Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

cuaca

by his

Strabo hayo

[ocr errors]

Delia K.6:45. Deit, zejmale tehart of Salatia,

horond 6

the n. Senat with the tith Dojking, 6.6.63.tk hóa esponied the cause of Porpen in in the cial wen, was nog aan

grandson, nas G his son in law, Casta, of having soni Hi death Alue

of buera, when in Salatin (1.0.47) The oration was delind at the houer of Cues. Bintus had before pleached his cause befor

Sakura. Sittynia. Decoturim had Pero against i Pathions, and wes a Tun

offered nesistaneu trois

t marching with from this said (1.654) when infound that accumstones renand it unmeessory

basan,

[ocr errors]

dubitare, Cai Cæsar, similem illi gloriæ laudem quàm sæpissime quærere. Nihil est enim tam populare, quàm bonitas : nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordiâ est. Homines enim ad Deos nullâ re propiùs accedunt, quàm salutem hominibus dando. Nihil habet nec 5 fortuna tua majus quàm ut possis, nec natura tua melius quàm ut velis, servare quàm plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulat, tua certè natura breviorem. Quare, cùm utilius esse arbitrer, te ipsum, quàm aut me aut quenquam, loqui tecum, finem jam faciam : tantùm te ipsum admonebo, 10 si illi absenti salutem dederis, præsentibus his omnibus te daturum.

ORATIO

PRO REGE DEIO TARO.

I. Cum, in omnibus causis gravioribus, Cai Cæsar, initio dicendi commoveri soleam vehementiùs quàm videtur vel usus vel ætas mea postulare ; tum in hac causâ ita me multa 15 perturbant, ut, quantum mea fides studii mihi afferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. Primùm, dico pro capite fortunisque regis : quod ipsum etsi non iniquum est, in tuo duntaxat periculo; tamen est ita inusitatum, regem capitis reum esse, ut ante hoc tem- 20 pus non sit auditum. Deinde, eum regem, quem ornare antea cuncto cum senatu solebam, pro perpetuis ejus in nostram rempublicam meritis, nunc, contra atrocissimum crimen, cogor defendere. Accedit, ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate, conturber. Crudelem Castorem ! 25 ne dicam sceleratum et impium; qui nepos avum in discrimen capitis adduxerit, adolescentiæque suæ terrorem intulerit ei cujus senectutem tueri et tegere debebat; dationemque ineuntis ætatis ab impietate et scelere duxerit; avi servum, corruptum præmiis, ad accusandum dominum 30 impulerit, et a legatorum pedibus abduxerit. Fugitivi autem, dominum accusantis, et dominum absentem, et dominum amicissimum nostræ reipublicæ, cùm os videbam, cùm verba

commen

>

.

audiebam ; non tam afflictam regiam conditionem dolebam, quàm de fortunis communibus extimescebam. Nam, cùm, more majorum, de servo in dominum, ne tormentis quidem,

quæri liceat (in quâ quæstione dolor veram vocem elicere 5 possit etiam ab invito); exortus est servus, qui, quem in equuleo appellare non posset, eum accusaret solutus.

II. Perturbat me, Cai Cæsar, etiam illud interdum; quod tamen, cùm te penitùs recognovi, timere desino : re enim

iniquum est, sed tuâ sapientià fit æquissimum. Nam dicere 10 apud eum de facinore, contra cujus vitam consilium facinoris

inîsse arguare, si per seipsum consideres, grave est : nemo enim ferè est, qui, sui periculi judex, non sibi se æquiorem quàm reo præbeat. Sed tua, Cai Cæsar, præstans singula

risque natura hunc mihi metum minuit. Non enim tam ti15 meo, quid tu de rege Deiotaro, quàm intelligo, quid de te

cæteros velis judicare Moveor etiam loci ipsius insolentiâ, quòd tantam causam, quanta nulla unquam in disceptatione versata est, dico intra domesticos parietes, dico extra conven

tum et eam frequentiam, in quâ oratorum studia niti solent: 20 in tuis oculis, in tuo ore vultuque, acquiesco: te unum

intueor : ad te unum omnis mea spectat oratio : quæ mihi ad

spem obtinendæ veritatis gravissima sunt, ad motum animi, et ad omnem impetum dicendi, contentionemque, le

viora. 25 Hanc enim, Cai Cæsar, causam si in foro dicerem, eodem

audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus afferret! Quis enim civis ei regi non faveret, cujus omnem ætatem in populi Romani bellis con

sumptam esse meminisset ? Spectarem curiam; intuerer 30 forum; cælum denique testarer ipsum. Sic, cùm et Deorum

immortalium, et populi Romani, et senatûs, beneficia in regem Deiotarum recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio. Quæ quoniam angustiora parietes faciunt, actioque

causæ maximè debilitatur loco; tuum est, Cæsar, qui pro 35 multis sæpe dixisti, quid nunc mihi animi sit, ad te ipsum

referre; quo faciliùs tum æquitas tua, tum audiendi diligentia, minuat hanc perturbationem meam.

Sed, antequam de accusatione ipsâ dico, de accusatorum spe pauca dicam : qui cùm videantur neque ingenio neque 40 usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam, non sine aliquâ spe et cogitatione, venerunt.

III. Iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii : affectum illum quibusdam incommodis et detrimentis, propter offensionem animi tui, meminerant : teque cùm huic iratum,

« IndietroContinua »