Immagini della pagina
PDF
ePub

ergastulum et carnificinam esse. inde ostentare tergum foedum 7 recentibus vestigiis verberum. ad haec visa auditaque clamor ingens oritur. non iam foro se tumultus continet, sed passim totam urbem pervadit. nexi vincti solutique se undique in 8 5 publicum proripiunt, inplorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis voluntarius comes. multis passim agminibus 9 per omnes vias cum clamore in forum curritur. magno cum 10 periculo suo qui forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt. nec temperatum manibus foret, ni propere con10 sules P. Servilius et Ap. Claudius ad conprimendam seditionem intervenissent. at in eos multitudo versa ostentare vincula sua deformitatemque aliam. haec se meritos dicere expro- 11 brantes suam quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter, ut senatum vocarent, curiamque 15 ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt. pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab con- 12 sulibus; ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat. nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. tum vero 13 eludi atque extrahi se multitudo putare, et patrum qui abessent, 20 non casu non metu, sed inpediendae rei causa abesse, et consules ipsos tergiversari, nec dubie ludibrio esse miserias suas. iam prope erat, ut ne consulum quidem maiestas coerceret 14 iras hominum, cum incerti, morando an veniendo plus periculi contraherent, tandem in senatum veniunt; frequentique tum

Gellius (XX, 1, 46) erhaltene Be-
stimmung: erat autem ius interea
paciscendi (zwischen Gläubiger und
Schuldner), ac nisi pacti forent,
habebantur in vinculis dies LX.
Inter eos dies trinis nundinis con-
tinuis ad praetorem in comitium
producebantur quantaeque pecuniae
iudicati essent praedicabatur (durch
den praeco). Trat Niemand für den
Schuldner ein, so galt folgende Be-
stimmung: Tertiis autem nundinis
capite poenas dabant aut trans Ti-
berim (in's Ausland) peregre venum
ibant. Waren aber der Gläubiger
mehrere, so hatten sie das Recht,
sich in den Körper des Schuldners
zu theilen: tertiis nundinis partis
secanto. Si plus minusve secuerunt,
se fraude esto. Dio Cass. bemerkt dazu:
τοῦτο μὲν εἰ καὶ τὰ μάλιστα ἐνενόμι
στο, ἀλλ ̓ οὔ τί γε καὶ ἔργῳ ποτὲ ἐγε
yóvel (?) Vgl. Lange I, 180 sq.-
1. foedum, schrecklich entstellt.
4. vincti solutique, die in Schuldhaft

Histor. Quellenbuch. II, 1. 2. Aufl.

[ocr errors]

12.

sich Befindlichen u. solche, welche
zwar noch nicht in Schuldhaft sich
befanden, aber doch nexi waren,
d. h. ihre Person verpfändet hatten,
also auch jeden Augenblick das-
selbe Schicksal wie die vincti zu
erwarten hatten, wenn sie ihrer
Verbindlichkeit nicht nachkommen
konnten. 5. fidem, Schutz, wozu
die Gemeinsamkeit der Interessen
verpflichtet. 11. at, aber nun,
aber dafür, compensativum.
dicere, infin. hist. oder absol., weil
die Aeusserungen zu gleicher Zeit
und ohne Ordnung wild durchein-
ander vernommen werden.
arbitri moderatoresque, als bestim-
mende, Einfluss übende Zeugen. Der
Ausdruck publici consilii hebt den
Contrast! 18. infrequentia, be-
schlussunfähige Versammlung? Vgl.
V. 24. 19. eludi atque extrahi, sie
würden in künstlicher Weise hinge-
halten, getäuscht. 22. prope erat,
immer impersonal, cf. p. 70, 10.

5

15.

curia non modo inter patres sed ne inter consules quidem ipsos 5 satis conveniebat. Appius, vehementis ingenii vir, imperio consulari rem agendam censebat: uno aut altero adrepto quieturos alios; Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.

[ocr errors]

5

1 XXIV. Inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio, Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire. quae audita adeo duas ex una civitate discordia fecerat longe aliter patres ac plebem ad2 fecere. exultare gaudio plebes ultores superbiae patrum addu- 10 cere deos. alius alium confirmare, ne nomina darent, cum omnibus potius quam solos perituros, patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos 3 praemia essent. at vero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste Servilium consulem, cui ingenium magis 15 populare erat, orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rem publicam. tum consul misso senatu in contionem prodit. 4 ibi curae esse patribus ostendit, ut consulatur plebi. ceterum deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen parte civitatis, 5 metum pro universa re publica intervenisse. nec posse, cum 20 hostes prope ad portas essent, bello praeverti quicquam; nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, neque patribus satis decorum, per metum potius quam postmodo voluntate adflictis 6 civium suorum fortunis consuluisse. contioni deinde edicto 25 addidit fidem, quo edixit, ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona 7 possideret aut venderet, liberos nepotesve eius moraretur. hoc

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

proposito edicto et qui aderant nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex privato, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri. magna ea manus fuit, neque aliorum 8 5 magis in Volsco bello virtus atque opera enituit.

