Immagini della pagina
PDF
ePub

1

2

3

scott

5

* his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiæ pau-
corum; quam fœde quamque perierint vestri de-
fensores; ut vobis animus ab ignavia atque socordia cor-
ruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis inimicis, exsurgitis,
atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
Sed quamquam hæc talia sunt, tamen obviam ire factionis
potentiæ animus subigit. Certe ego libertatem, quæ mihi
a parente meo tradita est, experiar: verum id frustra an
ob rem faciam, in vestra manu situm est, Quirites. Neque
ego vos hortor, quod sæpe majores vestri fecere, uti contra
injurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus est:
necesse est, suomet ipsi more præcipites eant. Occiso
T. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Ro-
manam quæstiones habitæ sunt. Post C. Gracchi et M.
Fulvii cædem, item vestri ordinis multi mortales in carcere
necati sunt: utriusque cladis
non lex, verum libido eorum
almsnertigung
finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua resti-
tuere quidquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure
factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini æra-
rium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus
vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam, et
maximas divitias esse: tamen hæc talia facinora impune
suscepisse parum habuere; itaque postremo leges, majestas
vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt.
Neque eos, qui ea fecere, pudet aut pœnitet, sed incedunt
8 per ora vestra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars
triumphos suos ostentantes, perinde quasi ea honori, non
prædæ habeant. Servi ære parati injusta imperia domino-
rum non perferunt: vos, Quirites, 'imperio nati, æquo ani-
mo servitutem toleratis? At qui sunt hi, qui rem publicam
occupavere? Homines sceleratissimi, cruentis manibus,
immani avaritia, nocentissimi iidemque superbissimi; quis
fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta, omnia
quæstui sunt. 10 Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii

7

13

Quod si tam vos libertatis

[ocr errors]

quæstiones injustas, plerique cædem in vos fecisse, pro muBatty nimento habent. "Ita quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est; metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulere: quos omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coëgit: sed hæc inter bonos amicitia, 12 inter malos factio est. curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vestra penes optimos, non audacissimos, forent. Majores vestri parandi juris et majestatis constituendæ gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere: vos pro libertate, quam ab illis accepistis, non summa ope nitemini ? fortured atque eo vehementius, quo majus dedecus est 14 parta amittere, quam omnino non paravisse. Dicet aliquis: "Quid igitur censes?" 15 Vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam; non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quæstionibus et indicio ipsius Jugurthæ, qui si dedititius est, profecto jussis vestris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet existimabitis qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Jugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maximæ divitiæ, in rem publicam damna atque dedecora pervenerint. 16 Nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet, et illa quam hæc tempora magis placent, quum regna, provinciæ, leges, jura, judicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant ; vos autem, hoc est, populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere ; nam servitutem quidem quis vestrum recusare audebat? Atque ego, tametsi viro flagitiosissimum existimo impune injuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam cives sunt, æquo animo paterer, ni misericordia "in perniciem casura esset. Nam et illis, 18 quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi

deinde faciundi licentia eripitur, et vobis æterna sollicitudo remanebit, quum intellegetis aut serviundum esse, aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiæ quæ spes est? Dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi injurias, vos prohibere; postremo sociis vestris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam diversis mentibus pax aut amicitia esse? Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus ærarii factus est, neque per vim sociis ereptæ pecuniæ; quæ quamquam gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur hosti acerrimo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vestrum; domi militiæque res publica venalis fuit. 19 Quæ nisi quæsita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus ? nam impune quælibet facere, 2o id est regem esse. Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis cives vestros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in re publica multo præstat beneficii quam maleficii immemorem esse; bonus tantummodo segnior fit, 22 ubi neglegas, at malus improbior. Ad hoc si injuriæ non sint, haud sæpe auxilii egeas."

21

?

2

20

XXXII. Hæc atque alia hujuscemodi sæpe dicendo, Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum prætor erat, ad Jugurtham mitteretur, eumque, interposita fide publica, Romam duceret, quo facilius indicio regis, Scauri et reliquorum, quos pecuniæ captæ arcessebant, delicta pate fierent. Dum hæc Romæ geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui præerant, secuti morem imperatoris sui, plurima et flagitiosissima facinora fecere. Fuere, qui auro corrupti elephantos Jugurthæ traderent: alii perfugas vendere, pars ex pacatis prædas agebant: tanta vis avaritiæ in animos eorum veluti tabes invaserat. At Cassius,perlata rogatione a C. Memmio, ac perculsa omni nobilitate, ad Jugurtham proficiscitur; eique timido et ex conscientia

disfaring

[ocr errors]

diffidenti rebus suis persuadet, 'quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam ejus experiri mallet.' Privatim præterea fidem suam, quam ille non minoris quam publicam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio erat.

[ocr errors]

3

6

5

XXXIII. Igitur Jugurtha, 'contra decus regium, cultu quam maxime miserabili cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quæ supra diximus, C. Bæbium tribunum plebis magna mercede parat, cujus impudentia contra jus et injurias omnes munitus foret. At C. Memmius, advocata concione, quamquam regi infesta plebes erat, et pars in vincula duci' jubebat, pars, 'ni socios sceleris sui aperiret, more majorum de hoste supplicium sumi;' dignitati quam iræ magis consulens, Sedare: motus, et animos eorum mollire; postremo confirmare 'fidem publicam per sese inviolatam fore.' Post, ubi silentium cœpit, producto Jugurtha, verba facit; Romæ Numidiæque facinora ejus memorat, scelera in patrem fratresque ostendit. Quibus juvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intellegat populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem situated illi sitam: sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum.'

56

6

4

XXXIV. Deinde, ubi Memmius dicendi finem fecit, et Jugurtha respondere jussus est, C. Bæbius, tribunus plebis, 1quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere jubet ac tametsi multitudo, quæ in concione aderat, vehementer accensa, terrebat eum clamore, vultu, sæpe impetu atque aliis omnibus, quæ ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex concione discedit: Jugurtha Bestiæque et ceteris, quos illa quæstio exagitabat, animi augescunt.

2

3

JUGURTHA.

2

[ocr errors]

1

81

XXXV. Erat ea tempestate Romæ Numida quidam, nomine Massiva, Gulussæ filius, Masinissæ nepos; qui, quia, in dissensione regum Jugurthæ adversus fuerat, dedita Cirta, et Adherbale interfecto, profugus ex Africa abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, 'quoniam ex stirpe Masinissa sit, Jugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiæ ab senatu petat.' Avidus consul belli gerundi, moveri, quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quæ postquam Massiva agitare cœpit, neque Jugurthæ in amicis satis præsidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, 'pretio,' sicuti multa confecerat, 'insidiatores Massivæ paret, ac maxime occulte, sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat.' Bomilcar mature regis mandata exsequitur; et per homines talis negotii artifices itinera egressusque ejus, postremo loca atque tempora cuncta explorat; deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad cædem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur, illum obtruncat; sed ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino consule, indicium profitetur. Fit reus magis ex æquo bonoque quam ex jure gentium Bomilcar, comes ejus, qui Romam fide publica venerat. At Jugurtha manifestus tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animum advertit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens, clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus est, jussus ab senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egres

7

5

8

6

« IndietroContinua »