Immagini della pagina
PDF
ePub

destiam viri cognovi. verum sententia eius mihi non crudelis 17 -quid enim in talis homines crudele fieri potest?-sed aliena a re publica nostra videtur. nam profecto aut metus aut 18 iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae 5 novom decernere. de timore supervacuaneum est disserere, 10 cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis. de poena possum equidem dicere id quod 20 res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere, 10 ultra neque curae neque gaudio locum esse. sed, per deos 21 inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur? an quia lex Porcia 22 vetat? at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi sed exilium permitti iubent. an quia gravius est ver- 23 15 berari quam necari? quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? sin quia levius est, qui 24 convenit in minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris? at enim quis reprehendet, quod in parricidas rei 25 publicae decretum erit? tempus dies fortuna, cuius lubido 20 gentibus moderatur. illis merito accidet quidquid evenerit. ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis con- 26 siderate. omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt. 27 sed ubi imperium ad ignaros [eius] aut minus bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et 25 non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus 28 triginta viros inposuere, qui rem, publicam eorum tractarent. ei primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum in- 20 demnatum necare. ea populus laetari et merito dicere fieri. post ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubi- 30 30 dinose interficere, ceteros metu terrere: ita civitas servitute 31

obpressa stultae laetitiae gravis poenas dedit. nostra memoria 32 victor Sulla cum Damasippum et alios eiusmodi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius lauda

bat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem 33 publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. sed ea res magnae initium cladis fuit. nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, 34 dabat operam ut is in proscriptorum numero esset. ita illi, 5 quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit quam Sulla omnis 35 suos divitiis explevit. atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et 36 varia ingenia sunt. potest alio tempore alio consule, cui item lo exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis 87 illi finem statuet aut quis moderabitur? maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere, neque illis superbia obstabat quo minus aliena insti- 15 38 tuta, si modo proba erant, imitarentur. arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt. postremo quod ubique apud socios. aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi ex39 equebantur, imitari quam invidere bonis malebant. sed eodem 20 illo tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant. 40 postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiuscemodi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus ag 41 legibus exilium damnatis permissum est. hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novom consilium capiamus in 42 primis magnam puto. profecto virtus atque sapientia maior

illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere quam 43 in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. placet igitur eos 30 dimitti et augeri exercitum Catilinae? minume. sed ita censeo, publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxùmę opibus valent, neu quis de

[ocr errors]

ކ

[ocr errors]

eis postea ad senatum referat neve cum populo agat: qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.'

52. Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo alius 5 alii varie adsentiebantur. at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiuscemodi orationem habuit.

3

'Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum res atque 2 pericula nostra considero et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. illi mihi disseruisse videntur de poena 10 eorum, qui patriae parentibus aris atque focis suis bellum. paravere. res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare. nam cetera malificia tum per- 4 sequare, ubi facta sunt, hoc nisi provideris ne accidat, ubievenit, frustra iudicia inplores: capta urbe nihil fit reliqui 15 victis. sed, per deos inmortalis, vos ego appello, qui semper 5 domos villas signa tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista cuiuscumque modi sunt quae amplexamini retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam. non agitur e ao de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio est. saepe numero, patres conscripti, multa 7 verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea causa advorsos habeo: qui mihi atque animo meo nullius umquam 8 25 delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini malefacta condonabam. sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat, opulentia neglegentiam tolerabat. nunc 10 vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, 30 sed haec cuiuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. hic mihi quisquam mansuetudinem 11 et misericordiam nominat, iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus, quia bona aliena largiri liberalitas,

malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in 12 extremo sita est. sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus Laerari; ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis 13 sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant. bene et com- 5 posite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra inculta foeda 14 atque formidulosa habere. itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, vide- 10 licet timens ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis 15 aut a multitudine conducta per vim eripiantur. quasi vero mali atque scelesti tantum modo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendun16 dum opes minores sunt. quare vanum equidem hoc con- 15 silium est, si periculum ex illis metuit: sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis 17 timere. quare cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus 18 coniuratis decernere. quanto vos attentius ea agetis, tanto 20 illis animus infirmior erit: si paululum modo vos languere 19 viderint, iam omnes feroces aderunt. nolite existumare, maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam 20 fecisse. si ita res esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus, quippe sociorum atque civium, praeterea armorum 25 21 atque equorum maior copia nobis quam illis est. sed alia fuere quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt, domi industria foris iustum imperium, animus in consulundo liber neque delicto neque lubidini obnoxius. pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem privatim opulen- 30 tiam. laudamus divitias sequimur inertiam. inter bonos et malos discrimen nullum, omnia virtutis praemia ambitio pos23 sidet. neque mirum. ubi vos separatim sibi quisque con

22

G

[ocr errors]

silium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit ut impetus fiat in vacuam rem publicam. sed ego haec omitto. coniuravere nobilissumi cives patriam in- 24 cendere, Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt. dux hostium cum exercitu supra caput est. vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra 25 moenia deprensis hostibus faciatis ? misereamini censeo- 26 deliquere homines adulescentuli per ambitionem-atque etiam ✓ armatos dimittatis; ne ista vobis mansuetudo et misericordia, 27 10 si illi arma ceperint, in miseriam convortat. scilicet res ipsa 28 aspera est, sed vos non timetis eam. 'immo vero maxume. sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis servavere. non votis neque sup- 29 15 pliciis muliebribus auxilia deorum parantur: vigilando agundo bene consulundo prospera omnia cedunt. ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati infestique sunt. apud maiores nostros A. Manlius Torquatus 30 bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem 20 pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens in- 31 moderatae fortitudinis morte poenas dedit. vos de crudelis- 32 sumis parricidis quid statuatis cunctamini? videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. verum parcite dignitati Lentuli, 33 si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam 25 ullis pepercit. ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. nam quid ego de Gabinio Statilio 84 Caepario loquar? quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. postremo, patres 35 conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos 30 ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis. sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget, alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes, neque parari `` .neque consuli quicquam potest occulte: quo magis prope

« IndietroContinua »