Immagini della pagina
PDF
ePub

Parium colonia, quam Homerus Adrastiam appellavit. Oppidum Priapos, amnis Aesepus: Zelia, Propontis: ita appellatur, ubi se dilatat mare. Flumen Granicum, Artace portus, ubi oppidum fuit. Ultra insula, quam continenti iunxit Alexander, in qua oppidum Milesiorum Cyzicum, antea vocitatum Arctonnesos, et Dolionis, et Dindymis, cuius a vertice mons Dindymus. Mox oppida: Placia, Ariacos, Scylace, quorum a tergo mons Olympus, Mysius dictus: civitas Olympena. Amnes: Hiorsius, et Rhyndacus, ante Lycus vocatus. Oritur in stagno Artynia iuxta Miletopolim: recipit Maceston, et plerosque alios, Asiam Bithyniamque disterminans. Ea appellata est Cronia, dein Thessalis, dein Maliande, et Strymonis. Hos Homerus Halizonas dixit, quando praecingitur gens mari. Urbs fuit immensa Attusa nomine: nunc sunt XII civitates, inter quas Gordiu-come, quae Iuliopolis vocatur; et in ora Dascylos. Deinde flumen Gebes: et intus Helgas oppidum, quae Germanicopolis, alio nomine Booscoete: sicut Apamea, quae nune Myrlea Colophoniorum: flumen Etheleum, antiquus Troadis finis, et Mysiae initium. Postea sinus, in quo flumen Ascanium: oppidum Bryllion: amnes, Hylas, et Cios, cum oppido eiusdem nominis, quod fuit emporium non procul accolentis Phrygiae, a Milesiis quidem conditum, in loco tamen qui Ascania Phrygiae vocabatur. Quapropter non alibi aptius

de ea dicatur.

XLI. Phrygia Troadi superiecta, populisque a promontorio Lecto ad flumen Etheleum praedictis, septemtrionali sui parte Galatiae contermina: meridiana Lycaoniae, Pisidiae, Mygdoniaeque: ab oriente Cappadociam attingit. Oppida ibi celeberrima, praeter iam dicta, Ancyra, Andria, Celaenae, Colossae, Carina, Cotyaion, Ceranae, Conium, Midaion. Sunt auctores, transisse ex Europa Mysos, et Brygas, et Thynos, a quibus appellantur Mysi, Phryges, Bithyni.

XLII. Simul dicendum videtur et de Galatia, quae superposita, agros maiori ex parte Phrygiae tenet, caputque quondam eius Gordium. Qui partem eam insedere Gallorum, Tolistobogi et Voturi et Ambitui vocantur: qui Maeoniae et Paphlagoniae regionem, Trocmi. Praetenditur Cappadocia, a septem. trione et Solis ortu, cuius uberrimam partem occupavere Tectosages ac Teutobodiaci. Et gentes quidem hae. Populi vero ac tetrarchiae omnes, numero CXCV. Oppida: Tectosagum, Ancyra: Trocmorum, Tavium: Tolistobogorum, Pesinûs. Praeter hos celebres, Attálenses, Arasenses, Comenses, Dioshieronitae, Lystreni, Neapolitani, Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni, Timoniacenses, Thebaseni. Attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam: et Milyas, qui cir

ca Barin sunt, et Cyllanticum, et Oroandicum Pisidiae tractum. Item Lycaoniae partem Obigenen. Flumina sunt in ea, praeter iam dicta, Sangarium, et Gallus, a quonomen traxere Matris Deûm sacerdotes.

XLIII. Nunc reliqua in ora, a Cio intus in Bithynia Prusa, ab Hannibale sub Olympo condita: inde Nicaeam XXV millia passuum interveniente Ascanio lacu. Deinde Nicaea in ultimo Ascanio sinu, quae prius Olbia: et Prusa item altera sub Hypio monte. Fuere Pythopolis, Parthenopolis, Coryphanta. Sunt in ora amnes, Aesius, Bryazon, Plataneus, Areus, Aesyros, Gendos, qui et Chrysorrhoas. Promontorium, in quo Megarice oppidum fuit. Inde Craspedites sinus vocabatur, quoniam id oppidum velut in lacinia erat. Fuit et Astacum, unde et ex eo Astacenus idem sinus. Fuit et Libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. Est in intimo sinu Nicomedia Bithyniae praeclara. Leucatas promontorium, quo includitur Astacenus sinus, a Nicomedia XXXVII M. D. Rursusque coeuntibus terris angustiae pertinentes usque ad Bosphorum Thracium. In iis Chalcedon libera, a Nicomedia LXII D, Procerastis antea dicta, dein Colpusa, postea Coecorum oppidum, quod locum eligere nescissent, septem stadiis distante Byzantio, tanto feliciore omnibus modis sede. Ceterum intus in Bithynia colonia Apamena, Agrippenses, Iuliopolitae, Bithynion. Flumina: Syrium, Lapsias, Pharmacias, Alces, Crynis, Lilaeus, Scopius, Hieras, qui Bithyniam et Galatiam disterminat. Ultra Chalcedona Chrysopolis fuit. Deinde Nicopolis, a qua nomen etiamnum sinus retinet: in quo portus Amyci: deinde Naulochum promontorium: Estiae templum Neptuni. Bosphorus D passuum intervallo Asiam Europae iterum auferens, abest a Chalcedone XII M. D passuum. Inde fauces primae VIII M. DCCL passuum, ubi Phinopolis oppidum fuit. Tenent oram omnem Thyni, interiora Bithyni. Is finis Asiae est, populorumque CCLXXXII, qui ad eum locum a sinu Lyciae numerantur. Spatium Hellesponti et Propontidis ad Bosphorum Thracium CCXXXIV M. passuum dixiA Chalcedone Sigeum Isidorus CCCXXII M. D passuum tradit.

mus.

