae Scardona, in amne eo, XII M. pass. a mari. Dein Tariotarum antiqua Regio, et castellum Tariona: promontorium Diomedis; vel, ut alii, peninsula Hyllis, circuitu CM. pass. Tragurium civium Romanorum, marmore notum: Sicum, in quem locum Divus Claudius veteranos misit. Salona colonia, ab ladera CXII M. pass. Petunt in eam iura descripti in decurias CCCLXXXII, Dalmatae XXII, Decuni CCXXXIX, Ditiones LXIX, Mazaei LII, Sardiates. In hoc tractu sunt, Burnum, Andetrium, Tribulium, nobilitata populi Romani proeliis castella. Petunt et ex insulis, Issaei, Colentini, Separi, Epetini. Ab his castella, Piguntiae, Rataneum: Narona colonia tertii conventus, a Salona LXXII M. pass. apposita cognominis sui fluvio, a mari XX M. pass. M. Varro LXXXIX civitates eo ventitasse auctor est. Nunc soli prope noscuntur Cerauni decuriis XXIV, Daorizi XVII, Daesitiates CIII, Docleatae XXXIII, Deretini XIV, Dercmistae XXX, Dindari XXXIII, Glinditiones XLIV, Melcomani XXIV, Naresii CII, Scirtari LXXII, Siculotae XXIV; populatoresque quondam Italiae Vardaei, non amplius quam XX decuriis. Praeter hos tenuere tractum eum Ozuaei, Partheni, Hemasini, Arthitae, Armistae. A Narone amne C M. pass. abest Epidaurum colonia. Ab Epidauro sunt oppida civium Rom. Rhizinium, Ascrivium, Butua, Olchinium, quod antea Colchinium dictum est, a Colchis conditum: amnis Drilo, superque eum oppidum civium Romanorum Scodra, a mari XVII M. pass. Praeterea multorum Graeciae oppidorum deficiens memoria, nec non et civitatum validarum. Eo namque tractu fuere Labeatae, Enderoduni, Sassaei, Grabaei, proprieque dicti Illyrii, et Taulantii, et Pyraei. Retinet nomen in ora Nymphaeum promontorium: Lissum oppidum civium Romanorum ab Epidauro CM. passuum. A Lisso Macedoniae provincia: gentes Partheni, et a tergo eorum Dassaretae. Montes Candaviae a Dyrrachio LXXVIII M. pass. In ora vero Denda civium

Romanorum, Epidamnum colonia, propter inauspicatum nomen a Romanis Dyrrachium appellata: flumen Aous, a quibusdam Aeas nominatum: Apollonia, quondam Corinthiorum colonia, IV M. passuum a mari recedens: cuius in finibus celebre Nymphaeum accolunt barbari, Amantes et Buliones. At in ora oppidum Oricum a Colchis conditum. Inde initium Epiri, montes Acroceraunia, quibus hunc Europae determinavimus sinum. Oricum, a Salentino Italiae promontorio distat LXXXV M. passuum.

XXVII. A tergo Carnorum et lapydum, qua se fert magnus Ister, Rhaetis iunguntur Norici. Oppida eorum, Virunum, Celeia, Teurnia, Aguntum, Vianiomina, Claudia, Flavium Solvense. Noricis iunguntur lacus Peiso, deserta Boiorum: iam tamen colonia Divi Claudii Sabaria, et oppido Scarabantia Iulia habitantur.