XXVII. Fusis Auruncis victor tot intra paucos dies bellis 1 Romanus promissa consulis fidemque senatus expectabat, cum Appius et insita superbia animo, et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat ius de creditis pecuniis dicere. 10 deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus tradebantur, et nectebantur alii. quod ubi cui militi inciderat, collegam appel- 2 labat. concursus ad Servilium fiebat; illius promissa iactabant, illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. postulabant, ut aut referret ad senatum aut ut auxilio 15 esset consul civibus suis, imperator militibus. movebant con- 3 sulem haec; sed tergiversari res cogebat: adeo in alteram causam non collega solum praeceps erat, sed omnis factio nobilium. ita medium se gerendo nec plebis vitavit odium, nec 4 apud patres gratiam iniit: patres mollem consulem et ambitio20 sum rati, plebes fallacem; sed plebi creverant animi, et longe alia quam primo instituerant via grassabantur. desperato enim 8 consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant. neque decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque, cum decresset, quis25 quam obtemperabat. vi agebatur, metusque omnis et pericu- 9 lum libertatis, cum in conspectu consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant. super haec 10 timor incessit Sabini belli; dilectuque decreto nemo nomen dedit.

denn das Recht des Gläubigers
gegen den Schuldner erstreckte sich
auch über die in der potestas des
Schuldners stehenden Personen. Bei
Dion. VI, 26 sagt der ergraute Cen-
turio: ὅθεν διαλῦσαι μου τὸ χρέοςοὐκ
ἔχων ἀπήχθην δοῦλος ὑπὸ τοῦ δανει-
στοῦ σὺν τοῖς υἱοῖς δυσίν. Vgl. Lange
I, 181. proripientium se ex pri-
vato] i. e. sie entrissen sich der Ge-
walt der Gläubiger. Vgl. publico
carere. 3. sacramento dicerent,
den Fahneneid leisten. Wahrschein-
lich ist die Formel
dicere para-
tos se esse sacramento, denn man
sagte auch sacramentum dicere. An-
dere nehmen den Abl. an und er-
klären: nach der vorgesagten Eides-
formel sprechen.

[ocr errors]

=

6. Fusis Auruncis] Nach ein

ander waren die Volsker, Sabiner u. Aurunker besiegt. 8. Appius kehrt sich nicht weiter an das Edikt seines Collegen und kehrt einfach zu Uebung der alten Rechtsgewohnheit zurück. 11. collegam appellabat] man konnte die Hülfe des andern Consuls anrufen, der gleiches inperium hatte. 19. mollem, energielos. 21. grassabantur, gingen vor, womit die Ausschreitung angedeutet wird, welche die gewaltsame Selbsthülfe enthält. 22. vidissent: Der Conj. nach Relativen entspricht dem griechischen Optativus iterativus. 23. decretum, die richterliche Entscheidung, welche ohne genaue Beobachtung der Rechtsformeln keine Geltung hatte. Vgl. III, 45, 1.

10

-,

1 XXVIII. A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. tum vero plebs incerta, quales habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis pars in Aventino, facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis, et omnia temere ac for2 tuito ageret. eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad 5 patres deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit: adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam 3 eius consules ad senatum reicerent. profecto, si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publi- 10 4 cum concilium: nunc in mille curias contionesque, cum alia Esquiliis, alia in Aventino fiant concilia, dispersam et dissipatam esse rem publicam. unum hercule virum id enim plus esse quam consulem —, qualis Appius Claudius fuerit, momento 5 temporis discussurum illos coetus fuisse. correpti consules, 15 cum, quid ergo se facere vellent, nihil enim segnius molliusve quam patribus placeat acturos, percunctarentur, decernunt, ut dilectum quam acerrimum habeant: otio lascivire plebem. di6 misso senatu consules in tribunal escendunt; citant nominatim iuniores. cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multi- 20 tudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse, 7 numquam unum militem habituros, ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, 8 ut pro patria civibusque, non pro dominis pugnent. consules, quid mandatum esset a senatu, videbant; sed eorum, qui intra 25 parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse invidiae 9 suae participem. et apparebat atrox cum plebe certamen. prius itaque quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit. tum vero ad sellas consulum prope convolare minimus quisque natu patrum abdicare consulatum iubentes 30 et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset. XXIX. Utraque re satis experta tum demum consules:

