Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

:

Itaque num tibi videor, Cæsar, in causâ Ligarii occupatus esse? num de ejus facto dicere? Quidquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis, vel clementiæ, vel misericordiæ tuæ. Causas, Cæsar, egi multas, et quidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum: certè 5 nunquam hoc modo, "Ignoscite, judices: erravit; lapsus est; non putavit: si unquam posthac"....Ad parentem sic agi solet ad judices," Non fecit; non cogitavit; falsi testes; fictum crimen." Dic, te, Cæsar, de facto Ligarii judicem esse quibus in præsidiis fuerit, quære. Taceo. Ne hæc 10 quidem colligo, quæ fortasse valerent etiam apud judicem : Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo non acerbus, tum etiam totus animo et studio tuus." Ad judicem sic agi solet: sed ego ad parentem loquor; Erravi; temerè feci; pœnitet: ad clementiam tuam 15 confugio; delicti veniam peto; ut ignoscas, oro.” Si nemo

66

66

impetravit, arroganter; si plurimi, tu idem fer opem, qui spem dedisti. An sperandi Ligario causa non sit, cùm mihi apud te sit locus etiam pro altero deprecandi? Quanquam neque in hac oratione spes est posita causæ, nec in eorum 20 studiis, qui a te pro Ligario petunt, tui necessarii.

XI. Vidi enim et cognovi, quid maximè spectares, cùm pro alicujus salute multi laborarent: causas apud te rogantium graviores esse, quàm vultus; neque spectare te, quàm tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quàm illius, pro 25 quo laboraret. Itaque tribuis tu quidem tuis ita multa, ut mihi beatiores illi esse videantur interdum, qui tuâ liberalitate fruuntur, quàm tu ipse, qui illis tam multa concedis. Sed video tamen, apud te causas (ut dixi) rogantium valere plus, quàm preces; ab iisque te moveri maximè, quorum 30 justissimum dolorem videas in petendo.

In Q. Ligario conservando, multis tu quidem gratum facies necessariis tuis: sed hoc, quæso, considera, quod soles. Possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiæ ac robur reipublicæ, 35 proponere. Nôsti optimè homines. Animadverte horum omnium mostitiam et dolorem: hujus T. Brocchi (de quo non dubito quid existimes) lacrymas, squaloremque, ipsius et filii vides.

Quid de fratribus dicam? Noli, Cæsar, putare, de unius 40 capite nos agere. Aut tres tibi Ligarii retinendi in civitate sunt, aut tres ex civitate exterminandi. Quodvis exsilium his est optatius, quàm patria, quàm domus, quàm Dii penates, uno illo exsulante. Si fraternè, si piè, si cum dolore,

Vi

faciunt; moveant te horum lacrymæ, moveat pietas, moveat germanitas valeat tua vox illa, quæ vicit. Te enim dicere audiebamus, Nos, omnes adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnes, qui contra te non essent, tuos. 5 desne igitur hunc splendorem, omnem hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Cæsetium, L. Corfidium, hosce omnes equites Romanos, qui adsunt veste mutatâ, non solùm notos tibi, verùm etiam probatos viros, tecum fuisse? Atque his irascebamur; hos requirebamus; his nonnulli etiam 10 [minabamur.] Conserva igitur tuis suos; ut, quemadmodum cætera quæ dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperi

atur.

XII. Quòd si penitùs perspicere posses concordiam Ligariorum, omnes fratres tecum judicares fuisse. An potest 15 quisquam dubitare, quin, si Q. Ligarius in Italiâ esse potuisset, in eâdem sententiâ futurus fuerit, in quâ fratres fuerunt? Quis est, qui horum consensum conspirantem et penè conflatum, in hac propè æqualitate fraternâ, non noverit? qui hoc non sentiat, quidvis priùs futurum fuisse, quàm ut hi 20 fratres diversas sententias fortunasque sequerentur ? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus; qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis, quos tu tamen salvos esse voluisti.

Sed

Sed ierit ad bellum: discesserit, non a te solùm, verùm 25 etiam a fratribus: hi te orant tui. Equidem, cùm tuis omnibus negotiis interessem, memoriâ teneo, qualis T. Ligarius, quæstor urbanus, fuerit erga te et dignitatem tuam. parum est, me hoc meminisse: spero etiam te, (qui oblivisci nihil soles, nisi injurias, quoniam hoc est animi, quoniam 30 etiam ingenii tui) te, aliquid de hujus illo quæstorio officio cogitantem, etiam de aliis quibusdam quæstoribus reminiscentem, recordari. Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud (neque enim hæc divinabat) nisi ut tu eum studiosum tui et bonum virum judicares, nunc a te supplex fra35 tris salutem petit. Quam, hujus admonitus officio, cùm utrisque his dederis, tres fratres optimos et integerrimos, non solùm sibi ipsos, neque his tot ac talibus viris, neque nobis necessariis suis, sed etiam reipublicæ, condonaveris.

Fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo M. 40 Marcello fecisti nuper in curiâ, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiæ probatissimis fratribus. Ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cujus voluntatem carissimam semper habuisti: et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit; noli, obsecro,

« IndietroContinua »