XLIV. Insulae in Propontide ante Cyzicum Elaphonnesus, unde Cyzicenum marmor: eadem Neuris et Proconnesus dicta. Sequuntur Ophiusa, Acanthus, Phoebe, Scopelos, Porphyrione, Halone cum oppido, Delphacia, Polydora, Artacaeon cum oppido. Est et contra Nicomediam Demonnesos. Item ultra Heracleam adversa Bithyniae Thynias, quam barbari Bithyniam vocant. Est et Antiochia: et contra fauces Rhyndaci Besbicos decem et octo mill. circuitu. Est et Elaea, et duae Rhodussae, Erebinthodes, Megale, Chalcitis, Pityodes.

C. PLINII

NATURALIS

SECUNDI

HISTORIAE

LIBER

V I.

1. PONTUS ONTUS Euxinus, antea ab inhospitali feritate Axenos appellatus, peculiari invidia naturae sine ullo fine indulgentis aviditati maris, et ipse inter Europam Asiamque funditur. Non fuerat satis oceano ambisse terras, et partem earum aucta inanitate abstulisse: non irrupisse fractis montibus, Calpeque Africae avulsa tanto maiora absorbuisse, quam reliquerit, spatia: non per Hellespontum Propontida in

fudisse, iterum terris devoratis: a Bosphoro quoque in aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti lacus Maeotii rapinam suam iungant. Invitis hoc accidisse terris, indicio sunt tot angustiae, atque tam parva naturae repugnantis intervalla, ad Hellespontum octingentorum septuaginta quinque passuum: ad Bosphoros duos, vel bubus meabili transitu: unde nomen ambobus, et iam quaedam in dissociatione germanitas concors. Alitum quippe cantus, canumque latratus invicem audiuntur: vocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente colloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti. Mensuram Ponti a Bosphoro ad Maeotium lacum quidam fecere quatuordecies centenûm, ac triginta et octo mill. passuum. Eratosthenes centum minorem. Agrippa a Chalcedone ad Phasin decies centena mill. Inde Bosphorum Cimmerium trecenta sexaginta mill. Nos intervalla generatim ponemus comperta in nostro aevo, quando etiam in ipso ore Cimmerio pugnatum est. Ergo a faucibus Bosphori est amnis Rhebas, quem aliqui Rhesum dixerunt. Deinde Psillis, portus Calpas: Sagaris fluvius ex inclytis. Oritur in Phrygia, accipit vastos amnes, inter quos Tembrogium et Gallum. Idem Sangarius a plerisque dictus: a quo incipiunt Mariandyni sinus, oppidumque Heraclea Lyco flumini appositum. Abest a Ponti ore millibus ducentis: portus Acone, veneno aconito dirus, specus Acherusia. Flumina: Paedopides, Callichorum, Sonautes. Oppidum Tium, ab Heraclea triginta octo mill. passuum. Fluvius Billis.

II: Ultra quem gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia. Oppidum Mastya Milesiorum, deinde Cromna. Quo loco Henetos adiicit Nepos Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum Venetos credi postulat. Sesamum oppidum, quod nunc Amastris. Mons Cytorus, a Tio LXIII M. passuum. Oppida: Cimolis, Stephane: amnis Parthenius. Promontorium Carambis vasto excursu, abest a Ponti ostio CCCXXV M. passuum: vel, ut aliis placuit, CCCL M. Tantundem a Cimmerio, aut ut aliqui maluere, CCCXII M. D. Fuit et oppidum, codem nomine, et aliud inde Armene: nunc est colonia Sinope, a Cytoro CLXIV M. Flumen Evarchum: Gens Cappadocum, oppidum Gaziura, et Gazelum: amnis Halys, a radicibus Tauri per Cataoniam Cappadociamque decurrens. Oppida: Gangre, Carusa, Amisum liberum, a Sinope CXXX M. passuum. Eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam faciat, CC M. passuum haud amplius per continentem ad Issicum Ciliciae sinum. Quo in ontni tractu proditur, tres tantum gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam, ceteras Barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum Eupatoria, a Mithridate conditum. Victo eo, Pompeiopolis utrumque appellatum est.

