Immagini della pagina
PDF
ePub

aliis dis deabusque promiscue. cuius sacrificii ratio, quam veterum interpretum doctrina ita explicare amabat, quasi inprimis numina arvis segetibusque praeposita suem frugibus nocentem sibi immolari voluerint, minime ex ipsa deorum indole repetenda est, sed inde, quod di antiquitus isdem cibis vesci putabantur quibus mortales, victui autem humano in Italia nullum animalium genus suillo magis inserviebat.

[graphic][merged small][merged small]

Appendicis instar supra addidimus anaglyphi parvoli effigiem sollerti Ernesti Eichleri manu confectam, non quod peculiare aliquid ad eius interpretationem conferre nos posse putaverimus, sed quia dignum esse videbatur monumentum quamvis male habitum, quod a pluribus nosceretur. prodiit igitur hoc monumentum inter labores, quibus per annos 1870 ad 1872 magna fori Romani pars luci reddita est, iacetque hodie ad latus aedis Castorum, ubi vidit is, qui solus quod sciam

[graphic]

in

in transcursu eius

mentionem iniecit,

Henricus Jordan 1). est tabula marmoris Italici a superiore laevaque parte mutila patensque

crassitudine centimetra 31, in latitudine 56, in altitudine ubi maxima 46; in parte adversa his anaglyphis ornata est: ad latus sinistrum in basi posi

[graphic]

tam videmus deae stantis imaginem), cuius soli pedes longa tunica tecti supersunt; ante

(b)

1) Hermes VII 1873 p. 268. anno 1899 cum altera capituli pars reperta esset, monumentum integrum denuo editum atque explicatum est a Francisco Studniczka, Röm. Mitteil. XVI 1901 p. 273 sqq. tab. XII. cuius commentationem cum ego hic expilare noluerim, repetivi quae ante hos XX annos scripsi additis iuxta imaginibus monumenti quale nunc conspicitur et a fronte (b) et a sinistra parte (c) exceptis.

2) post tergum deae in extrema anaglyphi parte veli, quod locum sacrum indicare videtur, ima lacinia conspicitur ita efficta, ut a primo margine paullulum recedens angulum trigonum vacuum exhibeat. quod in imagine quamvis adcurate facta non facile dispicitur.

(c)

eam in tergo tauri in genua conlapsi nititur femina alata longis 165 vestimentis volitantibus induta, cuius caput superiorque corporis

pars perierunt; ad dextram denique anaglyphi partem extremam in terram inclinata sedet mulier tunica ad pedes usque demissa ornata dextraque manu cornu abundantiae gestans; in eius cruribus nudus puer parvolus comparet quasi illius pectori adrepens. et hanc quidem mulieris in cubitum innixae figuram Terram sive Tellurem deam intellegendam esse et Jordanus breviter indicavit et evincunt permulta eiusdem deae exempla recubantis habitu, cornu copiae, puero comite insignia, quae in sarcophagis aliisque monumentis reperiuntur 1). reliqua vero imaginis pars tauri sacrificium a Victoria deae in basi constitutae oblatum ostendit. Níxr,s enim Bov Ivrovoys imago, cuius primum exemplum offerunt plutei aedis Minervae Victoriae Atheniensis, non per solam Graeciam pervolgatissima erat?), sed Romanis quoque accepta, ut docet ampla monumentorum huc pertinentium copia, e quibus nominasse sufficit anaglyphum in lorica statuae imperatoris alicuius Mantuanae exsculptum 3) et imaginem nummi clipeati ab Antonino Pio imperatore percussia); itaque veluti deorum maiorum famula Victoria sacrificium administrat. cuinam deae in hoc anaglypho immolet, e misellis huius figurae reliquiis divinare periculosum foret. gravius est, quod eum, qui hoc

1) cf. C. B. Stark, de Tellure dea (Jena 1848) p. 36 sqq. puer cum modo unus sit modo duo aut plures, non recte videtur fecisse Fridericus de Duhn, quod in lorica statuae Augusti imperatoris ad Primam Portam repertae feminam recubantem non tam Tellurem quam Orbem Romanum significare ideoque geminorum infantum urbis Romae conditorum figuras ei additos esse coniecit (Strena Helbigiana p. 53 n. 6).