XXVIII. Inde glandifera Pannoniae, qua mitescentia Alpium iuga, per medium Illyricum a septemtrione ad meridiem versa, molli in dextra ac laeva devexitate considunt. Quae pars ad mare Adriaticum spectat, appellatur Dalmatia, et Illyricum supra dictum. Ad septemtriones Pannonia vergit: finitur inde Danubio. In ea coloniae, Aemona, Siscia. Amnes clari et navigabiles in Danubium defluunt, Dravus e Noricis violentior, Savus ex Alpibus Carnicis placidior: CXX M. pass. intervallo. Dravus per Serretes, Serrapiilos, lasos, Andizetes: Savus per Colapianos, Breucosque. Populorum haec capita. Praeterea Arivates, Azali, Amantes, Belgites, Catari, Cornacates, Eravisci, Hercuniates, Latovici, Oseriates, Varciani. Mons Claudius, cuius in fronte Scordisci, in tergo Taurisci. Insula in Savo Metubarris, amnicarum maxima. Praeterea amnes memorandi, Colapis in Savum influens iuxta Sisciam, gemino alveo insulam ibi efficit, quae Segestica appellatur. Alter amnis Bacuntius in Sayum Sirmio oppido influit: ubi civitas Sirmiensium et Amantinorum. Inde XLV M. pass. Taurunum, ubi Danubio miscetur Savus. Supra influunt Valdasus, Urpanus, et ipsi non ignobiles.

XXIX. Pannoniae iungitur provincia, quae Moesia appellatur, ad Pontum usque cum Danubio decurrens. Incipit a confluente supra dicto. In ea Dardani, Celegeri, Triballi, Timachi, Moesi, Thraces, Pontoque contermini Scythae. Flumina clara, e Dardanis Margis, Pingus, Timachus: ex Rhodope Oescus: ex Haemo, Utus, Escamus, leterus.

Illyrici latitudo, qua maxima est, CCCXXV M. passuum colligit. Longitudo a flumine Arsia ad flumen Drinium DCCC M. A Drinio ad promontorium Acroceraunium, CLXXII. M. Agrippa prodidit universum hunc sinum Italiae et Illyrici ambitu quatuordecies centena millia passuum. In eo duo maria, (quo distinximus fine:) lonium, in prima parte; interius Adriaticum, quod Superum vocant.

XXX. Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas, memoratu dignae, nullae: in Ionio paucae: Calabro litore ante Brundusium, quarum obiectu portus efficitur: contra Apulum litus Diomedea; conspicua monumento Diomedis: et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata.

Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura vadoso mari, aestuariisque tenui alveo intercursantibus. Clarae: ante ostia Timavi, calidorum fontium cum aestu maris crescentium: iuxta Istrorum agrum, Cissa, Pullaria, et Absyrtides Graiis dictae, a fratre Medeae ibi interfecto Absyrto. Juxta eas Electridas vocavere, in quibus proveniret succinum, quod illi electrum appellant, vanitatis Graecae certissimum documentum: adeo ut quas earum designent, haud unquam constiterit. Contra lader est Lissa: quaeque appellatae. Contra Liburnos Grateae aliquot: nec pauciores Liburnicae, Celadussae. Contra Tragurium Bavo: et capris laudata Brattia,

[blocks in formation]

I. Tertius Europae sinus Acrocerauniis incipit | Taphiassus. At in ora promontorium Antirrhium,

montibus, finitur Hellesponto: amplectitur praeter minores sinus XIX, XXV centena millia passuum. In eo Epirus, Acarnania, Aetolia, Phocis, Locris, Achaia, Messenia, Laconia, Argolis, Megaris, Attica, Boeotia: iterumque alio mari eadem Phocis et Locris, Doris, Phthiotis, Thessalia, Magnesia, Macedonia, Thracia. Omnis Graeciae fabulositas, sicut et literarum claritas, ex hoc primum sinu effulsit. Qua. propter in eo paululum commorabimur.

Epiros in universum appellata, Acrocerauniis incipit montibus. In ea primi Chaones, a quibus Chaonia: dein Thesproti, Antigonenses: locus Aornos, et pestifera avibus exhalatio: Cestrini, Perrhaebi, quorum mons Pindus, Cassiopaei, Dryopes, Selli, Hellopes, Molossi, apud quos Dodonaei lovis templum, oraculo illustre: Tomarus mons, centum fontibus circa radices, Theopompo celebratus.

