Immagini della pagina
PDF
ePub

LATIN POETRY

CXVIII.

The Mules and the Brigands.

Muli gravati sarcinis ibant duo:
Unus ferebat fiscos cum pecunia,
Alter tumentes multo saccos hordeo.
Ille, onere dives, celsa cervice eminet,
Clarumque collo jactat tintinnabulum;
Comes quieto sequitur et placido gradu.
Subito latrones ex insidiis advolant,
Interque caedem ferro mulum trusitant,
Diripiunt nummos, negligunt vile hordeum.
Spoliatus igitur casus cum fleret suos,

Equidem, inquit alter, me contemptum gaudeo,
Nam nihil amisi, nec sum laesus vulnere

Sarcina, a package. Fiscus, a money-bag. Hordeum, barley. Tintinnabulum, a bell. Trusitare, to push about. Casus, a misfortune.

CXIX.

The Frogs demand a King.

Ranae, vagantes liberis paludibus,
Clamore magno regem petiere a Jove,
Qui dissolutos mores vi compesceret.

F

Pater deorum risit, atque illis dedit
Parvum tigillum, missum quod subito vadi
Motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum jaceret diutius,
Forte una tacite profert e stagno caput,
Et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito, certatim adnatant,
Lignumqua supra turba petulans insilit:
Quod cum inquinassent omni contumelia,
Alium rogantes regem misere ad Jovem ;
Inutilis quoniam esset, qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
Corripere coepit singulas: frustra necem

Fugitant inertes: vocem praecludit metus.

Compescere, to restrain. Tigillum, a little log. Inquinare, to defile. Hydrus, a water-serpent.

CXX.

The two Mice.

Hospitio quondam mus urbanus rustici
Exceptus, vili glande coenat in cavo.
Induxit precibus post, ut urbem rusticus
Cellamque intraret plenam rebus optimis.
In qua dum variis perfruuntur reliquis,
Impulso venit ostio cellarius.

Quo mures strepitu diffugiunt perterriti
Et notis facile urbanus se condit cavis;
At miser ignota trepidans rusticus domo
Timensque mortem per parietes cursitat.

Ut, quae volebat, sustulit cellarius,
Clausitque limen, iterum urbanus rusticum
Hortatur; ille perturbatis sensibus,

Vix, inquit, possum capere prae metu cibum,
Putasne veniet ille? Quid tantum times?
Urbanus inquit, age fruamur ferculis,
Quae frustra rure quaeras. Contra rusticus:
Tu, qui timere nescis, fruere his omnibus ;
At me securum pascat glans et liberum.

CXXI.

The Golden Age.

Quam bene Saturno vivebant rege, prius quam
Tellus in longas est patefacta vias!
Nondum coeruleas pinus contempserat undas,
Effusum ventis praebueratque sinum.
Nec vagus, ignotis repetens compendia terris,
Presserat externa navita merce ratem.

Illo non validus subiit juga tempore taurus;
Non domito frenos ore momordit equus:
Non domus ulla fores habuit; non fixus in agris,
Qui regeret certis finibus arva, lapis.

Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
Obvia securis ubera lactis oves.

Non acies, non ira fuit, non bella; nec ensem

Immiti saevus duxerat arte faber.

Nunc, Jove sub domino, caedes et vulnera semper ; Nunc mare, nunc leti multa reperta via.

Compendium, gain.

« IndietroContinua »