2) Kekulé, Die Reliefs an der Balustrade der Athena Nike p. 11. C. Smith, Journ. of Hellenic Studies VII (1886) p. 275 sqq. H. Bulle in Roscheri lexico mythol. III p. 346 sq. monumentorum huc pertinentium amplam collectionem delineavit F. Lajard, Recherches sur le culte de Vénus tab. VIII-XIV. XIV A.

3) H. Dütschke, Antike Bildwerke in Oberitalien IV nr. 634; cf. etiam Matz-v. Duhn, Ant. Bildw. in Rom nr. 1361.

4) Froehner, Les médaillons de l'empire Romain p. 62.

fragmentum cum cura examinaverit, fugere non potest, totam 166 hanc tabulam marmoream ad aedificii alicuius ornamentum pertinuisse esseque pilae ad ordinem corinthiacum dispositae capitulum. nam quod et in fundo eius quod modo descripsi anaglyphi et in dextro monumenti latere integro cauliculi illi atque folia conspiciuntur, qualia in columnarum corinthiarum capitibus adhibentur, hoc non posse aliter explicari Jordanus vidit, nisi ut antae hoc esse capitulum credamus; cui et crassitudo tabulae favet et quod in eius parte aversa foramen aliquod quadratum exsectum est, quod certe huic capitulo cum vicinis parietis partibus coniungendo inserviebat. quod cum in dubitationem vocari nequeat, rem perquam singularem adsecuti sumus. nam quamvis sat ampla suppetat capitulorum quae vocantur figuratorum copia 1), tamen horum omnium longe diversa est ratio: nam quae ibi ad ornandum capitulum adduntur figurae semper ornamentis architectonicis ita subiciuntur, ut ex ordinis corinthii cauliculis helicibusque quasi excrescant neque umquam universi ornamenti pars esse desinant. hic vero nulla est singularum figurarum cum ornamentis coniunctio, sed anaglyphum integrum capituli fronti quasi praefixum est. quod cum per se artem rudiorem labentemque sapere videatur, tamen cavendum est, ne nimis recenti aetati hoc monumentum tribuamus, cuius artem elegantiamque vel in statu miserrimo subsentire liceat. ceterum huic antae, quae ad dextram aedificii partem pertinuisse videtur, a sinistra altera opposita fuerit necesse est et ipsa sculpto capitulo ornata, cuius anaglypha certe illi ex aequabilitatis 167 legibus respondebant: sic in proclivi est conicere, sicut hic a parte dextra Terra iacet, ibi ad sinistram v. gr. Oceani aut Fluvii alicuius et ipsius recubantis figuram sculptam fuisse, quae simulacra saepe invicem sibi respondent in sarcophagorum

1) haec enumerare placet: Piranesi, Sulla magnificenza d'architettura dei Romani tab. 7. 17. 18. Visconti, Mus. Pio Clem. VII 43. Matz-v. Duhn, Ant. Bildw. in Rom nr. 3443. 3445—3455. Gazette archéol. III tab. 10. 29. 30; VI tab. 35. 36. Bull. arch. comun. VI tab. 15. 16. A. Michaelis, Ancient Marbles in Great Britain, Woburn Abbey nr. 189.

angulis aliisque monumentis 1). de ipso aedificio nihil compertum habemus, sed aediculam fuisse probabile est 2).

1) e sarcophagorum exemplis innumeris vide quae elegit Stark I. c. p. 42; praeterea conferantur figurae in lorica statuae alicuius Romanae exsculptae, quam descripserunt Matz-v. Duhn 1. c. nr. 1357.

3) aediculam illam ad religionem dei invicti Solis Elagabali pertinuisse certum est, ex quo F. Studniczka (v. supra p. 74 n. 1) in parte capituli recens reperta agnovit lapidem sanctum dei Emeseni inter Minervae deaeque Caelestis simulacra constitutum. qua interpretatione accepta etiam aetas marmoris definita est.

« IndietroContinua »