Epirus ipsa ad Magnesiam Macedoniamque tendens a tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox feram Dardanos habet: Dardanis laevo Triballi praetenduntur latere, et Moesicae gentes: fronte iunguntur Medi ac Denselatae: quibus Thraces, ad Pontum usque pertinentes. Ita succincta Rhodopes, mox et Haemi vallatur excelsitas.

In Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera, sub eo Aquae regiae fons. Oppida: Maeandria, Cestria: flumen Thesprotiae Thyamis: colonia Buthrotum: maximeque nobilitatus Ambracius sinus, D. pass. faucibus spatiosum aequor accipiens, longitudinis XXXIX M. pass. latitudinis XV M. In eum defertur amnis Acheron, e lacu Thesprotiae Acherusia profluens XXXVI M. pass. inde, et mille pedum ponte mirabilis omnia sua mirantibus. In sinu oppidum Ambracia. Molossorum flumina, Aphas, et Arachthus. Civitas Anactoria: locus Pandosia.

11. Acarnaniae, quae antea Curetis vocabatur, oppida: Hera Heraclia, Echinus, et in ore ipso colonia Augusti Actium, cum templo Apollinis nobili, ac civitate libera Nicopolitana. Egressos sinu Ambracio in Ionium excipit Leucadium litus: promontorium Leucates. Dein sinus, ac Leucadia ipsa peninsula, quondam Neritis appellata, opere accolarum abscissa a continenti, ac reddita ventorum flatu congeriem arenae accumulantium: qui locus vocatur Dioryctos, stadiorum longitudine trium. Oppidum in ea Leucas, quondam Neritum dictum. Deinde Acarnanum urbes, Alyzea, Stratos, Argos Amphilochicum cognominatum. Amnis Achelous e Pindo fluens, atque Acarnaniam ab Aetolia dirimens, et Artemitam insulam assiduo terrae invectu continenti annectens.

III. Aetolorum populi Athamanes, Tymphaei, Ephyri, Aenienses, Perrhaebi, Dolopes, Maraces, Atraces, a quibus atrax amnis Ionio mari infunditur. Aetoliae oppidum Calydon est septem millibus quingentis pass. a mari, iuxta Evenum amnem. Dein Macynia, Molycria: cuius a tergo Chalcis mons, et PLIN. HIST. NATUR.

ubi ostium Corinthiaci sinus, minus mille passuum latitudine influentis, Aetolosque dirimentis a Peloponneso. Promontorium, quod contra procedit, appellatur Rhion. Sed in Corinthiaco sinu oppida Aetoliae, Naupactum, Pylene: et in mediterraneo Pleuron, Halicyrna. Montes clari: in Dodone, Tomarus: in Ambracia, Crania: in Acarnania, Aracynthus: in Aetolia, Acanthon, Panaetolium, Macynium.

IV. Proximi Aetolis Locri, qui cognominantur Ozolae, immunes. Oppidum Oeanthe. Portus Apollinis Phaestii, sinus Crissaeus. Intus oppida: Argyna, Eupalia, Phaestum, Calamissus. Ultra Cirrhaei Phocidis campi, oppidum Cirrha, portus Chalaeon, a quo VII M. pass. introrsus liberum oppidum Delphi, sub monte Parnasso, clarissimum in terris oraculo Apollinis. Fons Castalius, amnis Cephissus praefluens Delphos, ortus in Lilaea quondam urbe. Praeterea oppidum Crissa, et cum Bulensibus Anticyra, Naulochum, Pyrrha, Amphissa immunis, Tithrone, Tritea, Ambrysus, Drymaea regio, Daulis appellata. Dein in intimo sinu angulus Boeotiae alluitur cum oppidis, Siphis, Thebis, quae Corsicae cognominatae sunt, iuxta Heliconem. Tertium ab hoc mari Boeotiae oppidum Pagae, unde Peloponnesi prosilit cervix.

