Immagini della pagina
PDF
ePub

tro illi et gloriam, et regnum venturum; sin 'properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.

[ocr errors]

IX. Sic locutus, cum litteris, quas Micipsae redderet, dimisit: earum sententia haec erat. "Jugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit; quam rem tibi certo scio gaudio esse: nobis ob merita carus est: uti idem senatui sit et populo Romano, summa ope nitemur. Tibi quidem 'pro nostra amicitia gratulor: en habes virum dignum te, atque avo suo, Masinissa." Igitur rex, ubi, quae fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute viri, turn gratia permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere adgressus est; statimque adoptavit, et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque aetate confectus, cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis, item Adherbale et Hiempsale, filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse.

X. "PARVUM ego, Jugurtha, te, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi; existumans non minus me tibi, quam 'liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore: neque ea res "falsum habuit. Nam, ut alia magna et egregia 'tua omittam, novissume, rediens Numantia, meque regnumque meum gloria honoravisti: tua virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti: in

r Properantius. Too hastily.

• Pro nostra, &c. In consideration of, or as is suitable to the friendship subsisting between us.

t Liberis. This word is omitted in some editions, and does not seem necessary.

n Falsum, &c Nor was I disappointed. Falsum habere, infestum, frustra habere, are circumlocutions for fallere, infestare,

frustrare.

v Tua. Facinora understood.

Hispania nomen familiae renovatum: postremo; quod difficillumum inter mortalis, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura vitae finem facit, per hanc dextram, "per regni fidem moneo obtestorque, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu malis alienos adjungere, quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus, neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem amicior, quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; *sin mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. Ceterum ante hos te, Jugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam, in omni certamine, qui opulentior est, etiam si accipit injuriam, quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum, imitamini virtutem, et enitimini, ne ego meliores liberos sumsisse videar, quam genuisse."

XI. AD ea Jugurtha, tametsi regem 'ficta locutum intellegebat, et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis diebus moritur. Postquam illi, more regio, justa magnifice fecerant, reguli in unum convenere, uti inter se de cunctis negotiis discepta

rent.

Sed Hiempsal, qui minumus ex illis, natura

Per regni fidem. By the honour of royalty; by the honour of a king.

x Sin. Better than si, which is the reading in some editions. y Sumsisse. An archaism for sumpsisse; to have adopted. z Ficta locutum. That the king spake insincerely.

a Diebus. In some editions we read paucis post diebus. b fusta. Funeral rites. An ellipsis, for, que regi erant justa. c Reguli. The princes Adherbal, Hiempsal and Jugurtha.

ferox, etiam antea ignobilitatem Jugurthae [quia materno genere impar erat] despiciens, dextra Adherbalem adsedit; ne medius ex tribus, quod capud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. 'Dein tamen, uti aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Jugur tha inter alias res jacit: OPORTERE QUINQUENNII

CONSULTA OMNIA ET DECRETA RESCINDI; NAM PER EA TEMPORA CONFECTUM ANNIS MICIPSAM

PARUM ANIMO VALUISSE. Tum IDEM, Hiempsal, PLACERE SIBI, respondit; NAM IPSUM ILLUM TRIBUS HIS PROXUMIS [ANNIS] ADOPTATIONE IN REG. NUM PERVENISSE. Quod verbum in pectus Jugur thae saltius, quam quisquam ratus, descendit. Itaque, ex eo tempore, ira et metu anxius moliri, parare, atque ea modo animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

XII. PRIMO Conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros, finisque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal, in oppido Thirmida, forte ejus domo utebatur, qui, proxumus lictor Jugurthae, carus acceptusque semper fuerat; quem ille,

J Dextra. Supply, a manu.

e

Apud. In some editions we have et apud, which would imply that the middle place was the most honourable also among the Romans.

f Adoptatione. In some editions adoptione.

g Altius.

More deeply.

h Concessere. For discessere: one of the compounds of cedo, taken for another..

i Proxumus lictor. Principal or chief sergeant; because the

casu ministrum oblatum, promissis onerat, uti tamquam suam visens domum eat, portarum 'clavis adulterinas paret; nam verae ad Hiempsalem referebantur: ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi confecit; atque, ut doctus erat, noctu Jugurthae milites introducit. Qui postquam in aedis irrupere, "diversi regem quaerere: dormientis alios, alios occursantis interficere: scrutari loca abdita; clausa effringere: strepitu et tumultu omnia miscere: cum Hiempsal interim reperitur, occultans sese tugurio "mulieris ancillae, quo, initio, pavidus. et ignarus loci perfugerat. Numidae caput ejus, ut jussi erant, ad Jugurtham referunt.

XIII. CETERUM fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur: Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit: in duas partis discedunt: plures Adherbalem sequuntur, sed Pillum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maxumas potest copias armat; urbis partim vi, alias voluntate imperio suo adjungit; omni Numidiae imperare parat. Adherbal, tamen etsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis; tamen, fretus multitudine militum, parabat armis contendere.. Sed, ubi res ad certamen venit, victus ex praelio profugit in provinciam, ac deinde Romam con

principal of the lictors walked last, or next to the magistrate in public processions.

Uti. Before this word in some editions we read impellitque, which seems necessary to the sense.

1 Claves adulterinas. False keys.

m Diversi. Different ways.

n Mulieris ancilla. For mulieris ancillantis, a maid servant. • Partis. After which Numide is found in some editions. p Illum alterum. The other. Ille is here used for the definite article.

tendit. Tum Jugurtha, patratis consiliis, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum Romanum, neque advorsus iram ejus usquam, nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua, spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam mittit, quîs praecepit, uti primum veteres amicos muneribus expleant; deinde novos adquirant; postremo, 'quaecumque possint largiundo parare, ne cunctentur. Sed, ubi Romam legati venere, et, ex praecepto regis, hospitibus, aliisque, quorum ea tempestate auctoritas pollebat, 'magna misere; tanta commutatio incessit, uti ex maxuma "invidia in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret; 'quorum pars spe, alii praemio inducti, singulos ex senatu ambiundo, nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur, legati ubi satis confidunt, die constituto, senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus.

XIV. "PATRES conscripti, Micipsa, pater meus, moriens, praecepit, uti "regnum Numidiae tantummodo procuratione existumarem meum; ceterum *jus et imperium penes vos esse: simul eniterer

a Jugurtha. In some editions, postquam omni Numidia potiebatur follows Jugurtha.

r. Mittit. Legatos understood. In some editions it is expressed.

$

Quæcumque. In some editions quemcumque, which appears preferable.

Magna. Munera is understood, though perhaps better expressed, as it is in some editions.

u Invidia, &c. From the greatest odium, or unpopularity, Jugurtha came into the good graces and favour of the nobility. ▾ Quorum. Refers to nobilium understood.

nem.

Regnum-procuratione. In some editions regni procuratio-
The administration of the kingdom.

Fus et imperium. The right and government, or the right of government; two words connected together by a conjunction being often used, where the sense requires the latter to be put in the genitive case.

« IndietroContinua »