III. Cappadocia intus habet coloniam Claudii Caesaris Archelaidem, quam praefluit Halys. Oppida: Comana, quod Sarus: Neocaesaream, quod Lycus: Amasiam, quod Iris in regione Gazacena. In Colopena vero Sebastiam et Sebastopolin. Haec parva, sed paria supra dictis. Reliqua sui parte Melitam, a Semiramide conditam, haud procul Euphrate: Diocaesaream, Tyana, Castabala, Magnopolim, Zelam: et sub monte Argaeo Mazacam, quae nunc Caesarea nominatur. Cappadociae pars praetenta Armeniae maiori, Melitene vocatur: Commagenae, Cataonia: Phrygiae, Garsauritis, Sargarausene, Cammanene: Galatiae, Morimene: ubi disterminat eos Cappadox amnis, a quo nomen traxere, antea Leucosyri dicti. A Neocaesarea supradicta minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. Est et Ceraunus intus clarus. In ora autem ab Amiso oppidum et flumen Chadisia, Lycastum, a quo Themiscyrena regio.

IV. Iris flumen deferens Lycum. Civitas Ziela intus, nobilis clade Triarii, et victoria C. Caesaris: in ora amnis Thermodon, ortus ad castellum, quod vocant Phanaroeam, praeterque radices Amazonii montis lapsus. Fuit oppidum eodem nomine, ut alia quinque: Amazonium, Themiscyra, Sotira, Amasia, Comana: nunc Manteium. Gentes Genetarum, Chalybum. Oppidum Cotyorum. Gentes: Tibareni, Mossyni notis signantes corpora. Gens, Macrocephali, oppidum Cerasus, portus Chordule. Gentes: Bechires,

Buzeri. Flumen Melas. Gens, Macrones: Sidene, flumenquê Sidenum, quo alluitur oppidum Polemonium ab Amiso CXX M. passuum. Inde flumina: Jasonium, Melanthium: et ab Amiso LXXX M. passuum, Pharnacea oppidum, Tripolis castellum et fluvius. Item Philocalea, et sine fluvio Liviopolis: et a Pharnacea centum M. passuum, Trapezûs liberum, vasto monte clausum. Ultra quod gens Armenochalybes, a maiore Armenia XXX M. passuum distans. In ora ante Trapezunta flumen Pyxites: ultra vero gens Sannorum Heniochorum. Flumen Absarum, cum castello cognomine in faucibus, a Trapezunte CXL M. passuum. Eius loci a tergo montium Iberia est: in ora vero Heniochi, Ampreutae, Lazi. Flumina: Acampsis, Isis, Mogrus, Bathys. Gentes Colchorum. Oppidum Matium, flumen Heracleum, promontorium eodem nomine, clarissimusque Ponti Phasis. Oritur in Moschis: navigatur quamlibet magnis navigiis XXXVJII M. D passuum. Inde minoribus longo spatio, pontibus CXX pervius. Oppida in ripis habuit complura: celeberrima, Tyndarida, Circaeum, Cygnum, et in faucibus Phasin. Maxime autem incíaruit Aea, XV M. passuum a mari, ubi Hippos et Cyaneos vasti amnes e diverso in eum confluunt. Nunc habet Surium tantum, et ipsum abamneinfluente ibi cognominatum, usquequo magnarum navium capacem esse diximus. Et alios accipit fluvios, magnitudine numeroque mirabiles, inter quos Glaucum. In ore eius, insulae sine nomine, ab Absaro LXX M. Inde aliud flumen Charien. Gens Salae, antiquis Phthirophagi dicti, et Suani. Flumen Cobum e Caucaso per Suanos fluens. Dein Rhoas. Regio Ecrectice. Amnes: Singames, Tarsuras, Astelephas, Chrysorrhoas. Gens Absilae, castellum Sebastopolis, a Phaside centum M. passuum. Gens Sannigarum, oppidum Cygnus, flumen et oppidum Penius. Deinde multis nominibus Heniochorum gentes.

V. Subiicitur Ponti regio Colchica, in qua iuga Caucasi ad Riphaeos montes torquentur, ut dictum est, altero latere in Euxinum et Maeotin devexa, altero in Caspium et Hyrcanium mare. Reliqua litora ferae nationes tenent, Melanchlaeni, Coraxi urbe Colchorum Dioscuriade, iuxta fluvium Anthemunta, nunc deserta: quondam adeo clara, ut Timosthenes in eam CCC nationes, dissimilibus linguis, descendere prodiderit. Et postea a nostris CXXX interpretibus negotia ibi gesta. Sunt qui conditam eam ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis putent, a quibus ortam Heniochorum gentem feram constat. A Dioscuriade oppidum Heracleum; distat a Sebastopoli LXX M. passuum. Achaei, Mardi, Cercetae: post cos Serri, Cephalotomi. In intimo eo tractu Pityûs, oppidum opulentissimum, ab Heniochis direptum est. A tergo eius Epageritae, Sarmatarum populus in Caucasi iugis: post quem Sauromatae. Ad hos profugerat Mithridates Claudio principe, narravitque Thallos iis esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces attingerent: siccari eas aesturecedente. In ora autem iuxta Cercetas, flumen Icarusa, cum oppido Hiero et flumine, ab Heracleo CXXXVI M. Inde promontorium Crunoe, a quo supercilium arduum tenent Toretae. Civitas Sindica, ab Hiero LXVII M. D passuum. Flumen Setheries. Inde ad Bosphori Cimmerii introitum LXXXVIII M. D passuum.

gera.

VI. Sed ipsius peninsulae, inter Pontum et Maeotim lacum excurrentis, non amplior LXVII M. D passuum longitudo est: latitudo nusquam infra duo iuEionem vocant. Ora ipsa Bosphori, utrinque ex Asia atque Europa, curvatur in Maeotin. Oppida, in aditu Bosphori primo Hermonassa, dein Cepi Milesiorum. Mox Stratoclia et Phanagoria, et paene desertum Apaturos, ultimoque in ostio Cimmerium, quod antea Cerberion vocabatur. Inde Maeotis lacus, in Europa dictus.

VII. A Cimmerio accolunt Maeotici, Vali, Serbi, dunt eam ab oriente montes, sed non statim, Ceraunii, nec Adiabene regio. Quod interest spatii, Sopheni tenent: ab his iuga: ultra Adiabeni tenent. Per convalles autem proximi Armeniae sunt Menobardi, et Moscheni. Adiabenen Tigris, et montes invii cingunt. Ab laeva eius regio Medorum est, et prospectus Caspii maris. Ex oceano hoc (ut suo loco dicemus) infunditur, totumque Caucasiis montibus cingitur. Incolae per confinium Armeniae nunc dicen

Arrechi, Zingi, Psesii. Dein Tanain amnem, gemino | gula regna quondam, barbaris nominibus CXX. Clauore influentem, colunt Sarmatae, Medorum (ut ferunt) soboles, et ipsi in multa genera divisi. Primo Sauromatae Gynaecocratumeni, unde Amazonum connubia. Dein Evazae, Cottae, Cicimeni, Messeniani, Costoboeci, Choatrae, Zigae, Dandari, Tussagetae, Turcae, usque ad solitudines saltuosis convallibus asperas: ultra quas Arimphaei, qui ad Riphaeos pertinent montes. Tanain ipsum Scythae Silin vocant, Maeotin Temerinda, quod significat matrem maris. Oppidum in Tanais quoque ostio fuit. Tenuere finitima primi Cares, dein Clazomenii et Maeones, postea Panticapenses.

Sunt qui circa Maeotin ad Ceraunios montes has tradant gentes. A litore Napitas; supraque Essedones Colchis iunctos, montium cacuminibus. Dein Carmacas, Oranos, Autacas, Mazacas, Cantocaptas, Agamathas, Picos, Rhymozolos, Ascomarcos: et ad iuga Caucasi Icatalas, Imaduchos, Ramos, Anclacas, Tydios, Carastaseos, Authiandas. Lagoum amnem ex montibus Catheis, in quem defluit Opharus: ibi gentes Caucadas, Opharitas: Amnes, Menotharum, Imityem ex montibus Cissiis, inter Acdeos, Carnas, Uscardeos, Accisos, Gabros, Gogaros. Circaque fontem Imityis, Imityos, et Aparthenos. Alii influxisse co Scythas Auchetas, Atarneos, Asampatas. Ab his Tanaitas et Inapaeos viritim deletos. Aliqui flumen Ocharium labi per Cantecos et Sapeos: Tanain vero transisse Phatareos, Herticeos, Spondolicos, Synhietas, Amassos, Issos, Catazetos, Tagoros, Catonos, Neripos, Agandeos, Mandareos, Satarcheos, Spaleos.

VIII. Peracta est interior ora, omnesque accolae: nunc reddatur ingens in mediterraneo sinus: in quo multa aliter, ac veteres, proditurum me non eo infitias, anxia perquisita cura, rebus nuper in eo situ gestis a Domitio Corbulone, regibusque inde missis supplicibus, aut regum fiberis obsidibus. Ordiemur autem a Cappadocum gente. Longissime haec Ponticarum omnium introrsus recedens, minorem Armeniam, maioremque, et Commagenen laevo suo latere transit: dextra vero omnes in Asia dictas gentes, plurimis superfusa populis: magnoque impetu scandens ad ortum Solis et Tauri iuga, transit Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam: vadit super Antiochiae tractum, et usque ad Cyrrhesticam eius regionem, parte sua, quae vocatur Cataonia, contendit. Itaque ibi longitudo Asiae duodecies centena quinquaginta M. passuum efficit: latitudo, DCXL M.

IX. Armenia autem maior incipiens a Paryadris montibus, Euphrate amne (ut dictum est) aufertur Cappadociae: et qua discedit Euphrates, Mesopotamiae, haud minus claro amne Tigri. Utrumque fundit ipsa, et initium Mesopotamiae facit, inter duos amnes iturae. Quod iter est ibi, tenent Arabes Orei. Sic finem usque in Adiabenen perfert. Ab ea transversis iugis inclusa, latitudinem in laeva pandit ad Cyrum amnem transversa in Araxem: longitudinem vero ad minorem usque Armeniam, Absaro amne in Pontum defluente, et Paryadris montibus, qui fundunt Absarum, discreta ab illa.

X. Cyrus oritur in Heniochiis montibus, quos alii Coraxicos vocavere: Araxes eodem monte, quo Euphrates, VI M. passuum intervallo: auctusque amne Musi, et ipse (ut plures existimavere) a Cyro defertur in Caspium mare.