V. Peloponnesus, Apia ante appellata et Pelasgia, peninsula haud ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo maria, Aegaeum et lonium, platani folio similis, propter angulosos recessus, circuitu DLXIII M. pass. colligit, auctore Isidoro. Eadem per sinus paene tantundem adiicit. Angustiae, unde procedit, Isthmos appellantur. In eo loco erumpentia e diverso, quae dicta sunt, maria, a septemtrione et exortu, eius omnem ibi latitudinem vorant; donec contrario incursu aequorum tantorum, in quinque M. pass. intervallo, exesis utrimque lateribus, angusta cervice Peloponnesum contingat Hellas. Corinthiacus hine, illinc Saronicus appellatur sinus: Lecheae hinc, Cenchreae illinc, angustiarum termini, longo et ancipiti navium ambitu, quas magnitudo plaustris transvehi prohibet: quam ob causam perfodere navigabili alveo angustias eas tentavere, Demetrius rex, Dictator Caesar, Caius princeps, Domitius Nero, infausto (ut omnium patuit exitu) incepto. Medio hoc intervallo, quod Isthmon appellavimus, applicata colli habitatur colonia Corinthus, antea Ephyra dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis, e summa sua arce, quae vocatur Acrocorinthus, in qua fons Pirene, diversa duo maria prospectans. LXXXVI M. pass. ad Corinthiacum sinum traiectus est Patras a Leucade. Patrae colonia, in longissimo promontorio Peloponnesi condita, ex adverso Aetoliae et fluminis Eveni, minus M. pass. (ut dictum est) intervallo in ipsis faucibus, sinum Corinthiacum LXXXV M. pass. in longitudinem usque ad Isthmon transmittunt.

9

VI. Achaiae nomen provinciae ab Isthmo incipit: | Melaenae, Heraea, Pyle, Pallene, Agrae, Epium,

antea Aegialos vocabatur, propter urbes in litore per ordinem dispositas. Primae ibi, quas diximus, Lecheae Corinthiorum portus. Mox Oluros Pellenaeorum castellum. Oppida: Helice, Bura: in quae refugere, haustis prioribus, Sicyon, Aegira, Aegion, Erineos. Intus Cleonae, Hysiae. Panhormus portus, demonstratumque iam Rhium: a quo promontorio quinque M. pass, absunt Patrae, quas supra memoravimus: locus Pherae. In Achaia, IX montium Scioessa notissimus, fons Cymothoe. Ultra Patras oppidum Olenum, colonia Dyme: loca, Buprasium, Hyrmine: promontorium Araxum, Cyllenes sinus, promontorium Chelonates: unde Cyllenen quinque M. pass. castellum Phlius. Quae regio ab Homero Araethyrea dicta, postea Asopis.

Inde Eliorum ager, qui antea Fpei vocabantur: ipsa Elis in mediterraneo, et a Pylo XII M. passuum intus delubrum Olympii lovis, ludorum claritate fastos Graeciae complexum. Pisaeorum quondam oppidum, praefluente Alpheo amne. At in ora promontorium Ichthys. Amnis Alpheus navigatur VI pass. mill. prope oppida, Aulona, et Leprion. Promontorium Platanodes: omnia haec ad occasum versa.

VII. Ad meridiem autem Cyparissius sinus cum urbe Cyparissa LXXII millium passuum circuitu. Oppida, Pylos, Methone: locus Helos, promontorium Acritas: sinus Asinacus, ab oppido Asine, Coronaeus a Corone. Finiuntur Taenaro promontorio. Ibi regio Messenia duodeviginti montium, Amnis Pamisus. Intus autem ipsa Messene. Ithome, Oechalia, Arene, Ptelcon, Thryon, Dorion, Zancle, variis clara temporibus. Huius sinus circuitus LXXX M. pass. traiectus vero XXX М.

VIII. Dehinc a Taenaro ager Laconicus, liberae gentis: et sinus circuitu CVI M. traiectu XXXIX mill. Oppida: Taenarum, Amyclae, Pherae, Leuctra: et intus Sparta, Theramne: atque ubi fuere Cardamyle, Pithane, Anthane: Locus Thyrea, Gerania. Mons Taygetus: amnis Eurotas, sinus Aegilodes, oppidum Psammathus. Sinus Gytheates ab oppido: ex quo ad Cretam insulam certissimus cursus. Omnes autem Maleae promontorio includuntur.

IX. Qui sequitur sinus ad Scyllaeum, Argolicus appellatur, traiectu quinquaginta M. pass. idem ambitu centum sexaginta duorum millium. Oppida: Roea, Epidaurus Limera cognomine, Zarax, Cyphanta portus. Amnes: Inachus, Erasinus, inter quos Argos Hippium cognominatum, supra locum Lernen, a mari duobus M. pass. novemque additis millibus, Mycenae: et ubi fuisse Tiryntha tradunt: et locus Mantinca. Montes: Artemius, Apesantus, Asterion, Parparus, aliique undecim numero. Fontes: Niobe, Amymone, Psamathe. A Scyllaeo ad Isthmum CLXXVII M. pass. Oppida: Hermione, Troezen, Coryphasium: appellatumque alias Inachium, alias Dipsium Argos. Portus Schoenitas, sinus Saronicus, olim querno nemore redimitus, unde nomen; ita Graecia antiqua appellante quercum. In eo Epidaurum oppidum, Aesculapii delubro celebre: Spiraeum promontorium, portus Anthedon, et Bucephalus: et quas supra dixeramus, Cenchreae, Isthmi pars altera cum delubro Neptuni, quinquennalibus inclyto ludis. Tot sinus Peloponnesi oram lancinant, tot maria allatrant. Siquidem a septemtrione Ionium irrumpit: ab occidente, Siculo pulsatur: a meridie, Cretico urgetur: ab oriente brumali, Aegaco: ab oriente solstitiali, Myrtoo, quod a Megarico incipiens sinu, totam Atticam alluit.

X. Mediterranea eius Arcadia maxime tenet, undique a mari remota: initio Drymodes, mox Pelasgisappellata. Oppida eius: Psophis, Mantinea, Stymphalum, Tegea, Antigonea, Orchomenum, Pheneum, Palantium, unde Palatium Romae: Megalopolis, Gortyna, Bucolium, Carnion, Parrhasie, Thelpusa,

Cynaetha, Lepreon Arcadiae, Parthenium, Alea, Methydrium, Enispe, Macistum, Lampe, Clitorium, Cleonae: inter quae duo oppida, regio Nemea, Bembinadia vocitata. Montes in Arcadia, Pholoë cum oppido: item Cyllene: Lycaeus, in quo Lycaei Iovis delubrum: Maenalus, Artemisius, Parthenius, Lampeus, Nonacris: praeterque, ignobiles octo. Amnes: Ladon, e paludibus Phenei: Erymanthus e monte eiusdem nominis, in Alpheum defluentes.

Reliquae civitates in Achaia dicendae, Aliphiraei, Abeatae, Pyrgenses, Paroreatae, Paragenitae, Tortuni, Typanei, Thriasii, Trittenses. Universae Achaiae libertatem Domitius Nero dedit. Peloponnesus in latitudine a promontorio Maleae, ad oppidum Aegium Corinthiaci sinus CXC M. pass. patet. At in transversum ab Elide Epidaurum, CXXV M. ab Olympia Argos per Arcadiam LXVIII M. Abeodem loco ad Phliunta dicta mensura est. Universa autem, velut pensante aequorum incursus natura, in montes VI atque LXX extollitur.

XI. Ab Isthmi angustiis Hellas incipit, nostris Graecia appellata. In ea prima Attica, antiquitus Acte vocata. Attingit Isthmum parte sui, quae appellatur Megaris, a colonia Megara, e regione Pagarum. Duo haec oppida excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in humeris Helladis. Pagaei, et amplius Aegosthenienses contributi Megarensibus. In ora autem, portus Schoenus. Oppida: Sidus, Cremmyon, Scironia saxa VI M. longitudine. Geranea, Megara, Eleusin. Fuere et Oenoa, Probalinthos: nunc sunt ab Isthmo quinquaginta quinque M. pass. Piraeeus et Phalera portus, quinque M. pass. muro recedentibus Athenis iuncti. Libera haec civitas, nec indiga ullius praeconii amplius: tanta claritas superfluit. In Attica fontes, Cephissia, Larine, Callirhoe Enneacrunos. Montes: Brilessus, Aegialeus, Icarius, Hymettus, Lycabetus: locus Ilissos. A Piraeeo XLV M. pass. Sunium promontorium, Thoricos promontorium. Potamos, Steria, Brauron, quondam oppida. Rhamnus pagus, locus Marathon, campusThriasius, oppidum Melita, et Oropus, in confinio Boeotiae.

XII. Cuius Anthedon, Onchestos, Thespiae liberum oppidum, Lebadea: nec cedentes Athenis claritate, quae cognominantur Boeotiae Thebae, duorum numinum Liberi atque Herculis (ut volunt) patria. Et Musis natale in nemore Heliconis assignant. Datur et his Thebis saltus Cithaeron, amnis Ismenus. Praeterea fontes in Boeotia, Oedipodia, Psamathe, Dirce, Epicrane, Arethusa, Hippocrene, Aganippe, Gargaphie. Montes, extra praedictos, Mycalessus, Hadylius, Acontius. Reliqua oppida, inter Megaram et Thebas: Eleutherae, Haliartus, Plataeae, Pherae, Aspledon, Hyle, Thisbe, Erythrae, Glissas, Copae: iuxta Cephissum amnem Larymna, et Anchoa: Medeon, Phlygone, Acraephia, Coronea, Chaeronea. In ora autem infra Thebas, Ocalee, Heleon, Scolos, Schoenos, Peteon, Hyrie, Mycalessus, Hilesion, Pteleon, Olyros, Tanagra liber populus: et in ipsis faucibus Euripi, quem facit obiectu insulae Euboeae, Aulis capaci nobilis portu. Boeotos Hyantas antiquitus dixere.

Locri deinde Epicnemidii cognominantur, olim Leleges appellati, per quos amnis Cephissus defertur in mare. Oppida: Opus, unde et sinus Opuntinus, Cynos. Phocidis in litore unum Daphnus. Introrsus in Locris, Elatea, et in ripa Cephissi (ut diximus) Lilaea: Delphosque versus, Cnemis, et Hyampolis. Rursus Locrorum ora, in qua Larymna, Thronium, iuxta quod Boagrius amnis defertur in mare. Oppida: Narycion, Alope, Scarphia. Postea Maliacus sinus ab incolis dictus: in quo oppida, Halcyone, Econia, Phalara.

XIII. Doris deinde, in qua Sperchios, Erineon, Boion, Pindus, Cytinum. Doridis a tergo mons est Oeta.

XIV. Sequitur mutatis saepe nominibus Aemonia: eadem Pelasgicum Argos, Hellas, eadem Thessalia, et Dryopis, semper a regibus cognominata. Ibi genitus Rex nomine Graecus, a quo Graecia: ibi Hellen, a quo Hellenes. Hos eosdem Homerus tribus nominibus appellavit, Myrmidonas, et Hellenas, et Achaeos.

Ex his Phthiotae nominantur Dorida accolentes. Eorum oppida, Echinus in faucibus Sperchii fluminis, Thermopylarum angustiae: quo argumento IV M. passuum inde Heraclea, Trachin dicta est. Mons ibi Callidromus: oppida celebria, Hellas, Halos, Lamia, Phthia, Arne.

