Immagini della pagina
PDF
ePub

cur diffidenter Cleomedon legatus Philippi ut pro rege 9 arma caperemus adversus Romanos modo egerit? qui, si ex eodem foedere ac iure iurando, cuius nobis religionem iniciebat, rogemus eum, ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium, quo tueatur nos, sed ne quid respondeat qui10 dem nobis sit inventurus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se adversus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuventu11 tem hinc in Euboeam extrahere, postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque velle inligari Romano bello vidit, oblitus societatis eius, quam nunc iactat, vastandos populandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reli12 quit. ac mihi quidem minime conveniens inter se oratio Cleomedontis visa est. elevabat Romanum bellum, eventumque eius eundem fore, qui prioris belli, quod 13 cum Philippo gesserint, dicebat. cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam praesens nos socios veteres simul ab Nabide ac Romanis tueatur? nos dico? quid ita passus est Eretriam Carystumque capi? quid ita tot Thessaliae urbes? quid ita Locridem Phocidemque? 14 quid ita nunc Elateam obpugnari patitur? cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem (aut vi aut metu aut voluntate) 'relictoque 15 quem insidebat saltu penitus in regnum abiit? si sua voluntate tot socios reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest, quin et socii sibi consulant? si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si victus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quae vos Mace16 dones non sustinuistis? an tibi potius credamus Romanos non maioribus copiis nec viribus nunc bellum gerere quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? 17 Aetolos tum classe adiuverunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant, mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt, ut Philippus Aetolos nequiquam opem Romanorum inplorantis depopularetur: 18 nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sexdecim annos velut intra viscera Italiae toleraverunt,

[ocr errors]

non praesidium Aetolis bellantibus miserunt, sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. tertius iam consul summa vi gerit bellum. Sul- 19 picius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus; nunc Quinctius tenentem claustra Epiri, natura loci, mu- 20 nimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque eius urbes prope in conspectu regis ipsius expugnavit.

Ne sint vera quae Atheniensis modo legatus de cru- 21 delitate, avaritia, libidine regis disseruit, nihil ad nos pertineant, quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus, quae Ciani Aby- 22 denique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt, nostrorum ipsi vulnerum, si vultis, obliviscamur, caedes dire- 23 ptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam adpellare solitus esset, interfectos, fili eius 24 uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur: ne sit 25 cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est? cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rége et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse: num id postularet facere nos quod fieri non posset? paeneinsula est Peloponnesus angustis 26 Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello. si centum tectae naves 27 et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaici lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint obpugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis visceribus uramur bello? cum terra Nabis et 28 Lacedaemonii, mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia inplorem? an ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes, quae obpugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello

Livi vol. III.

5

29 sumus tutati! satis exemplorum nobis alienae clades praebent, ne quaeramus, quem ad modum ceteris exemplo simus.

80

Nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summa ope petendum erat, fastidire. 31 metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut 82 commeatibus utantur! mare in potestate habent, terras, quascumque adeunt, extemplo dicionis suae faciunt; quod rogant, cogere possunt; quia pepercisse vobis volunt, 33 committere vos cur pereatis non patiuntur. nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, osten34 debat, ea non media, sed nulla via est. etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae adplicare35 mus nostra consilia, praeda victoris erimus? nolite, si, quod omnibus votis petendum erat, ultro offertur, fastidire. non quemadmodum hodie utrumque vobis licet, 36 sic semper liciturum est. nec saepe nec diu eadem occasio erit. liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis. sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent cum magnis classibus exercitibus37 que mare traiecerunt. hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.'

[ocr errors]

certa

1 XXII. Secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes 2 increpantium; et iam non singuli tantum, sed populi universi inter se altercabantur. tum inter magistratus gentis damiurgos vocant, decem numero creantur 3 men nihilo segnius quam inter multitudinem esse: quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos, quinque lege cautum testabantur, ne quid quod adversus Philippi societatem esset aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. is quoque dies iurgiis est consumptus.

Supererat unus iusti concilii dies: tertio enim lex 4 iubebat decretum fieri. in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab liberis temperaverint. Risias Pelle- 5 nensis erat; filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius, quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. is diu obtestatus filium, ut con- 6 sulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret, postquam parum 7 proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum, minis pervicit, 8 ut postero die coniungeret iis se, qui referebant. qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie adprobantibus relationem ac prae se ferentibus, quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam 9 Argivorum priusquam decretum fieret consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec inprobante. nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lace- 10 daemoniis restituerat in patriam Antigonus et Dymaeis captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos ubicumque servirent Philippus iussisset, non libertatem modo, sed etiam patriam reddiderat; iam Argivi, 11 praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique inligati Philippo erant. ob haec concilio quod incli- 12 naverat ad Romanam societatem iubendam excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.

XXIII. Ceteri populi Achaeorum cum sententias 1 perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt: cum Romanis, quia iniussu 2 populi non poterat rata esse, in id tempus, quo Romam mitti legati possent, dilata est; in praesentia tris legatos 3 ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio obpugnante.

Et hi quidem e regione portae, quae fert Sicyonem, 4 posuerunt castra. Romani [in] Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo, alterius maris portu, obpugnabant, primo segnius, spe

rantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium. 5 praesidium. postquam uno animo omnes, et Macedones tamquam communem patriam tuebantur, et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes pugnantibus in vi et armis et operibus erat, 6 undique aggeres haud facili aditu ad moenia admoveban7 tur. aries ex ea parte quam Romani obpugnabant aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum 8 est. ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat, quin Macedonas Graecosque 9 facile loco pulsuri fuerint. transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi. hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat.

10

Promunturium est adversus Sicyonem Iunonis, quam vocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Co11 rinthum septem fere milium passuum. eo Philocles, re

gius et ipse praefectus, mille et quingentos milites per Boeotiam duxit. praesto fuere ab Corintho lembi, qui 12 praesidium id acceptum Lechaeum traicerent. auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo obpugnationis: pertinacius (Quinctius) Romanus in incepto perstabat. is quoque, ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia nec facile erumpentium inpetus 13 sustineri posse, in Attali sententiam concessit. ita irrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves est. Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.

1 XXIIII. Dum haec ab navali exercitu geruntur, consul in Phocide ad Elateam castris positis primo con2 loquiis rem per principes Elatensium temptavit: postquam nihil esse in manu sua et plures validioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte 3 operibus armisque urbem est adgressus. ariete admoto

« IndietroContinua »