Oppida celebrantur in minore, Caesarea, Aza, Nicopolis: in maiore, Armosata Euphrati proximum, Tigri Carcathiocerta: in excelso autem Tigranocerta: at in campis iuxta Araxem Artaxata. Universae magnitudinem Aufidius quinquagies centena M. prodidit. Claudius Caesar longitudinem a Dascusa ad confinium Caspii maris, ter et decies centena M. passuum: latitudinem dimidium eius, a Tigranocerta ad Iberiam. Dividitur (quod certum est) in praefecturas, quas στρατηγίας vocant, quasdam ex iis vel sin

tur.

XI. Planitiem omnem a Cyro usque, Albanorum gens tenet: mox Iberum, discreta ab iis amne Alazone, in Cyrum e Caucasiis montibus defluente. Praevalent oppida, Albaniae, Cabalaca: Iberiae, Harmastis iuxta flumen, Neoris: regio Thasie, et Triare usque ad Paryadros montes. Ultra sunt Colchicae solitudines, quarum a latere ad Ceraunios verso; Armenochalybes habitant et Moschorum tractus ad Iberum amnem in Cyrum defluentem: et infra eos Sacassani, et deinde Macrones ad flumen Absarum. Sic plana ac devexa obtinentur. Rursus ab Albaniae confinio, tota montium fronte gentes Silvorum ferae, et infra Lubienorum: mox Diduri et Sodii.

XII. Ab his sunt portae Caucasiae, magno errore multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repente: ubi fores obditae ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente, citraque in rupe castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras: ibi loci, terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime Harmastis oppidi Iberum. A portis Caucasiis per montes Gordyaeos, Vali, Suarni indomitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. Ab iis ad Pontum usque Heniochorum plura genera, mox Achaeorum. Ita se habet terrarum sinus e clarissimis.

Aliqui inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV M. passuum, non amplius interesse tradiderunt: Cornelius Nepos CCL M. Tantis iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Caesar a Cimmerio Bosphoro ad Caspium mare CL M. prodidit: eaque perfodere cogitasse Nicatorem Seleucum, quo tempore a Ptolemaeo Cerauno sit interfectus. A portis Caucasiis ad Pontum CC M. passuum esse constat fere.

XIII. Insulae in Ponto Planctae, sive Cyaneae, sive Symplegades. Deinde Apollonia, Thynias dicta, ut distingueretur ab ea, quae est in Europa: Distat a continente passibus M., cingitur tribus M. Et contra Pharnaceam Chalceritis, quam Graeci Ariam dixerunt, sacramque Marti, et in ea volucres cum advenis pugnasse, pennarum ictu.

XIV. Nuncomnibus, quae sunt interiora Asiae, dictis, Riphaeos montes transcendat animus, dextraque litori oceani incedat. Tribus hic e partibus caeli alluens Asiam: Scythicus a septemtrione, ab oriente Eous, a meridie Indicus vocatur, varieque per sinus et accolas in complura nomina dividitur. Verum Asiae quoque magna portio apposita septemtrioni, iniuria sideris rigentis, vastas solitudines habet. Ab extremo Aquilone ad initium orientis aestivi, Scythae sunt. Extra eos ultraque Aquilonis initia Hyperboreos aliqui posuere, pluribus in Europa dictos. Primum inde noscitur promontorium Celticae Lytarmis, fluvius Carambucis, ubi lassata cum siderum vi Riphaeorum montium deficiunt iuga. Ibique Arimphaeos quosdam accepimus, haud dissimilem Hyperboreis gentem. Sedes illis nemora, alimenta baccae, capillus iuxta feminis virisque in probro existimatur: ritus clementes. Itaque sacros haberi narrant, inviolatosque esse etiam feris accolarum populis: nec ipsos modo, sed illos quoque, qui ad eos profugerint. Ultra eos plane iam Scythae, Cimmerii, Cissianthi, Georgi, et Amazonum gens. Haec usque ad Caspium et Hyrcanium mare.

XV. Nam et irrumpit Scythico oceano in aversa

Asiae, pluribus nominibus accolarum appellatum, celeberrimis duobus, Caspio et Hyrcanio. Non minus hoc esse quam Pontum Euxinum, Clitarchus putat. Eratosthenes ponit et mensuram: ab exortu et meridie, per Cadusiae et Albaniae oram quinquies mille CCCC stad. Inde per Anariacas, Amardos, Hyrcanos, ad ostium Oxi fluminis, quater mille DCCC stad. Ab eo ad ostium laxartis MM.CCCC. Quae summa efficit quindecies centena septuaginta quinque mill. passuum. Artemidorus hinc detrahit viginti quinque M. passuum. Agrippa Caspium mare, gentesque quae circa sunt, et cum his Armeniam determinans, ab oriente oceano Serico, ab occidente Caucasi iugis, a meridie Tauri, a septemtrione oceano Scythico, patere qua cognitum est, CCCCXC M. passuum, in longitudinem: CCXC M. in latitudinem prodidit. Non desunt vero, qui eius maris universum circuitum a freto vicies et quinquies centenis M. passuum tradunt.

Irrumpit autem arctis faucibus, et in longitudinem spatiosis. At ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis obliquatur cornibus: velut ad Maeotium lacum ab ore descendens, sicilis (ut auctor est M. Varro) similitudine. Primus sinus appellatur Scythicus: utrinque enim accolunt Scythae, et per angustias inter se commeant: hinc Nomades, et Sauromatae multis nominibus, illinc Abzoae non paucioribus. Ab introitu dextra, mucronem ipsum faucium tenent Udini Scytharum populus. Dein per oram Albani (ut ferunt) ab Iasone orti: ante quos mare quod est, Albanum nominatur. Haec gens superfusa montibus Cau casiis, ad Cyrum amnem, Armeniae confinium atque Iberiae, descendit ut dictum est. Supra maritima cius Udinorumque gentem, Sarmatae, Utidorsi, Aroteres praetenduntur: quorum a tergo indicatae iam Amazones Sauromatides. Flumina per Albaniam decurrunt in mare, Casius et Albanus: deinde Cambyses in Caucasiis ortus montibus: mox Cyrus in Coraxicis, ut diximus. Oram omnem a Casio praealtis rupibus inaccessam, patere CCCCXXV millibus passuum auctor est Agrippa. A Cyro Caspium mare vocari incipit: accolunt Caspii.

rum

Corrigendus est error in hoc loco multorum, eoetiant, qui in Armenia res proxime cum Corbulone gessere. Namque hi Caspias appellavere portas Iberiae, quas Caucasias diximus vocari: situsque depicti et inde missi, hoc nomen inscriptum habent. Et Neronis principis comminatio, ad Caspias portas tendere dicebatur; cum peteret illas, quae per Iberiam in Sarmatas tendunt, vix ullo propter appositos montes aditu ad Caspium mare. Sunt autem aliae, Caspiis gentibus iunctae: quod dignosci non potest, nisi comitatu rerum Alexandri Magni.

XVI. Namque Persarum regna, quae nunc Parthorum intelligimus, inter duo maria, Persicum et Hyrcanium Caucasiis iugis attolluntur. Utrinque per devexa laterum Armeniae maiori, a frontis parte, quae vergit in Commagenen, Sophene (ut diximus) copulatur, eique Adiabene Assyriorum initium: cuius pars est Arbelitis, ubi Darium Alexander debellavit, proxima Syriae. Totam eam Macedones Mygdoniam cognominaverunt, a similitudine. Oppida: Alexandria, item Antiochia, quam Nisibin vocant. Abest ab Artaxatis DCCL M. passuum. Fuit et Ninus imposita Tigri, ad Solis occasum spectans, quondam clarissima. Reliqua vero fronte, qua tendit ad Caspium mare, Atropatene, ab Armeniae Otene regione discreta Araxe. Oppidum eius Gazae, ab Artaxatis CCCCL M. passuum: totidem ab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt Atropateni.

XVII. Ecbatana caput Mediae Seleucus rex condidit: a Seleucia magna DCCL M. passuum: a portis vero Caspiis vicies centenis M. Reliqua Medorum oppida, Phazaca, Aganzaga, Apamia Rhaphane cognominata. Causa portarum nominis eadem, quae supra, interruptis angusto transitu iugis, ita ut vix sin

gula meent plaustra, longitudine VIII M. passuum, toto opere manu facto. Dextra laevaque ambustis similes impendent scopuli, sitiente tractu per XXVIII M. passuum. Angustias impedit corrivatus salis e cautibus liquor, atque eâdem emissus. Praeterea serpentium multitudo, nisi hieme, transitum non

sinit.

Adiabenis connectuntur Carduchi quondam dicti, nunc Cordueni, praefluente Tigri: his Pratitae, Paredoni appellati, qui tenent Caspias portas. lis a latere altero occurrunt deserta Parthiae et Citheni iuga. Mox eiusdem Parthiae amoenissimus sinus, qui vocatur Choara. Duae urbes ibi Parthorum, oppositae quondam Medis: Calliope, et alia in rupe Issatis quondam. Ipsius vero Parthiae caput Hecatompylos abest a portis CXXXIII M. passuum. Ita Parthorum quoque regna foribus discluduntur. Egressos portis excipit protinus gens Caspia; ad litora usque, quae nomen portis et mari dedit. Laeva, montuosa. Abeagente retrorsus ad Cyrum amnem produntur CXXV M. passuum. Ab eodem amne si subeatur ad portas DCC M. passuum. Hunc enim cardinem Alexandri Magni itinera fecere, ab iis portis ad Indiae principium, stadia quindecim millia sexcenta octoginta prodendo: ad Bactra oppidum, quod appellant Zariaspa, tria millia septingenta. Inde ad laxartem amnem quinque.

