Immagini della pagina
PDF
ePub

65 est secutus, equestris ordinis plebs. Ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit ; paratisque omnibus ad bellum, consules in provincias profecti sunt.

Neque aliud [magis] tempus belli fuit, quo Carthagin70 ienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint. Nam Romanis et in provinciis, hinc in Hispania adversæ res, hinc prosperæ in Sicilia luctum et lætitiam miscuerant, et in Italia quum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum præsidio retenta 75 præter spem gaudio fuit, et terrorem subitum pavoremque urbis Romæ obsessæ et oppugnatæ Capua post dies paucos capta in lætitiam vertit. Transmarinæ quoque res quadam vice pensatæ: Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus, Ætoli novi adsciti socii Attalusque Asiæ rex, 80 iam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis. Carthaginienses quoque Capuæ amissæ Tarentum captum æquabant, et ut ad moenia urbis Romanæ nullo prohibente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat irriti incepti, pudebatque adeo se spretos, ut, sedentibus ipsis ad Ro85 mana mœnia, alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur. Ipsæ quoque Hispaniæ, quo propius spem venerant, tantis duobus ducibus exercitibusque cæsis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus, ab L. Marcio, tumultuario duce, ad vanum et irritum victoriam 90 redactam esse, indignationis præbebant. Ita æquante fortuna, suspensa omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, velut illo tempore primum bellum inciperent.

XLII.

THE TAKING OF NEW CARTHAGE.

Inter hæc repleverat iam Poenus armatis muros, et vis

magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat ; sed neque viri nec tela nec quicquam aliud æque quam monia ipsa sese defendebant. Raræ enim scalæ altitudini æquari poterant, et quo quæque altiores, eo infirmiores 5 erant. Itaque quum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. Quidam, stantibus scalis, quum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. Et quum passim homines scala que ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium 10 cresceret, signum receptui datum est; quod spem non præsentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse; opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis.

15

Vix prior tumultus conticuerat, quum Scipio ab defessis iam vulneratisque recentes integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore aggredi urbem. Ipse, ut ei nuntiatum est æstum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cumbis, nunc, ubi eæ siderent, vadis pervaga- 20 tos stagnum, compertum habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. Medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare æstu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem, quo æstus, ferebat et adeo 25 nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. Hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante nunquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum 30 iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad monia. Ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum monium impediebantur, sed quod tuentes ad ancipites utrinque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora 35

essent. At parte in alia quingentis et per stagnum facilis transitus et in murum adscensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni præsidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut cus40 todia opposita, intentis omnibus ad opem eo ferendam, unde periculum ostendebatur. Ubi urbem sine certamine intravere, pergunt inde, quanto maximo cursu poterant, ad eam portam, circa quam omne contractum certamen erat; in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere, sed 45 etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantes, ut nemo ab tergo ante sentiret captam urbem, quam tela in aversos inciderunt et utrinque ancipitem hostem habebant. Tunc turbatis defensoribus metu, et moenia capta et porta intus forisque pariter re50 fringi cœpta; et mox, cædendo confectis ac distractis, ne iter impediretur, foribus, armati impetum fecerunt. Magna multitudo et muros transcendebat; sed hi passim ad cædem oppidanorum versi; illa, quæ portam ingressa erat, iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe in 55 forum processit. Inde quum duobus itineribus fugientes videret hostes, alios ad tumulum in orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum præsidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis, qui muris pulsi fuerant, refugerat, partim copiarum ad tumulum 60 expugnandum mittit, partim ipse ad arcem ducit.

Et

tumulus primo impetu est captus, et Mago, arcem conatus defendere, quum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et præsidium dedidit. Quoad dedita arx est, cædes tota urbe passim factæ, nec ulli 65 puberum, qui obvius fuit, parcebatur; tum signo dato cædibus finis factus, ad prædam victores versi, quæ ingens omnis generis fuit.

XLIII.

THE HUMANITY OF SCIPIO.

Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma, ut, quacunque incedebat, converteret omnium oculos. Scipio percontatus patriam parentesque, inter cetera accepit, desponsam eam principi Celtiberorum ; adolescenti Aluccio nomen erat. Extemplo igitur parenti- 5 bus sponsoque ab domo accitis, quum interim audiret, deperire eum sponsæ amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentes alloquitur. "Iuvenis" inquit "iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis "verecundia. Ego, quum sponsa tua capta a militibus 10 "nostris ad me ducta esset, audiremque tibi eam cordi "esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo "ætatis, præsertim in recto et legitimo amore, et non res "publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari "sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, 15 "amori faveo. Fuit sponsa tua apud me eadem, qua apud "soceros tuos parentesque suos, verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: "amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis 20 esse, quales patrem patruumque meum iam ante hæ gentes norant, scias, multos nostri similes in civitate "Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse, quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut "amicum malis." Adolescens, simul pudore et gaudio 25 perfusus, dextram Scipionis tenens deos omnes invocare ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset. Parentes inde cognatique virginis appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam 30

[ocr errors]

66

[ocr errors]

66

satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet, coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse affirmantes, quam redditæ inviolatæ foret virginis. Scipio, quando tanto 35 opere peterent, accepturum se pollicitus, poni ante pedes iussit, vocatoque ad se Aluccio "Super dotem" inquit, quam accepturus a socero es, hæc tibi a me dotalia dona "accedent;" aurumque tollere ac sibi habere iussit. His lætus donis honoribusque dimissus domum implevit popu40 lares laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia quum armis, tum benignitate ac beneficiis. Itaque, dilectu clientium habito, cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

XLIV.

REVOLT OF THE COLONIES.

Triginta tum coloniæ populi Romani erant; ex iis duodecim, quum omnium legationes Romæ essent, negaverunt consulibus, esse, unde milites pecuniamque darent. Eæ fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, 5 Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. Nova re consules icti, quum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant, quod consules, in senatu ut pronuntiarent, in animum 10 inducere non possent; non enim detrectationem eam munerum militiæ, sed apertam defectionem a populo Romano esse. Redirent itaque propere in colonias et, tanquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. Admonerent, non Campanos neque 15 Tarentinos esse eos, sed Romanos; inde oriundos, inde in

« IndietroContinua »