XV. In Thessalia autem Orchomenus, Minyeus antea dictus: et oppidum Almon, ab aliis Salmon, Atrax, Pelinna: fons Hyperia. Oppida: Pherae, quarum a tergo Pieris ad Macedoniam protenditur, Larissa, Gomphi, Thebae Thessaliae, nemus Pteleon: sinus Pagasicus. Oppidum Pagasae, idem postea Demetrias dictum, Tricca, Pharsalici campi cum civitate libera, Cranon, Iletia. Montes Phthiotidis, Nymphaeus, quondam topiario naturae opere spectabilis: Buzygaeus, Donacesa, Bermius, Daphissa, Chimerion, Athamas, Stephane. In Thessalia sunt quatuor atque triginta: quorum nobilissimi, Cerceti, Olympus, Pierus, Ossa: cuius ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes: hi ad occasum vergentes: ad ortus, Pelios: omnes theatrali modo inflexi, caveatis ante eos septuaginta quinque urbibus. Flumina Thessaliae, Apidanus, Phoenix, Enipeus, Onochonus, Pamisus. Fons Messeis. Lacus Boebeis. Et ante cunctos claritate Peneus, ortus iuxta Gomphos: interque Ossam et Olympum nemorosa convalle defluens quingentis stadiis, dimidio eius spatii navigabilis. In eo cursu Tempe vocantur quinque mill. passuum longitudine, et ferme sesquiiugeri latitudine, ultra visum hominis attollentibus se dextera laevaque leniter convexis iugis. Intus sua luce viridante allabitur Peneus, viridis calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium concentu. Accipit amnem Orcon, nec recipit; sed olei modo supernatantem (ut dictum est Homero) brevi spatio portatum abdicat: poenales aquas dirisque genitas argenteis suis

misceri recusans.

XVI. Thessaliae annexa Magnesia est, cuius fons Libethra. Oppida: Iolcus, Hormenium, Pyrrha, Methone, Olizon. Promontorium, Sepias. Oppida: Casthanaea, Sphalathra: Promontorium Aeantium. Oppida: Meliboea, Rhizus, Erymnae: Ostium Penei. Oppida, Homolion, Orthe, Thespiae, Phalanna, Thaumacie, Gyrton, Cranon, Acharne, Dotion, Melitaea, Phylace. Porro Epiri, Achaiae, Atticae, Thessaliae in porrectum longitudo quadringentorum octoginta mill. pass. traditur: latitudo ducentorum octoginta septem millium.

XVII. Macedonia postea centum quinquaginta populorum, duobus inclyta regibus, quondamque terrarum imperio, Emathia antea dicta. Haec ad Epiroticas gentes in Solis occasum recedens post terga Magnesiac atque Thessaliae, infestatur a Dardanis. Partem eius septemtrionalem Paeonia ac Pelagonia protegunt a Triballis. Oppida: Aege, in quo mos sepeliri reges: Beroea: et in regione, quae Pieria appellatur a nemore, Aeginium. In ora Heraclea, flumen Apilas. Oppida: Pydna, Aloros. Amnis Aliacmon. Intus Aloritae, Vallaei, Phylacaei, Cyrrhestae, Tyrissaci. Pella colonia.. Oppidum Stobi civium Rom. Mox Antigonea, Europus ad Axium amnem, eodemque nomine, per quod Rhoedias fluit. Eordeae, Scydra, Mieza, Gordyniae. Mox in ora Ichnae, fluvius Axius. Ad hunc finem Dardani, Treres, Pieres, Macedoniam accolunt. Ab hoc amne Paeoniae gentes: Paroraei, Eordenses, Almopii, Pela

[blocks in formation]