XVIII. A Caspiis ad orientem versus regio est, Apavortene dicta, et in ea fertilitatis inclytae locus Dareium. Mox gentes Tapyri, Anariacae, Stauri, Hyrcani, a quorum litoribus idem mare Hyrcanium vocari incipit, a flumine Sideri. Citra id amnes Maxeras, Stratos, omnia ex Caucaso. Sequitur regio Margiane, apricitatis inclytae, sola in eo tractu vitifera, undique inclusa montibus amoenis, ambitu stadiorum mille quingentorum, difficilis aditu propter arenosas solitudines per CXX M. passuum, et ipsa contra Parthiae tractum sita: in qua Alexander Alexandriam condiderat. Qua diruta a barbaris, Antiochus Seleuci filius, eodem loco restituit Syriam. Nam interfluente Margo, qui corrivatur in Zotale, is maluerat illam Antiochiam appellari. Urbis amplitudo circuitu LXX stad. In hanc Orodes Romanos, Crassiana clade captos deduxit. Ab huius excelsis per iuga Caucasi protenditur ad Bactros usque gens Mardorum, fera, sui iuris. Ab eo tractu gentes Ochani, Chomari, Berdrigei, Harmatotrophi, Bomarei, Comani, Marucaei, Mandrueni, Jatii. Flumina: Mandrum, Gridinum: ultraque Chorasmii, Candari, Attasini, Paricani, Sarangae, Parrhasini, Maratiani, Nasotiani, Aorsi, Gelae, quos GraeciCadusios appellavere, Matiani. Oppidum Heraclea, ab Alexandro conditum: quod deinde subversum ac restitutum, Antiochus Achaida appellavit: Derbices, quorum medios fines secat Oxus amnis, ortus in lacu Öxo: Syrmatae, Oxydracae, Неniochi, Bateni, Saraparae, Bactri, quorum oppidum Zariaspe (quod postea Bactrum) a flumine appellatum est. Gens haec obtinet aversa montis Paropamisi, ex adversus fontes Indi: includitur flumine Ocho. Ultra Sogdiani, oppidum Panda, et in ultimis eorum finibus Alexandria ab Alexandro Magno conditum. Arae ibi sunt ab Hercule ac Libero Patre constitutae, item Cyro, et Semiramide, atque Alexandro: finis omnium corum ductus ab illa parte terrarum, includente flumine laxarte, quod Scythae Silin vocant: Alexander militesque eius, Tanain putavere esse. Transcendit eum amnem Demodamas, Seleuci et Antiochi regum dux, quem maxime sequimur in iis: arasque Apollini Didymaeo statuit.

XIX. Ultra sunt Scytharum populi. Persae illos Sacas in universum appellavere a proxima gente, antiqui Aramaeos, Scythae ipsi Persas, Chorsaros: et Caucasum montem, Graucasum, hoc est, nive candidum. Multitudo populorum innumera: et quae cum Parthis ex aequo degat. Celeberrimi eorum Sacae, Massagetae, Dahae, Essedones, Ariacae, Rhymmici, Euchatae, Cotieri, Antariani, Pialae, Arimaspi, antea Cacidari, Asaei, Oetei. Ibi Napaei interiisse dicuntur, et Apellaei. Nobilia apud eos flumina, Mandragaeum et Caspasium. Nec in alia parte maior auctorum inconstantia: credo propter innumeras vagasque gentes. Haustum ipsius maris dulcem esse et Alexander Magnus prodidit: et M. Varro, talem perlatum Pompeio, iuxta res gerenti Mithridatico bello, magnitudine haud dubie influentium amnium victo sale. Adiicit idem, Pompeii ductu exploratum, in Bactros septem diebus ex India perveniri ad Icarum flumen, quod in Oxum influat: et ex eo per Caspium in Cyrum subvectas, quinque non amplius dierum terreno itinere, ad Phasin in Pontum Indicas posse devehi merces. Insulae toto eo mari multae, vulgata una maxime Tazata.

Paesicae, Amardi, Histi, Edones, Camae, Camacae, | cho, praefectoque classis eorum Patrocle: verum et

XX. A Caspio mari Scythicoque oceano in Eoum cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte. Inhabitabilis eius prima pars, a Scythico promontorio, ob nives: proxima inculta, saevitiâ gentium. Anthropophagi Scythae insident, humanis corporibus vescentes. Ideo iuxta vastae solitudines, ferarumque multitudo, haud dissimilem hominum immanitatem obsidens. Iterum deinde Scythae. Iterumque deserta cum belluis, usque ad iugum incubans mari, quod vocant Tabin. Nec ante dimidiam ferme longitudinem eius orae quae spectat aestivum orientem, inhabitatur illa regio.

Primi sunt hominum, qui noscantur, Seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem: unde geminus feminis nostris labor redordiendi fila, rursumque texendi. Tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur, ut in publico matrona transluceat. Seres mites quidem, sed et ipsi feris persimiles coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. Primum eorum noscitur flumen Psitaras, proximum Cambari: tertium Lanos a quo promontorium Chryse: sinus Cyrnaba: flumen Atianos, sinus, et gens hominum Attaeorum, apricis ab omni noxio afflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei degunt, temperie. De iis privatim condidit volumen Amometus, sicut Hecataeus de Hyperboreis. Ab Attacoris gentes Phruri, et Tochari: et iam Indorum Casiri, introrsus ad Scythas versi, humanis corporibus vescuntur. Nomades quoque Indiae vagantur. Sunt qui ab Aquilone contingi ab ipsis et Ciconas dixere, et Brysanos.

