Immagini della pagina
PDF
ePub

cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui mortem afferret. Ego tamen ad tabernaculum ejus perrexi. Inveni duos libertos et pauculos servos. Reliquos aiebant profugisse, metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum in eâdem illâ lecticâ, quâ ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre : ibique pro eâ copiâ, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. Ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent: neque tamen id antea cuiquam concesserant. Quod proximum fuit, ut, in quo vellemus gymnasio, eum sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbis terrarum gymnasio Academiae locum delegimus, ibique eum combussimus : posteaque curavimus, ut iidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. Ita, quae nostra officia fuerunt, pro collegio et propinquitate et vivo et mortuo omnia ei praestitimus. Vale. D. pr. Kal. Jun. Athenis.

Cicero, Ep. ad. Div., IV. 12.

III.

A SCENE ON THE VIA APPIA.

JAN. 19TH, B.C. 52. Milo quum in Senatu fuisset eo die, quoad Senatus dimissus est, domum venit: calceos et vestimenta mutavit: paullisper, dum se uxor (ut fit) comparat, commoratus est; deinde profectus est id temporis, quum jam Clodius, siquidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. Obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nullâ rhedâ, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere : quum hic, cum veheretur in rhedâ, paenulatus, magno impedimento, ac muliebri et delicato ancillarum puerorumque comitatu. Fit obviam Clodio ante fundum eius, horâ fere undecimâ, aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum : adversi rhedarium occidunt. Quum autem hic de rhedâ, rejectâ paenulá, desiluisset, seque acri animo defenderet : illi, qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad rhedam, ut a tergo Milonem adorirentur ; partim, quod hunc jam interfectum putarent, caedere incipiunt ejus servos, qui post erant : ex quibus partim occisi sunt, partim quum ad rhedam pugnari viderent et Milonem occisum esse putarent, in Clodium impetum fecerunt; qui vulneratus in tabernam proximam Bovillano delatus est. Milo, ut cognovit vulneratum Clodium, exturbari tabernam jussit. Atque ita Clodius latens extractus est, multisque vulneribus confectus. Cadaver ejus in viâ relictum est quia servi Clodii aut occisi erant aut graviter saucii latebant. Sex. Tedius Senator qui forte rure in urbem revertebatur, sustulit et lecticâ suâ Romam ferri jussit.

uxore

Cicero pro Milone, c. 10.

IV.

THE EXPLOITS OF POMPEY THE GREAT.

Jam vero virtuti Cn. Pompeii quae potest par oratio inveniri ? quid est, quod quisquam aut dignum illo, aut vobis novum, aut cuiquam inauditum possit afferre? Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo existimantur, labor in negotio, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo : quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis Imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor, L. Sulla, huius virtute et subsidio confessus est liberatam. Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii, explicavit. Testis est Africa, quae magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit. Testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter, Gallorum internecione patefactum est.

Testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit. Testis est iterum et saepius Italia, quae, quum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit; quod bellum exspectatione Pompeii attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes vero jam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes, denique maria omnia, tum universa, tum in singulis omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium, ut tutus esset, aut tam fuit abditus, ut lateret ? Quis navigavit, qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, quum aut hieme, aut referto praedonum mari navigaret ? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum, quis umquam arbitraretur aut ab omnibus Imperatoribus uno anno, aut omnibus annis ab uno Imperatore confici posse ? Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos ? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis ? cui praesidio classibus vestris fuistis ? quam multas existimatis insulas esse desertas ? quam multas aut metu relictas, aut a praedonibus captas urbes esse sociorum ?

Sed quid ego longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani, longe a domo bellare, et propugnaculis imperii sociorum fortunas, non sua tecta, defendere. Sociis ego vestris mare clausum per hosce annos dicam fuisse, quum exercitus nostri a Brundisio numquam, nisi summâ hieme, transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, quum Legati populi Romani redempti sint? mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, quum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint ? Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbes, innumerabilesque alias, captas esse commemorem, quum vestros portus, atque eos portus, quibus vitam et spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestate sciatis ? An vero ignoratis, portum Caietae celeberrimum atque plenissimum navium, inspectante Praetore, a praedonibus esse direptum ? Ex Miseno autem ejus ipsius liberos, qui cum praedonibus antea ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos ? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignomi

niam reipublicae querar, quum, prope inspectantibus vobis, classis ea, cui Consul populi Romani praepositus esset, a praedonibus capta atque oppressa est? Pro Dii immortales ! tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem afferre reipublicae potuit, ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse audiatis ? Atque haec quâ celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negotii, aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit; inde Sardiniam cum classe venit, atque haec tria frumentaria subsidia reipublicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. Inde se quum in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Galliâ Cisalpinâ praesidiis ac navibus confirmatâ, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus, Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornavit : ipse autem, ut a Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adjunxit; omnes, qui ubique praedones fuerunt, partim capti interfectique sunt, partim unius hujus imperio ac potestati se dediderunt. Idem Cretensibus, quum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit, obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extremâ hieme apparavit, ineunte vere suscepit, mediâ aestate confecit.

Cicero pro Lege Maniliâ, c. II, 12.

V.

A BAD BARGAIN. C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, quum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causâ, contulisset, dictitabat, se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod quum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, dixit, venales quidem se hortos non habere : sed licere uti Canio, si vellet, ut suis: et simul ad cenam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Quum ille promisisset, tum Pythius, qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur : dixitque, quid eos facere vellet.

Ad cenam tempore venit Canius. Opipare a Pythio apparatum convivium : cymbarum ante oculos multitudo : pro se quisque quod ceperat, afferebat: ante pedes Pythii pisces abjiciebantur. Tum Canius, Quaeso, inquit, "quid est hoc, Pythi? Tantumne hić piscium tantumne cymbarum » Et ille, “Quid mirum?” inquit. “Hoc loco est, Syracusis quidquid est piscium: hic aquatio : hâc villa isti carere non possunt.Incensus Canius cupiditate, contendit a Pythio, ut venderet. Gravate isle primo. Quid multa ? impetrat. Emit homo cupidus et locuples, tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos : nomina facit : negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos. Venit ipse mature. Scalmum nullum videt. Quaerit ex prox-, imo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret. Nullae, quod sciam," inquit ille : sed hic piscari nulli solent: itaque heri mirabar, quid accidisset.Stomachari Canius. Sed quid faceret ? Nondum enim Aquillius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas : in quibus ipsis quum ex eo quaereretur, Quid esset dolus malus; respondebat, Quum esset aliud simulatum, aliud actum.

Cicero de Offic., III. 14.

[ocr errors]
« IndietroContinua »