=

1. 494 v. Chr. 3. Esquiliis, Locativ, immer ohne die Präpos. in, vgl. Μαραθῶνι etc. 6. consulere ordine] der Reihe nach berathen, i. e. der Vorsitzende frug die Senatoren der Reihe nach um ihre Meinung, worauf diese in kürzerer oder längerer Rede ihre Ansicht kund gaben. 8. invidiam, die Verantwortlichkeit auf den Senat 10. magistratus, d. h. wirkliche, nicht blos umbrae. 12. dispersam et dissipatam, sei aus allen Fugen gegangen, so dass die einzelnen Glieder des Organismus selbst

wälzen.

[ocr errors]

ständig zu werden drohten. 18.
lascivire, τρυφᾶν. 22. fides pu-
blica, vgl. zu p. 66, 16. 26. in-
vidiae suae, ihrer gehässigen, schwe-
ren Aufgabe. 27. apparebat cer-
tamen, ein Kampf stand bevor, war
bereits für Jeden wahrnehmbar.
30. abdicare consulatum verächtlich
für abdicare se magistratu, das Amt
abwerfen, für: sich feierlich vom
Amte lossagen, vgl. Cic. Or. II, 102:
ubi plus mali quam boni reperio,
id totum abdico atque eicio.

32. Utraque re] i. e. die Stimmung des Volkes und des Senates.

„ne praedictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. postulamus, ut ii, qui maxime ignaviam increpant, adsint nobis habentibus dilectum. acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus." redeunt in tribunal, citari nomina- 2 5 tim unum ex eis, qui in conspectu erant, dedita opera iubent. cum staret tacitus, et circa eum aliquot hominum, ne forte violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum cunsules mittunt. quo repulso tum vero indignum facinus esse clamitantes 3 qui patrum consulibus aderant devolant de tribunali, ut lictori 10 auxilio essent. sed ab lictore, nihil aliud quam prendere pro- 4 hibito, cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat. senatus tumul- 5 tuose vocatus tumultuosius consulitur quaestionem postulanti15 bus iis, qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu. tandem cum irae 6 resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit. tres fuere sen- 7 tentiae: T. Verginius rem non vulgabat: de iis tantum, qui 20 fidem secuti Publi Servili consulis Vulsco, Aurunco Sabinoque militassent bello, agendum censebat. Titus Larcius non id tem- 8 pus esse, ut merita tantummodo exsolverentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse, ni omnibus consulatur; quin, si alia aliorum sit condicio, accendi magis discor25 diam quam sedari. Ap. Claudius, et natura inmitis et effera- 9 tus hinc plebis odio illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum, et lascivire magis plebem quam saevire. id adeo malum ex provocatione natum: 10 quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos, qui 30 una peccaverint, provocare liceat. „agedum" inquit,,dictatorem 11

[ocr errors]

=

[ocr errors]

1. praedictum] damit ihr (später) nicht sagen könnt, wir hätten euch nicht gewarnt. 6. tacitus, lautlos ohne Antwort zu geben, ad nomen respondere. 7. globus, dichter Haufen, Masse. 10. nihil aliud, ohne dass das Volk sich thätliche Misshandlungen erlaubte. 12. Livius hat hier wohl die Gewaltthätigkeiten seiner Zeit im Auge, wie sie von den Schaaren des Clodius und Milo häufig verübt wurden. 14. quaestionem, i. e. novam oder extra ordinem, ein ausserordentliches Gerichtsverfahren, vgl. Cic. Mil. § 16: M. Drusus occisus est: nihil de eius morte populus consultus, nulla quaestio decreta a senatu

est. Die Heisssporne forderten jedenfalls Beschränkung des Provocationsrechts. 15. decernere, sich erklären, sein Votum abgeben, auch vom einzelnen Senator, wie Cic. Mil. § 14. 18. consuli coepit, liess sich allmählich die Berathung (Befragung) ausführen. 19. rem non vulgabat] = wollte die Sache nicht (principiell) auf alle nexi ausgedehnt wissen. 23. sisti posse, könne sich aufrecht erhalten, vom Zustande des Staatswesen. Vgl. stare, iacere, erigere etc. 26. laudibus, vgl. p. 68, 13. 28. adeo gehört zu id: hier zeige sich eben so recht der Schaden, den das Provocationsrecht gestiftet habe. 29. minas, hätten

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »