Immagini della pagina
PDF
ePub

suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis eorum arrectis, equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare jubet.

69. Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum 5 exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati, portas clausere, deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Jugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque repente 10 signo dato alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turres capere: ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse. Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati. Civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit. 15 Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, jussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit: nam is civis ex Latio erat.

20

70. Per idem tempus Bomilcar, cujus impulsu Jugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem ejus dolum quaerere, die noctuque fatigare animum; denique omnia temptando 25 socium sibi adjungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, carum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnes res exsequi solitus erat, quae Jugurthae fesso aut majoribus adstricto superaverant: ex quo 30 illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum jussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur. postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novum quaereret, litteras

Is 35

ad eum per homines fideles mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos juravisset, monere ne praemia Metelli in pestem convorteret; Jugurthae exitium adesse; ceterum 5 suane an Metelli virtute periret, id modo agitari ; proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.

71. Sed cum eae litterae adlatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cog10 nitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissumi particeps. Qui postquam adlatas litteras audivit, et ex 15 consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse, in tabernaculum introiit, dormiente illo epistolam, super caput in pulvino temere positam, sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit. Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque 20 epistolam repperit et rem omnem, uti acta erat, cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Jugurtham placandi gratia accedit: dicit, quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam 25 perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet.

72. Ad ea rex, aliter atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram op30 presserat, ne qua ex eo negotio seditio oriretur. Neque post id locorum Jugurthae dies aut nox ulla quieta fuit; neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, cives hostesque juxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, 35 alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere ; ita formidine quasi vecor-lia exagitari.

73. Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcarir et

indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium, fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. Et Romae plebes litteris, quae de Metello 5 ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant. Imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat : ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua mo- 10 derata. Praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus concionibus capitis arcessere, Mari virtutem in majus celebrare. Denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, 15 relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent. Ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur; et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum 20 Jugurtha bellum gerere, frequens Marium jussit. Sed paulo ante senatus Numidiam Metello decreverat: ea res frustra fuit.

74. Eodem tempore Jugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine, 25 pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. Neque illi res neque consilium aut quis- 30 quam hominum satis placebat; itinera praefectosque in dies mutare, modo advorsum hostes, interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere; dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet: ita, quocumque inten- 35 derat, res advorsae erant. Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Jugurtha pro tempore parati instructique ; dein proelium incipitur. Qua in parte rex pugnae

adfuit, ibi aliquamdiu certatum; ceteri ejus omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti: nam ferme Numidis in omnibus 5 proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.

75. Ea fuga Jugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque 10 ejus multus pueritiae cultus erat. Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si ejus oppidi potitus foret, omnes 15 asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur. Igitur omnia jumenta sarcinis levari jubet nisi frumento dierum decem; ceterum utres modo et alia aquae idonea portari. Praeterea conquirit ex agris quam plurumum potest domiti peco20 ris; eo imponit vasa cujusque modi, sed pleraque lignea, collecta ex tuguriis Numidarum. Ad hoc finitumis imperat, qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fuerint, praedicit; ipse 25 ex flumine, quam proxumam oppido aquam esse supra diximus, jumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae 30 dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret. Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant. Ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit: nam rati sese 35 dis immortalibus curae esse. Deinde postero die contra opinionem Jugurthae ad Thalam perveniunt. Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere.

76. Sed rex, nihil jam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma, tela, locos, tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit; neque postea in ullo loco amplius 5 uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare. Ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi. At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum 10 et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. Deinde locis ex copia maxume idoneis vineas agere, aggerem jacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari. Contra haec oppidani festinare, parare; prorsus ab 15 utrisque nihil reliquum fieri. Denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti; praeda omnis ab perfugis corrupta. Ii postquam murum arietibus feriri resque suas adflictas vident, 20 aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant. Ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt, et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.

25

77. Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem, factiosum, novis rebus studere, advorsum quem neque imperia magistratuum neque 30 leges valerent; ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore. Nam Leptitani jam inde a principio belli Jugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum. Deinde, ubi ea impetrata, 35 semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave fecerant. Itaque ab imperatore facile quae petebant adepti. Emissa

« IndietroContinua »