Immagini della pagina
PDF
ePub

excellens, sed inter illos quoque quorum hæc sola virtus fuit; liberalitas sæpe majora tribuentis quàm a diis petuntur; clementia in devictos; tot regna aut reddita quibus ea dempserat bello, aut dono data; mortis, cujus metus ceteros exanimat, perpetua contemptio; gloriæ laudisque ut justo major cupido, ita ut juveni et in tantis admittenda rebus; jam pietas erga parentes, quorum Olympiada immortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat; jam in omnes ferè amicos benignitas, erga milites benevolentia; consilium par magnitudini animi, et quantam vix poterat ætas ejus capere, sollertia; modus immodicarum cupiditatum :—ingentes profectò dotes erant. Illa fortunæ diis æquare se, et cælestes honores accersere, et talia suadentibus oraculis credere; et dedignantibus venerari ipsum vehementiùs quàm par esset irasci; in externum habitum mutare corporis cultum ; imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti juventa irritaverat, ita senectus mitigare potuisset. Fatendum est tamen, cùm plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunæ, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quoties illum a morte revocavit? quoties temerè in pericula vectum perpetuâ felicitate protexit? Vitæ quoque finem eumdem illi quem gloriæ statuit. Exspectavêre eum fata, dum Oriente perdomito, aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, impleret. Itaque nomen quoque ejus, et fama rerum, in totum propemodùm orbem reges ac regna diffudit; clarissimique sunt habiti, qui etiam minimæ parti tantæ fortunæ adhæserunt.

IV.

CORNELIUS NEPOS.

LIFE OF HANNIBAL.

(B.C. 247-183.)

Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. Si verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes virtute superârit, non est infitiandum, Hannibalem tanto præstitisse ceteros imperatores prudentiâ, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. Nam quotiescumque cum eo congressus est in Italiâ, semper discessit superior. Quòd nisi domi civium suorum invidiâ debilitatus esset, Romanos videretur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem.

Hic autem, velut hereditate relictum, odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut priùs animum quàm id deposuerit; qui quidem, cùm patriâ pulsus esset, et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.

Nam, ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis; omnium his temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tantâ cupiditate incendit bellandi, ut usque a Rubro mari arma conatus sit inferre Italiæ. Ad quem cùm legati venissent Romani, qui de ejus voluntate explorarent, darentque operam consiliis clandestinis, ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptum alia atque anteà sentire; neque id

frustrà fecissent, idque Hannibal comperisset, seque ab interioribus consiliis segregari vidisset; tempore dato adiit ad regem, eique cùm multa de fide suâ et odio in Romanos commemorâsset, hoc adjunxit: "Pater meus" inquit " Hamilcar, puerulo me, utpote non ampliùs novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine, Jovi Optimo Maximo hostias immolavit. Quæ divina res dum conficiebatur, quæsivit a me, vellemne secum in castra proficisci? Id cùm libenter accepissem, atque ab eo petere cœpissem ne dubitaret ducere, tum ille "Faciam,' inquit 'si fidem mihi quam postulo dederis.' Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat; eamque ceteris remotis tenentem jurare jussit, numquam me in amicitiâ cum Romanis fore. Id ego jusjurandum patri datum usque ad hanc ætatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat quin reliquo tempore eâdem mente sim futurus. Quare, si quid amicè de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris si me celâris; cùm quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis si non me in eo principem posueris."

Hac igitur quâ diximus ætate, cum patre in Hispaniam profectus est: cujus post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni præfuit. Hoc quoque interfecto, exercitus summam imperii ad eum detulit. Id, Karthaginem delatum, publicè comprobatum est. Sic Hannibal, minor quinque et viginti annis natus, imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniæ bello subegit: Saguntum fœderatam civitatem vi expugnavit; tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispaniâ

reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenæum transiit. Quâcumque iter fecit, cum

omnibus incolis conflixit; neminem nisi victum dimisit. Ad Alpes posteàquam venit, quæ Italiam ab Galliâ sejungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum, præter Herculem Graium, transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur), Alpicos conantes prohibere transitu concidit; loca patefecit ; itinera muniit; effecit ut eâ elephantus ornatus ire posset, quâ anteà unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit, in Italiamque pervenit.

:

Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule, eumque pepulerat. Cum hoc eodem Clastidi apud Padum decernit, sauciumque inde ac fugatum dimittit. Tertiò idem Scipio, cum collegâ Tiberio Longo, apud Trebiam adversus eum venit cum his manum conseruit; utrosque profligavit. Inde per Ligures Apenninum transit, petens Etruriam. Hoc itinere adeò gravi morbo afficitur oculorum, ut posteà numquam dextro æquè bene usus sit. Quâ valetudine cùm etiam nunc premeretur, lecticâque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasimenum cum exercitu insidiis circumventum occidit; neque multo post C. Centenium prætorem, cum delectâ manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam pervenit. Ibi obviàm ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Paulus Æmilius. Utriusque exercitus uno prœlio [Cannensi] fugavit ; Paulum consulem occidit, et aliquot prætereà consulares, in his Cn. Servilium Geminum, qui anno superiore fuerat consul.

Hac pugnâ pugnatâ Romam profectus est, nullo

resistente. In propinquis urbis montibus moratus Cùm aliquot ibi dies castra habuisset, et re

verteretur Capuam, Q. Fabius Maximus dictator Romanus in agro Falerno se ei objecit. Hîc clausus locorum angustiis, noctu sine ullo detrimento exercitûs se expedivit: Fabio, callidissimo imperatori, dedit verba: namque obductâ nocte, sarmenta in cornibus juvencorum deligata incendit, ejusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino objectu viso, tantum terrorem injecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus.

Hanc post rem gestam non ita multis diebus, M. Minucium Rufum magistrum equitum, pari ac dictatorem imperio, dolo productum in prælium, fugavit. Ti. Sempronium Gracchum, iterùm consulem, in Lucanis absens, in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. Longum est enumerare prælia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intelligi possit quantus ille fuerit: quamdiu in Italiâ fuit, nemo ei in acie restitit ; nemo adversùs eum, post Cannensem pugnam, in campo castra posuit.

Hinc invictus, patriam defensum revocatus, bellum gessit adversùs P. Scipionis filium quem ipse primùm apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugerat. Cum hoc, exhaustis jam patriæ facultatibus, cupivit impræsentiarum bellum componere, quo valentior posteà congrederetur. In colloquium convenit; conditiones non convenerunt. Post id factum paucis diebus, apud Zamam cum eodem conflixit: pulsus (incredile dictu) biduo et duabus noctibus Adrumetum pervenit, quod abest a

« IndietroContinua »