XXI. Sed unde plane constent gentes, Emodi montes assurgunt, Indorumque gens incipit, non Eoo tantum mari adiacens, verum et meridiano, quod Indicum appellavimus: quaeque pars orienti adversa recto praetenditur spatio, ad flexum et initium Indici maris decies et octies centena XXXV M. passuum colligit. Deinde qua flectitur in meridiem vicies et sexies centena LXXV M. pass. ut Eratosthenes tradit, usque ad Indum amnem, qui est ab occidente finis Indiae. Complures autern totam ipsius longitudinemXL dierum noctiumque velifico navium cursu determinavere: et a septemtrione ad meridiem vicies et octies centena quinquaginta M. passuum. Agrippa longitudinis tricies et ter centenûm, latitudinis ter et vicies prodidit. Posidonius ab aestivo Solis ortu ad hibernum exortum metatus est eam, adversam Galliae statuens, quam ab occidente aestivo ad occidentem hibernum metabatur totam a Favonio. Itaque adversam eius venti afflatu iuvari Indiam, salubremque fieri, haud dubia ratione docuit. Alia illius caeli facies, alii siderumortus: binae aestates in anno, binae messes, media inter illas hieme Etesiarum flatu: nostra vero bruma lenes ibi aurae, mare navigabile. Gentes ibi et urbes innumerabiles, si quis omnes persequi velit. Etenim patefacta est non modo Alexandri Magni armis, regumque qui ei successere, circumvectis etiam in Hyrcanium mare et Caspium Seleuco et Antio

aliis auctoribus Graecis, qui cum regibus Indicis morati (sicut Megasthenes, et Dionysius a Philadelpho missus ex ea causa) vires quoque gentium prodidere Non tamen est diligentiae locus, adeo diversa et in. credibilia traduntur. Alexandri Magni comites in eo tractu Indiae, quem armis subegerant, scripserunt quinque millia oppidorum fuisse, nullum Cominus, gentes IX. Indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione. Indi enim prope gentium soli nunquam migravere finibus suis. Colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges eorum CLIV, 154 annis sex mill. CCCCLI adiiciunt et menses tres. Amnium mira vastitas. Proditur Alexandrum nullo die minus stadia sexcenta navigasse in Indo, nec potuisse ante menses quinque enavigare, adiectis paucis diebus: et tamen minorem Gange esse constat. Seneca etiam apud nos tentata Indiae commentatione sexaginta amnes eius prodidit, gentes duodeviginti centumque. Par labor sit montes enumerare. Junguntur inter se Imaus, Emodus, Paropamisus, Caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem immensam, et Aegypto similem.

Verum ut terrena demonstratio intelligatur, Alexandri Magni vestigiis insistamus. Diognetus et Baeton itinerum eius mensores, scripsere, a portis Caspiis Hecatompylon Parthorum, quot diximus millia esse: inde Alexandriam Arion, quam urbem is rex condidit, DLXVI mill. Inde ad Prophthasiam Drangarum CXCIX mill. Inde ad Arachosiorum oppidum DXV mill. Inde Ortospanum CCL mill. Inde Alexandri oppidum quinquaginta M. In quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur: hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam. Ab ea ad flumen Copheta, et oppidum Indorum Peucolaitin, CCXXVII mill. Inde ad flumen Indum et oppidum Taxila, sexaginta mill. Ad Hydaspen fluvium elarum, CXX mill. Ad Hypasin non ignobiliorem, XXIX. CCCXC. qui fuit Alexandri itinerum terminus, exsuperato tamen amne, arisque in adversa ripa dicatis. Epistolae quoque regis ipsius consentiunt his. Reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad Hesidrum, CLXVIII mill. Iomanem amnem tantundem. Exemplaria aliqua adiiciunt quinque millia passuum. Inde ad Gangem CXII mill Ad Rhodapham CXIX mill. Alii CCCXXV mill. in hoc spatio produnt. Ad Calinipaxa oppidum, CLXVII. D. alii CCLXV M. Inde ad confluentem lomanis amnis, et Gangis, DCXXV M. plerique adiiciunt XIII mill. ad oppidumque Palibothra CCCCXXV. Ad ostium Gangis DCXXXVIII mill. passuum.

Gentes, quas memorare non pigeat, a montibus Emodis, quorum promontorium Imaüs vocatur, incolarum lingua nivosum significante, Isari, Cosyri, Izgi, et per iuga Chisiotosagi, multarumque gentium cognomen Brachmanae, quorum Maccocalingae. Flumina: Prinas, et Cainas (quod in Gangem influit) ambo navigabilia. Gentes: Calingae proximi mari, et supra Mandei, Malli, quorum mons Mallus, finisque eius tractus est Ganges.

XXII, Hunc alii incertis fontibus, ut Nilum, rigantemque vicina eodem modo, alii in Scythicis montibus nasci dixerunt. Influere in eum XIX amnes. Ex iis navigabiles, praeter iam dictos, Condochatem, Erannoboam, Cosoagum, Sonum. Alii cum magno fragore ipsius statim fontis erumpere, deiectumque per scopulosa et abrupta, ubi primum molles planities contingat, in quodam lacu hospitari: inde lenem fluere, ubi minimum, VIII millia passuum latitudine: ubi modicum, stadiorum centum: altitudine nusquan minore passuum XX. novissima gente Gangaridum Calingarum: regia Parthalis vocatur. Regi LX mill, peditum, equites mille, elephanti DCC in procinctu bellorum excubant.

Namque vita mitioribus populis Indorum multipar

« IndietroContinua »