In ora sinus Macedonici oppidum Chalastra, et intus Phileros, Lete: medioque flexu litoris Thessalonica, liberae conditionis. Ad hanc a Dyrrachio CXIV millia passuum Therme. In Thermaico sinu oppida, Dicaea, Pydna, Derrha, Scione. Promontorium Canastraeum. Oppida: Pallene, Phlegra. Qua in regione montes, Hypsizorus, Epitus, Halcyone, Leoomne. Oppida: Nyssos, Phinelon, Mendae: et in Pallenensi Isthmo quondam Potidaea, nunc Cassandria colonia: Anthemus, Olophyxos: sinus Mecybernaeus. Oppida: Physcella, Ampelos, Torone, Singos: fretum, quo montem Athon Xerxes rex Persarum continenti abscidit, in longitudine passuum MD. Mons ipse a planitie excurrit in mare LXXV mill. passuum. Ambitus radicis centum quinquaginta mill. colligit. Oppidum in cacumine fuit Acrothon: nunc sunt Uranopolis, Palaeotrium, Thyss sus, Cleonae, Apollonia, cuius incolae Macrobii cognominantur. Oppidum Cassera, faucesque alterae Isthmi, Acanthus, Stagira, Sithone, Heraclea, et regio Mygdoniae subiacens: in qua recedentes a mari, Apollonia, Arethusa. In ora rursus Posidium, et sinus cum oppido Cermoro, Amphipolis liberum, gens Bisaltae. Dein Macedoniae terminus amnis Strymon, ortus in Haemo. Memorandum, in septem lacus eum fundi, priusquam dirigat cursum.

Haec est Macedonia, terrarum imperio potita quondam: haec Asiam, Armeniam, Iberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa: haec in Bactris, Medis, Persis dominata, toto Oriente possesso: haec etiam Indiae victrix, per vestigia Liberi Patris atque Herculis vagata: haec eadem est Macedonia, cuius uno die Paulus Aemilius Imperator noster septuaginta duas urbes direptas vendidit. Tantam differentiam sortis praestitere duo homines.

XVIII. Thracia sequitur, inter validissimas Europae gentes, in strategias quinquaginta divisa. Populorum eius, quos nominare non pigeat, amnem Strymonem accolunt dextero latere Denseletae et Medi, ad Bisaltas usque supra dictos: laevo, Digeri, Bessorumque multa nomina ad Nestum amnem Pangaei montis ima ambientem, inter Elethos, Diobessos, Carbilesos: inde Brysas, Sapaeos, Odomantes. Odrysarum gens fundit Hebrum, accolentibus Cabyletis, Pyrogeris, Drugeris, Caenicis, Hypsaltis, Benis, Corpillis, Bottiaeis, Edonis. Eodem sunt in tractu Selletae, Priantae, Doloncae, Thyni, Coeletae maiores Haemo, minores Rhodopae subditi. Inter quos Hebrus amnis. Oppidum sub Rhodope Poneropolis antea, mox a conditore Philippopolis, nunc a situ Trimontium dicta. Haemi excelsitas sex mill. passuum subitur. Aversa eius et in Istrum devexa Moesi, Getae, Aorsi, Gaudae, Clariaeque: et sub iis Arraei Sarmatae, quos Areatas vocant, Scythaeque: et circa Ponti litora Moriseni, Sithoniique Orphei vatis genitores obtinent.

Ita finit Ister a septemtrione: ab ortu Pontus ac Propontis: a meridie Aegaeum mare: cuius in ora a Strymone, Apollonia, Oesyma, Neapolis, Datos. Intus Philippi colonia: absunt a Dyrrachio CCCXXV M. pass. Scotusa, Topiris, Nesti amnis ostium. Mons Pangaeus. Heraclea, Olynthos. Abdera libera civitas, stagnum Bistonum et gens. Oppidum fuit Tirida, Diomedis equorum stabulis dirum. Nunc sunt Dicaea, Ismaron: locus Parthenion, Phalesina, Maronea prius Ortagurea dicta. Mons, Serrium, et Zo

« IndietroContinua »